CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 850458 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/850458.

Nodus 850458 in documento skrl-2.xml


§-o 24-o

1 Ad 3-tium; omnes, qui libera constitutione gaudent, populi comitiales suas consultationes exceptis paucis magis delicatis obiectis palam et manifeste peragere consueverunt. 2 Usum hunc, qui etiam in Hungaria hactenus semper viguit, porro etiam retinendum esse suadet ipsa ratio constitutionis; itaque conclave, in quo sessiones celebrantur, ita adaptari debet ut non tantum pro activis Diaetae membris , sed et pro auditoribus commode possit deservire, et tamen hi ab illis ita sint separati ne aliquam Diaetalibus individuis molestiam facessant. 3 Id haud secus effici potest quam si ipso conclavi pro solis nuntiis reservato pro auditoribus superior ambitus, vulgo galleria , quae concurrere solitos auditores capiat, construatur; et quia de eo etiam providere necessum est ut nuntii semet ad invicem commode audire possint, conclave ipsum et sedilia in formam amphitheatri ita disponenda esse censentur ut sedium ordo per successivos gradus assurgat.

4 Et cum Tabula Magnatum minimum, Statuum longe maiorem, sessio mixta maximum individuorum numerum efficiat, ad evitanda incommoda illa, ne aut nimirum vastum Tabulae Magnatum conclave vocem loquentium nimirum absorbeat, aut, si angustior sit quam ut mixtam sessionem capere posset, ablegati eas, quas nunc perferre debent, molestias ultro pati cogantur, tria distincta numero individuorum commensurata conclavia constituenda esse censeremus.