CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 849975 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/849975.

Nodus 849975 in documento skrl-2.xml


§-o 21-o

1> Iam quoad obiectum E. <2 Hanc quoque quaestionem, nimirum: an ipsa constitutionalia obiecta comitialibus deliberationibus subiaceant, per omnium eorum, qui mixtam imperii formam adoptaverunt, populorum legislationes agitata fuit.

21.2 Hanc… quaestionem] melius seu haec… quaestio seu agitatam esse constat (aut simile quoddam), si Latine dictum esse velis

3 Affirmativa inconcusso illo argumento sustinetur quod, sicut aliae leges, ita etiam constitutio per illius, quo condebatur, temporis corpus legislativum stabilita fuerit; iam vero certum est quod, sicut una generatio in aliam, ita etiam corpus legislativum unius temporis in aliud, quod idem ius posteriori tempore exercet, adeo absolutum imperium non habeat ut isthoc de illius institutis nihil audeat commutare. 4 Negativa vicissim gravi illa consideratione sustinetur quod, si ipsa constitutionalia obiecta novis semper comitiorum deliberationibus subiacerent, status reipublicae continuo fluctuaret, quo nihil perniciosus, seu libertatem personae , seu proprietatis securitatem spectes, civibus evenire potest.

5 Videtur itaque quaestio haec nec in unam nec in aliam partem generaliter decidi posse, verum mediam viam ita esse ineundam ut utriusque oppositae sententiae incommoda evitentur; ut via haec inveniatur, necessum est ut antea de eo: quaenam reipsa sint constitutionalia obiecta , conveniatur.

6 Constitutio est nomen quod recentius in Europa invaluit. 7 Id quod nos nunc per hoc vocabulum intelligimus antea publicistae aliarum gentium per formam gubernii , nos per leges fundamentales exprimebamus; si aut princeps, aut aliquod corpus civium, aut ipse etiam populus totum summum imperium vi arripiant, tunc nulla constitutio exsistere potest, sed enascitur arbitraria monarchia, aristocratia vel democratia quae, nisi postea adminus seu expressus seu tacitus illius, qui antea aliquam summi imperii partem tenebat, consensus accedat, unice in vi fundatur. 8 E converso si populus ipse seu principi omnes summi imperii partes sponte deferat, seu illas in corpus aliquod patriciorum ultro transferat, seu denique, statim ac primam sibi imperii formam efformaret,

21.8 efformaret] ex constitueret corr. manus altera

eas sibi reservet, iam tunc exsistit arbitraria quidem, quia pura , sed constitutionalis seu monarchia, seu aristocratia, seu democratia; constitutionis tamen significatio maximam in mixtis seu temperatis imperii formis proprietatem habet, v.g. si populus exercitium summi imperii inter se et aliquod corpus civium, quod deinde statum optimatum efficit, vel inter hoc et insuper inter principem dividat. 9 Cum divisio haec variis modis fieri possit, inde etiam enascuntur tot variae proprie dictae constitutiones. 10 Itaque constitutio ipsa nil aliud est quam collectio illarum legum quae definiunt, cui seu physico, seu morali corpori, et quae pars exercendi summi imperii competat. 11 Illae vero, quae modum ipsum, quo singulum hoc corpus ius suum exercere debeant, constitutionales vocantur. 12 Denique illae, quae impedimenta ponunt ne unum corpus in alterius iura involare sicque iustum inter illa aequilibrium subsistere possit, praesidia constitutionis appellantur. 13 Ita, ut alias constitutiones praetereamus, in monarchia temperata, si summum imperium ita dividatur ut legislativa potestas principi et nationi communis sit, executiva demptis fors aliquot obiectis soli principi reservetur, gratialis (hanc enim nos tertiam summi imperii partem statuimus, cum iudicialis , qua parte regulatur, ad legislativam, qua parte autem exercetur, ad executivam potestatem pertineat), gratialis , inquam, demptis pariter paucis obiectis principi pariter deferatur, tunc tota constitutio paucis his punctis absolvitur; verum antequam iura principis determinentur, definire oportet modum quo princeps regiam dignitatem capessat, nempe an electionis vel haereditatis via, si postremum, an masculorum tantum vel utriusque sexus successio locum habeat; an, et quid, rex cum ipso regiminis additu praestare debeat, v.g. an solam coronationem vel etiam iuratam de conservanda constitutione sponsionem? 14 Si princeps ad ista obligetur, quae interea etiam, dum haec praestiterit, iura possit exercere? 15 Si principem aut minorennem, praesertim in haereditaria successione, esse contingat, aut mortuo principe legalis eius successor longius absit, per quem et quomodo competentia eidem iura debeant exerceri? 16 Et cum princeps ipse per se executivam potestatem exercere non possit, per quas vias, id est an per singulares se repraesentantes personas vel per gradatim coordinanda corpora (qualia apud nos sunt stabilita per leges dicasteria et politica et iudicialia, uti et congregationes comitatuum et civitatum aliorumque distinctas portas habentium iurisdictionum magistratus) eam debeat exercere? 17 Si hoc postremum, an omnia, aut quae, corpora, per quae princeps executivam suam potestatem exserit, emanatas ab illo ordinationes absque ulla discussione effectuare vel vero, si eas legibus aut publicis commodis non favere existiment, contrarium principi suadere possint? 18 Si vero illas legibus adversas arbitretur, an, et qualiter, iis intercedere possit, ita ut tamen executiva potestas principis sarta et tecta conservetur; cum privilegiorum collatio ad gratialem summi imperii partem referatur, privilegium vero sit exemptio a lege communi, adeoque per eorum collationem in iacturam communionis legislativae potestatis, quae nationi competit, agi possit, qui limites exercitio collationis privilegiorum poni debeant? 19 Denique nisi comitia sint perpetua, an principi provisionales leges ferendi potestas competat? 20 Si ita, qualiter id constitui possit ut nihilominus competens nationi legislationis communio nihil detrimenti pariatur? 21 Haec relate ad principem.

