CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 849451 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/849451.

Nodus 849451 in documento skrl-2.xml


§-o 19-o

1 Inducendo in Hungaria inter Status aequilibrio obstare quidem videtur illud quod non duos, ut in Anglia, nec tres, uti olim in Gallia, sed quattuor plane, uti nunc in Polonia, Status numeret. 2 Verum cum omnes hi Status ad duas tantum Tabulas contracti sint; cum singula harum duos contineat; denique cum in utraque personalis, ut iam ostendimus, votizatio induci possit, res haec eandem subit considerationem ac si duos tantum Status Hungaria numeraret. 3 Hoc praemisso triplex tantum quoad inducendum inter Status aequilibrium ratio iniri potest: prima est ea quam Angli adoptarunt, nimirum ut conclusa tantum Inferioris Tabulae, quae e meris repraesentantibus populi consistit, pro sensu nationis habeantur, Superior tanquam excentricum respectu populi corpus iure tantum conclusis Inferioris Tabulae intercedendi, quod technico termino liberum veto appellare solemus, gaudeat. 4 Altera est ut numerus statuum inaequalis, exempli causa ternarius, praelatorum nempe, magnatum , et populi , uti antea in Gallia fuit, defigatur; suffragia per status colligantur idque pro sensu nationis habeatur in quod duo adminus status consenserint; ultima demum ut omnes simul congregati status vota viritim edant sicque totius corporis votorum pluralitas concludat.

5 Angli duplicem sibi per hoc institutum scopum proposuerunt, primum ut optimates non tantum sua, sed etiam regis iura, cum quibus ipsa eorum existentia arcto nexu colligata est, intercessione sua adversus Inferioris Camerae nisus tueri possint; dein ne proniores ad extendendam regiam potestatem optimates capta, quae apud magnam multitudinem saepe se offerre solet, occasione talem etiam propositionem pervincere possint quae illam ultra limites constitutionis provehat sicque per institutionem intermedii huius legislativi corporis non tantum impetus Inferioris Tabulae temperare, sed inter ipsum etiam Principem et populum aequilibrio studere voluerunt.

6 Verum modalitas haec adversatur avitis Hungariae institutis; nam iuxta hanc omnes Status pari praerogativa gaudent, perinde sunt membra S. Coronae, et pro natione non nisi omnes simul sumpti Status considerantur. 7 Iam vero si Superiori Tabulae tantum ius intercedendi decisis inferioris Tabulae tribuatur, ipso facto privarentur duo Regni Status, praelatorum nempe et magnatum , iure proponendi, quo tamen semper gavisi sunt. 8 Obtinuit quidem etiam in Hungaria mos ille ut ius propositionis maxima in parte apud Tabulam Inferiorem resideat; quae enim improprio nomine hactenus gravamina vocabamus, nil aliud sunt quam propositiones de quibus Status leges perferri exoptarent.

9 Quod si tamen Superiori Tabulae e re visum fuit ut ipsa etiam aliquam Inferiori Tabulae faciat propositionem, numquam id ipsi negabatur; non expedit itaque vetustum hoc institutum commutare nisi gravis aliqua causa et praesens utilitas subversetur, haec autem vix, ac ne vix quidem assignari potest.

10 In Anglia rex ipse caret iure propositionis et, si subsidia petat aut aliud quid proponere velit, per ministrum suum (qui ipsa hac de causa ut districtus alicuius repraesentantem in Inferiori Tabula agere possit, semper procurare solet) per ministrum, inquam, suum, non qua talem , sed qua loci talis repraesentantem id perficere solet. 11 Ut primum sola Inferior Tabula totam nationem repraesentat, ut primum rex ipse iure propositionis non gaudet, in consequens certe fuisset illud Camerae Superiori , id est Tabulae Optimatum, quae perinde pro distincto a natione corpore consideratur, deferre. 12 A contrario ergo in Hungaria, ubi rex iure propositionis gaudet, ubi nationem omnes simul sumpti Status repraesentant, inconsequens foret ius hoc duobus Regni Statibus denegare.

