CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 850556 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/850556.

Nodus 850556 in documento skrl-2.xml


§-o 27-o

1 Ad 6-tum; libertas in edendis suffragiis iam ad interiorem politiam spectat. 2 Huic duo impedimenta poni possunt: primum si comitia bellici alicuius apparatus imagine constringantur, dein si nuntii propter edita libere suffragia aliquam seu in persona, seu in officio etiam suo, si quod gerunt, molestiam pati possint; ad utrumque praecavendum constituendum censemus primum ut ad locum comitiorum nulla maior, quam quae regiae dignitatis splendori debetur, militia contrahatur, campamenta vero ne quidem sub titulo exercitii militaris prope ad locum comitiorum cogi possint; dein ne ullus nuntiorum propter editum qualecunque suffragium, nisi forte illud ad perturbandam publicam pacem tendat, in persona aut officio suo turbari possit.