22 Relate ad nationem ipsam, ut haec pariter delata sibi per constitutionem iura ordinate exercere possit, definiri debet qui pro civibus, id est membris nationis, habeantur; an natio in plures, et quot, ordines dividi debeat; an repraesentantes horum ordinum in comitiis unicum corpus efficere, vel in plura, et in quot, corpora dividi debeant; an singuli status in singulis cameris separatim deliberare vel plures ad unam cameram contrahi sicque unum ex iis corpus effici possit; quomodo statibus in distincta corpora divisis iustum nihilominus aequilibrium inter eos ita conservari possit ut tamen omnes status aequalem reipsa in legislatione partem habeant; quae pars cui statui in administratione publica competat; an omnia indiscriminatim onera publica per omnes civium classes supportari debeant, vel vero cura securitatis externae, id est onus militandi aliquibus, onus e contra tributorum aliis civium classibus deferenda sit?

23 Omnes de his et aliis similibus obiectis latae leges constitutionales appellantur quia modum, quo et legislativa et executiva et gratialis potestas, quarum partitio sola constitutionem efficit, per concernentia corpora exerceri debeant, praescribunt. 24 E converso leges illae, quae eo spectant ut aequilibrium et inter diversa corpora legislativa ad invicem, et inter potestatem legislativam et executivam conservetur,

21.23 conservetur] conserventur

id est ut nullum corpus definitos sibi per constitutionem limites egredi aut delato sibi per illam iure abuti possit, praesidia constitutionis appellari solent; tales sunt, quae id definiunt: an singulum corpus legislativum et propositionis et intercessionis ius habere debeat, an veto hoc absolutum esse debeat vel suspensivum, an suffragia per status aut capita emitti debeant, an comitia periodica aut perpetua esse expediat, an tributa tantum annua reddi vel vero definita semel eorum quantitate haec tam diu dependi oporteat donec de eorum augmento agatur; an numerus intertenendae pro ratione circumstantiarum militiae per potestatem legislativam determinari vel soli potestatis executivae arbitrio relinqui; an iurisdictio militaris a politica simpliciter separari, vel vero etiam milites in obiectis pure civilibus politicae iurisdictioni subiacere debeant; omnes tamen super his etiam aliisque similibus obiectis conditae leges, quia magnum cum ipso exercendae legislativae et executivae potestatis modo nexum habent, passim pro constitutionalibus perinde reputantur.

25 Reliqua aut ad internam publicae administrationis formam, aut ad definienda singulorum civium ad invicem iura, aut ad specificas exsequentibus corporibus aut individuis inviationes praescribendas referuntur et in politicas, sub quibus etiam religionariae et ecclesiasticae obiecta civilia afficientes continentur, oeconomicas , iudiciales tam civiles quam criminales, et militares relate ad obiecta civilia dividi solent.