13 Quoad

19.13 Quoad] Quo ad

alteram modalitatem: ubi Status inaequali numero constituti et tamen iisdem praerogativis donati sunt, quaestio inducendi inter eos aequilibrii facile absolvitur; si unicus sit, ut nunc in Gallia, status, omnis quaestio sponte evanescit; si tres sint et suffragia per status stabiliantur, ipsa votorum curiatorum pluralitas aequilibrium inter status suapte inducit.

14 Ut haec aequilibrii modalitas in Hungaria induci possit, deberent praevie aut Status ad tres reduci aut plane ad quinque multiplicari. 15 Neutrum est impracticabile; ad tres enim possent reduci vel ita ut Status praelatorum cum Statu magnatum pro eodem reputetur, veluti in Anglia, ubi episcopi non qua tales , sed qua lords , id est magnates, ius suffragii habent, reliqui duo in suo esse permaneant; vel vero ita ut Status quidem praelatorum pro distincto porro etiam consideretur, sed Status magnatum et nobilium , qui alioquin honoris tantum praerogativa differunt, in unum redigatur.

16 Numerus Statuum post illum, quem ultima Diaeta iam fecit, passum ad quinque ea ratione augeri posset ut ab exemplo oppidorum Haidonicalium et Iazigum omnibus florentioribus ignobilibus communitatibus ius suffragii tribuatur et ex eorum repraesentantibus quintus Status efformetur.

17 In primo casu tria, in posteriori quinque plane distincta conclavia erigenda forent ad hoc ut suffragia per Status commode colligi possint.

18 Verum nec haec aequilibrii modalitas Hungariae convenire videtur; iam primum multiplicare Status nil aliud est quam rem natura sua implexam magis adhuc intricare; si enim tanta est in conciliandis vel duarum Tabularum sententiis difficultas, tantum temporis dispendium, tot colluctationes, quid fieret si tres aut plane quinque Status et totidem Tabulae constituantur, et singulum obiectum in totidem locis discuti debeat. 19 Videntur certe maiores nostri eo respexisse dum, licet quattuor plane Status constituerint, Tabulas tamen seu conclavia duo tantum stabiliverunt; ea enim re id effecerunt ut, si Tabulae hae debite organizentur, res ad idem demum recidat ac si duo tantum Status exsisterent. 20 Potest quidem considerationi huic id obverti quod in systemate inaequalis Statuum numeri, seu hic in terno seu in quino defigatur, idem obiectum in omnibus conclavibus eodem tempore discuti posset et, postquam singulus Status suffragium suum edidit, nulla amplius concertatione, sed sola suffragiorum numeratione opus foret, id quod minus temporis exigeret quam vel modernae inter duas tantum Tabulas concertationes; verum nisi diversi hi Status, postquam etiam singulus eorum se iam defixit, iterum in unum congrediantur et in simultanea iam consultatione obiectum denuo excutiant, nunquam certe ita accommodae communi bono leges perferentur uti perlatae fuissent si omnes in unum convenissent; potest enim et plerumque solet unus Status ex una, alter ex alia, tertius ex tertia, ad quam alter nec reflexit, parte idem obiectum considerare. 21 In eiusmodi autem casu eveniret non raro ut sicut privatus, ita etiam integer Status sententiam suam commutet si videat gravia omnino et decretoria esse illa argumenta quae in consultatione sua nec in reflexionem venerunt; iam vero si id stabiliatur ut non obstante eo quod pluralitas Tabularum obiectum aliquod iam deciderit, idem tamen communi rursus omnium Statuum deliberationi substerni debeat, tunc iam certum efficitur quod pluralitas conclavium, in quae Status pro casu inaequalis numeri dispesci deberent, eo maiorem iniciat moram quo plura eiusmodi conclavia exstant. 22 Haec autem suapte exsistere deberent quamprimum Status sunt inaequali numero et aequilibrium inter eos per vota curiata stabiliri debet.

23 Maior adhuc est, quam modalitati huic ius propositionis adfert, difficultas; si enim seu tres ternis seu quinque quinis distincti conclavibus Status constituantur, ius propositionis vel omnibus vel aliquibus, vel uni tantum, ut in Anglia, Statui concredi deberet; si omnibus, quo plures erunt distinctae Tabulae, eo maior propositionum copia comitia inundabit, quae non nisi magno et temporis et expensarum dispendio superari poterunt. 24 Certe institutum hoc eo demum rem perduceret ut Diaeta perennis efficiatur, quod tamen constitutio Hungarica nunquam adoptavit.

