CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 849856 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/849856.

Nodus 849856 in documento skrl-2.xml


§-o 20-o

1> Iam de ipso inter Principem et Status aequilibrio. <2 Cum hic non de efformanda aut restauranda constitutione agatur, quaestio illa, qualiter inter ipsam potestatem legislativam et executivam aequilibrium induci possit, ad nostrum propositum non spectat. 3 Id tantum superest expendendum, cum Princeps unam, Status in complexo sumpti alteram potestatis legislativae partem habeant, qualiter inter hos in ipso legislationis exercitio aequilibrium conservari possit? 4 Cum et Princeps et Status ius reciprocum habeant et proponendi legem et propositam per alteram partem non acceptandi, id est ius et propositionis et intercessionis, quod veto appelare solemus, videtur aequilibrium iam suapte ita stabilitum esse ut, si pars una corporis legislativi ad propositas per aliud leges accedere nolit, istud vicissim ad leges per illud corpus propositas non accedendo aequalem utriusque corporis efficere possit conditionem; et vero, si Princeps praeter mediam legislationis partem non haberet insuper totam ferme potestatem executivam, supervacaneum foret de alio aequilibrio cogitare. 5 Nunc cum ea sit vis potestatis executivae ut multiplices habeat concurrentia ad legislationem Statuum individua in suam partem pertrahendi modos, id autem si fiat, iam inefficax reddatur illa, quae Statibus competit, pars legislativae potestatis, et omnia demum ad Principem arbitrium recidere debeant, omnes populi, qui temperata gubernii forma gaudent, amplius aliquid in ipso legislationis exercitio nationi tribuendum existimarunt, ad hoc ut per id vis executivae, quam Princeps habet, potestatis temperetur.

6 Angli per negatum Principi ius propositionis , Galli per suspensivum tantum, quod Principi attribuere, veto, id efficere statuerunt. 7 Verum neuter ex his modis in Hungaria locum habere potest; Hungari enim iam per pactum illud, quo Augustae Domui Austriacae haereditatem detulere, regi omnia ea, quibus tunc gaudebat, iura confirmarunt; iam vero certum est regi tunc et ius propositionis et absolutum veto competiisse; non possunt itaque nunc illud revocare, quod tam sollemni eoque

20.7 eoque] eaque

bilaterali pacto largiti sunt.

8 Est tamen aliud, quod communio legislationis natura sua importat, et tamen, quod diserte necdum definitum est, obiectum per quod aequilibrium exercitii legislationis inter Principem et Status ad maiorem proportionem reduci potest, nimirum ordo assumendarum, quas utrumque legislativum corpus facit, propositionum. 9 Qui regiis propositionibus primum locum assignant, praeter dignitatem Principem art. Vlad. decr. ***

20.9 *** vacat spatium numero articuli inscribendo, ut videtur

sententiam suam tuentur. 10 Qui hanc Statuum propositionibus, quas improprie omnino gravamina appellamus, vindicare volunt, legem illam contrario usu abrogatam, et in subsequis comitiis semper gravamina Statuum prius superata ac tum demum propositiones regias de subsidiis definitas fuisse sustinent. 11 Quaestionem hanc in omnibus etiam recentioribus comitiis agitatam, numquam tamen diserta lege decisam fuisse acta ipsa testantur. 12 Usus plerumque eo inclinavit ut utriusque ordinis propositiones simultanee ferme pertractae

20.12 pertractae] fortasse melius pertractatae sint

, finalis tamen Statuum circa proposita per Principem subsidia determinatio plerumque praecesserit supremum Principis ad Statuum propositiones responsum.

13 Interest itaque ut obiectum hoc tandem diserta lege determinetur; interest ut per illud iustum in exercitio legislationis aequilibrium inter Principem et Status stabiliatur. 14 Iam vero id res ipsa non patitur ut utriusque corporis legislativi propositiones simultanee et uno eodemque tempore definiantur; si Principis seu de subsidiis seu de aliis obiectis factae propositiones primum decidi debent, cum Status sponte sua in eas proniores esse soleant, utique a mero Principis aut ministrorum suorum arbitrio pendebit an vel alicui Statuum propositioni assensum praebere velit, sicque tota illa, qua Status in legislatione gaudent, communio suapte evanescet. 15 E contra si Princeps praevie rem cum Statibus de illorum propositionibus conficiat, tanto certior erit de Statuum in suas propositiones assensu quanto faciliorem se exhibuit in acceptandis iustis Statuum propositionibus. 16 Et, si (quod nec supponere quidem licet) Status se nihilominus difficiliores praeberent, habet Princeps vi executivae, quae ipsi competit, potestatis mille modos Status in suam sententiam pertrahendi, quos Status pro casu contrariae sententiae non habent. 17 Ipsa itaque iustitia, ipsa recta in exercitio potestatis legislativae proportio exigit ut prius Statuum, dein Principis propositiones in comitiis superentur.