26 Si ex omnibus constitutionalibus obiectis complura non vi, sed liberis corporum legislativorum votis commutata fuisse ostenderimus, apparebit certe quod haec etiam omnia comitialibus deliberationibus subiaceant. 27 Id autem facile omnino praestari potest. 28 Et ne minus notas, quia longo vetustatis intervallo a nobis remotas, quas Graecae respublicae in constitutionibus suis de tempore in tempus suscipiebant, mutationes memoremus, habebant Dani adeo vitiosam partium summi imperii partitionem, id est constitutionem , ut hanc communi suo bono adversari natio ipsa agnoverit. 29 Poterant illi vitia eius emendare, poterant illam aliter organizare, poterant novam et causae publicae utiliorem summi imperii partitionem constituere; maluerunt tamen nostro iam saeculo omni, quam antea natio in summo imperio habuit, parti cedere, totumque absque ulla restrictione in Principem transferre, id est illimitatam constituere monarchiam . 30 Cum id non vi, sed libero potioris nationis partis facto evenerit, licet pauca fortasse individua reluctata sint, iure factum esse negari non potest; fingamus iam quod natio Danica nunc iterum monarchiae temperatae systema exoptet et Princeps absque ulla vi, ulla seditione in illud ultro consentiat: quis negabit legalem futuram hanc populi illius constitutionem? 31 Apparet itaque quod constitutio ipsa non tantum modificari, temperari, restaurari, sed et simpliciter abrogari et alias iterum restitui possit si liber et spontaneus utriusque partis consensus accedat.

32 Ut primum constitutionem ipsam comitialibus deliberationibus subiacere apparuit, iam de constitutionalibus legibus et praesidiis constitutionis omnis quaestio cessat; libet tantum id uno adhuc aliove domestico exemplo illustrare. 33 Primitivum et constitutionale fuit Hungarorum institutum ut singulus nobilis ius suffragii in Diaeta exerceat; ab eo tamen iam ante multa saecula recessum et institutum repraesentantum adoptatum fuit; constitutionalis certe Hungariae fuit lex quod sit regnum electivum, et tamen ab ea 1687. in favorem masculini, anno vero 1723. in favorem feminei sexus Augustae Domus Austriacae recessum fuit; constitutionale denique fuit Hungariae institutum ut nullum individuum, nulla communitas, quae praerogativa nobilitari non gaudet, iure suffragii in Diaeta gaudere possit, et tamen recens terminatis comitiis Iazigibus, Cumanis, et oppidis Haidonicalibus sessio et votum admissa sunt. 34 Ut aliquod etiam de vicinis populis exemplum adferamus, apud Polonos onera publica per constitutionalem legem ita partita fuerunt ut cura externae securitatis, id est onus militandi, clero, magnatibus, et nobilibus, onus vero tributorum solis ignobilibus incubuerit; et tamen illi haud ante multos menses constitutionale hoc institutum commutarunt, aequalemque publicorum onerum partitionem adoptarunt.

35 Omnia tamen haec non nisi consentientibus sponte omnibus legislativis corporibus facta sunt, atque adeo apparet quaestionem, quam agitamus, eo demum resolvi: 1—o quod non modo constitutionales leges, sed ipsa usque adeo constitutio cum omnium eorum, quorum interest, consensu mutari possint; e contra 2-o si vel unius legislativi corporis assensus non accedat, quod horum nihil mutari possit.

36 Prima propositio ex exemplis iam comprobata est et e principio illo plana efficitur quod nihil sit in rebus humanis quod non eodem modo dissolvi possit quo coaluit; sunt quidem qui contrariam sententiam apud nos iam lege stabilitam esse ex articulo 8-o 1741. contendant, cum ibi dicatur quod fundamentalia (id est constitutionalia) Statuum iura sub sensum diplomaticae clausulae : prout super eorum usu et intellectu regio et communi Statuum consensu Diaetaliter conventum fuerit, non cadant ; verum vel lex haec ad sola Statuum iura restringitur, et tunc est inconsequens, vel ad iura etiam Principis omniaque usque adeo constitutionalia obiecta, cum horum omnium par sit ratio, extendi debet, et tunc et in clare superius demonstrata principia impingit, et non modo aliorum populorum, sed propriis etiam, quae supra adtulimus, exemplis adversatur. 37 Debet proinde haec quoque lex eo tantum sensu accipi quod ad alterandam constitutionalem legem pro communi consensu non sufficiat ellicita e personalibus omnium promiscue Statuum votis pluralitas, sed quod singulus seorsim Status stabilienda per legem modalitate erga notabilem individuorum suorum pluralitatem assensum praebere debeat.