25 Si uni aut aliquibus tantum Statibus ius propositionis tribuatur, quae ratio adferri poterit quare huic aut his, et non aliis etiam Statibus idem ius concedatur? 26 Percurramus omnes, quae in systemate reducendorum ad inaequalem numerum Statuum fieri possunt, combinationes, et apparebit quod in nulla harum ius propositionis ad unum solum aut aliquos tantum Status restringi possit.

27 Si Status praelatorum cum magnatibus uniatur, nobilium vero et civium ultro separatus persistat, concedeturne soli civium, vel soli nobilium, vel duobus his solis ius propositionis ? 28 Primum et secundum locum non habere posse ita clarum est ut superfluum sit id uberius demonstrare; quoad tertium iam supra ostensum est Tabulam magnatum hos iure simpliciter privari non posse.

29 Si Status praelatorum maneat distinctus, sed Status magnatum et nobilium uniatur, civium vero porro etiam separetur, eaedem redeunt quaestiones, eadem etiam responsa; immo illud insuper inconveniens sequeretur quod, si civium tantum et nobilium cum magnatibus unito Statui ius propositionis deferatur, Status praelatorum, cui solum reliquorum Statuum conclusis intercedendi ius relinqueretur, ipsius etiam inter Principem et nationem aequilibrii arbiter efficeretur.

30 Si e repraesentantibus ignobilium quintus Status efformetur, eaedem perinde redeunt quaestiones, eadem responsa, etsi in hoc etiam systemate ius propositionis omnibus Statibus ex aequo attribuatur. 31 Illud insuper incoveniens consequetur quod aucto proponentium numero comitia et complicatiora et diuturniora efficerentur.

32 Restat itaque tertia tantum inducendi inter Status aequilibrii modalitas quae, et quod Hungariae omnino conveniat, et quomodo practice in effectum deduci possit, iuvat paucis explanare; in Hungaria, ut iam diximus, non unus aliquis particularis Status, uti in Anglia, totam nationem repraesentat; non potest itaque pro sensu nationis haberi nisi illud in quod pluralitas omnium Statuum consentit; inde conformis ille in praeambulo omnium decretorum Diaetalium stylus: postquam iidem Status certos articulos unanimi eorum consensu conclusos nobis (nempe regi) praesentassent &c; inde introductus vetustissimus sessionum mixtarum usus. 33 Ipsum itaque etiam inter Status aequilibrium in alio fundari non potest, quam in modo quo pluralitas votorum relate ad omnes Status cognosci possit; cum Hungaria

19.33 cum Hungaria] cum in Hungaria

quattuor Status habeat, id per vota curiata , id est, si singuli in complexo Status vota enumerentur, praestari non posse supra ostendimus; si enim duo Status in unam, alii in aliam sententiam concedant, tunc aut non adesset modus voluntatem totius nationis explorandi, aut res Principem decisioni substerni deberet; primum in bene ordinata constitutionis forma tolerari non potest; natio enim debet habere voluntatem circa omnia ea, quae ipsam directe respiciunt, obiecta, itaque debet etiam modus adesse voluntatem hanc explorandi. 34 Alterum perinde admitti non potest; Princeps enim aequalem tantum cum Statibus simul sumptis legislationis partem habet. 35 Si vero principium illud stabiliatur, tunc Principi tres plane quartae legislationis obvenirent. 36 Ut primum autem ille vel minimam ultra ratam medietatem partem obtinet, iam est arbiter totius legislationis, iam minor illa pars, quae Statibus remanet, impedire non potest quominus tales perferantur leges quae non omnibus simul sumptis corporibus legislativis, sed illi tantum, qui potiorem eius partem habet, conducant; verbo iam Status retenta solum forma, reipsa omni legislationis exercitio privantur; nihil igitur reliqui esse apparet quam ut, ubi duae Tabulae ad invicem discrepant, omnes in unum Status conveniant, ibi negotium denuo discutiatur sicque personalibus omnium membrorum votis definiatur.