38 Altera propositio exinde elucescit quod nulla sit pars constitutionis, nulla lex constitutionalis, quae non ius aliquod unius e legislativis corporibus involvat. 39 Iam vero nemo quaesito iure, nisi ipse consentiat, absque iniustitia privari potest. 40 Sunt quidem qui hoc in genere nescio quas inter privatos et corpora legislativa distinctiones somniant; verum omnes hae distinctiones Machiavelismum olent; iustitia semper eadem est, nec admittit exceptionem personarum. 41 Ut pacta serventur, aut mutuo tantum Consensu dissolvantur, id illa non tantum a privatis, sed ab ipsis etiam corporibus legislativis exigit. 42 Quidquid contra agitur, iniustum est et ad vim refertur. 43 Itaque nec Status Principi, nisi ultro assentienti, nec Princeps Statibus, nisi omnes assentiantur, quidquam ex attributis per constitutionem iuribus detrahere potest. 44 Sed nec Status ipsi assentiente licet Principe unum Statum attributa sibi per constitutionem praerogativa iure privare possunt; tale esset e.g. unum Statum iure suffragii privare vel soli illi aliquod onus inicere. 45 Neque hic pluralitas locum habere potest, secus possent tres Status adversus quartum coalescere eundemque omnibus iuribus exuere, dein iterum duo contra tertium, et sic constitutio, quae mutuo consensu coaluit, per partiales tantum eiusmodi dissensus everteretur. 46 Hac in re Princeps cum quattuor regni Statibus eandem iterum subit considerationem ac si unum individuum cum societate e quattuor hominibus conflata contraheret, quae peculiares pro singulo suo individuo favores stipulata fuisset; sicut enim tota haec societas nihil de favoribus alteri contrahenti stipulatis decerpere potest, ita etiamsi et individuum hoc et reliqua tria societatis membra coalescant, quartum tamen illud membrum quaesito semel iure, nisi ipse assentiatur, privare non possunt.

47 Haec est illa inter constitutionales et alias pure directivas leges distinctio. 48 Haec est basis cui constitutio ita firme innititur ut reipsa non nisi tunc, dum id commune bonum exigit, mutari possit. 49 Unico hoc principio iam satis prospicitur metui illi ne, si constitutionalia mutari possint, status reipublicae continuo fluctuet; omnes enim Status ad mutandum aliquod constitutionale institutum certe tunc tantum consentient quando id commune bonum reipsa exposcere agnoscent. 50 Per omnes autem Status non id intelligimus ut omnia singuli Status individua debeant consentire, id est quod unicum singuli Status membrum, ut olim in Polonia, vel certe pauca admodum individua totius Status votum morari possint; hoc enim idem foret ac constitutionalia pro inalterabilibus declarare, cum in obviis etiam obiectis vix unquam eveniat ut omnia omnium Statuum individua in idem consentiant. 51 Id tantum existimamus quod in constitutionalibus obiectis suffragia non per personalia omnium promiscue Statuum individua, sed per Status edi debeant; quod ad votum unius Status conflandum tres quartae aut adminus duae tertiae requirantur; denique quod ita conflata omnium Statuum vota et ipse praeterea Princeps consentire debeant ad hoc ut aliquid e constitutionalibus obiectis, quod seu Statuum in communi seu alicuius Status in particulari ius involvit, alterari possit. 52 E contra, etiamsi omnia omnium Statuum vota concurrant, quod de constitutionali Principis iure sine eius annutu nihil detrahi possit.

53 Et ideo non possumus probare eorum sententiam qui constitutionalia obiecta activitati Ablegatorum seu repraesentantum subtrahenda et, si de aliquo eiusmodi obiecto quaestio occurrat, hanc ad committentes comitatus et civitates, id est ipsum nationis corpus remittendam, neque in eo secus mutationem admittendam esse arbitrantur quam si omnes omnium comitatuum et civitatum sententiae consentiant. 54 Iam enim supra §-o 4-o ostendimus quod totum corpus nationis partem illam legislationis, qua primitus gaudebat, constitutionali sancito in Status ita transtulerit ut illam primi quidem duo Status personaliter, reliqui duo per repraesentantes exerceant. 55 Non possunt itaque iam Status constitutionaliter congregati

21.55 post congregati deleta sequentia: quo ad ullum, etiam constitutionale objectum

hoc iure suo privari. 56 Deinde in hac sententia dupplex efficeretur legislatio, una per comitia, alia per dispersum corpus nationis, quod apud nullum hactenus populum obtinuit. 57 Denique partialis eiusmodi dispersae per tam vastum regnum nationis deliberatio et naturae legislationis repugnat et mille abusibus ansam praebere posset.

De externa comitiorum politia ac in specie de ordine hospitiorum.