37 Fiet hac ratione ut graviora obiecta per simultaneas consultationes melius quam per partiales discutiantur; ut congregatis in unum corpus Statibus singula individua plus commune nationis bonum quam Status sui spiritum, qui, dum res in propria Tabula agitatur, plerumque obrepere solet, respiciant; ut, licet aliqua bono publico minus proficua sententia, dum res in propria Tabula agitaretur, in uno aliove Statu pluralitatem obtinuerit, re tamen in simultanea consultatione melius discussa complura ipsius huius Status individua in meliorem sententiam transeant sicque prior sententia in ipso hoc Statu pluralitatem amittat; ut leges non per Status , qui, donec seorsim agunt, nationem non repraesentant, sed per nationem ipsam, quam omnes simul constituti Status reipsa repraesentant, perlatae esse dicantur; fiet denique ut et pars illa legislationis, quae Status respicit, illibate conservetur, et aequilibrium inter Status per ipsam hanc simultaneam discussionem conservetur; neque tamen eo per sententiam hanc sensus noster tendit, quasi sublato Tabularum discrimine unicum ex omnibus Statibus corpus, quod semper una consideat, semper simultaneas suscipiat deliberationes, semper suffragia una edat, efformandum esse arbitraremur. 38 Provide sane maiores nostri instituerunt ut omne grave obiectum primum in Inferiori Tabula discutiatur, dein vero huius conclusum Superiori referatur quo haec illud expendere et aut eidem assentiri, aut aliam etiam sententiam Inferiori Tabulae proponere possit; gravissima enim sunt, quae hoc Institutum porro etiam retinendum esse suadent, argumenta.

39 Iam primum omnes in unum conclave Status compingere nil ferme aliud est quam sublato Statuum discrimine unicum efformare. 40 Quod quam tristes in Gallia producat effectus, neminem latet. 41 Deinde usu omnium saeculorum compertum est quod, quo maior est suffragia edentium numerus, eo magis confusae esse soleant susceptae ab iis in prima , ut ita dicam, manu consultationes; quod omne copiosum eiusmodi corpus saepe pauci oratores, popularis aliquando rumor, quandoque ephemerus aut metus, aut gaudium ita abripere soleat ut a scopo communis boni longissime recedat; denique quod ipsa hac de causa perspicacissimi legislatores aliud eminentius et minus numerosum corpus constituerint quod primos multitudinis illius impetus intercessione sua sistere, aestum autem eius, si perduret, partim mora, partim consiliorum suorum gravitate temperare possit.

42 Nunc dum Inferior Tabula tantum nobilium et civitatum Statum continet, iam in eum assurgit numerum ut adferendo per Tabulam Superiorem eiusmodi temperamento in omnibus comitiis saepius

19.42 saepius manus altera in margine addidit

opus fuerit, quid fieret si omnes adhuc Status in unam tabulam pro perpetuo redigantur, praesertim si usus titulares magnates porro etiam evocandi stabiliatur; si incondita haec multitudo omnia legislationis obiecta in prima, ut dicimus, manu concertare deberet; si nullum eminentius et minus numerosum corpus exstaret quod aestum impetumque multitudinis huius temperare posset? 43 Certe si non ruina patriae, iactura adminus communionis, quam Status in potestate legislativa habent, inde necessario consequi deberet.

44 Obvertet forte aliquis quod idem evenire possit si etiam in gravioribus tantum obiectis Status in unum congregentur. 45 Et fieret sane si in his etiam obiectis absque illa, quae nunc viget, praeparatione deliberationes statim in sessione mixta suscipiantur. 46 Si e contra omnia prius in Tabula Inferiori pertractentur, vel aestus multitudinis, si quis exardescat, moderatorum Ablegatorum consiliis iam ibi defervescet, vel si totum illud corpus reipsa abripi contingat, Superior Tabula, quae iuxta propositam superius sententiam minime esset numerosa, primum impetum intercessione sua sistet, aestum deinde per moram mutuarum concertationum temperabit; si Inferior Tabula nec per moram hanc nec per proposita illi a Superiori Tabula argumenta a sententia sua recedere velit, evidens certe est indicium quod illam non impetu, sed ratione sustineat, et tunc, ut aequilibrium inter Status conservetur, neve vota duorum Statuum per solam Superioris Tabulae intercessionem inactiva reddantur, aut Superior etiam Tabula sensui Inferioris accedere, aut subversantem quaestionem simultaneae omnium Statuum in sessione mixta deliberationi et suffragiis substernere debet.