CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 849265 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/849265.

Nodus 849265 in documento skrl-2.xml


§-o 18-o

1 Iam quoad

18.1 quoad] quo ad

obiectum D, conservandum nempe inter ipsa legislativa corpora aequlibrium, iam primum meminisse oportet quod hic non de aequilibrio inter duos eiusdem tabulae status agatur; quod si enim personalis in utraque tabula votizatio, ut paulo supra diximus, inducatur, obiecto huic iam prospectum est. 2 In eo tantum quaestio versatur quomodo primum inter duas ad invicem tabulas, tum inter principem et status in complexo sumptos aequilibrium ita induci possit ut sua et principi et statibus, quam illis constitutio attribuit, legislationis pars sarta tectaque permanere possit?

3 Cum tamen iam id etiam in quaestionem vocari soleat an in illa etiam imperii forma, in qua pars legislativae potestatis principi, pars populo competit, hunc in plures status dispescere expediat; quaestione vero hac negative superata, supervacanea evaderit omnis de inducendo inter ipsos status aequilibrio disceptatio, licet nostram hac quoque de re sententiam paucis exponere.

4 Omnis pura imperii forma, sive illa monarchica sit, ut olim in Gallia, seu aristocratica , uti Venetiis, seu demum democratica , ut olim in parvis Graeciae republicis vigebat, arbitrarium imperium natura sua secum fert quia, si eadem persona vel idem corpus et legislativam et executivam (nos enim iudicialem tantum pro parte executivae reputamus) potestatem exerceat, iam omnia unice ad eius arbitrium referuntur, nulla lex stabilis adeoque nulla etiam aut personae libertas , aut proprietatis securitas existere potest, cum nullum habeat sibi oppositum corpus quod eam, ne leges aut iniustas condere aut iustas etiam secus exsequi possit, impediat. 5 Arbitrium hoc pro subditis individuis eo magis oppressivum evadit quo numerosius est corpus illud quod simul legislativam, simul executivam potestatem exercet; nam ea est humani animi condicio ut is omnes actiones suas ad proprium interesse referre, haecque imbecillitas in ipso etiam legislationis actu eidem subrepere soleat. 6 Itaque si solus princeps et legislativam et executivam potestatem exerceat, unius ad summum personae interesse cum communi totius populi bono in collisionem venire potest; et ideo, si tales semper principes haberi possent qui omne proprium interesse sacrificent et unice commune subditi sibi populi bonum pro scopo sibi praefigant, si hi praeterea tales semper habere possent ministros qui nihil unquam de proprio suo interesse consiliis suis admiscerent, nulla ne cogitando quidem concipi posset melior gubernii forma quam simplex et illimitata monarchia.

7 Si optimates soli et legislativam et executivam exerceant potestatem, perferendis pro communi totius populi bono legibus iam tot individuorum privatum interesse obsistere solet e quot individuis senatus conflatur, et adhuc spiritus corporis, id est interesse totius in concreto ordinis optimatum, semper in bilancem venit, adeoque in pura aristocratia et longe pauciores adhuc quam in illimitata monarchia toti populo vere proficuae leges perferuntur et minus iuste effectuantur.

8 Pura democratia ne dari quidem potest, impossibile enim est ut totus populus non tantum leges ferat, sed et eas exsequatur; verum pro pura democratia illud reputatur ubi nullo ordinum discrimine totus in complexo populus potestatem legislativam arripuit, licet executionem legum distinctis iisque determinatis magistratibus concrediderit. 9 In hac imperii forma quot

18.9 quot] quod

ferme capita populus numerat, tot privata interesse communi bono adversantur, pauci enim semper sunt e populo qui non suum, sed commune bonum spectent; inde tantae in hac gubernii forma turbae, tot internae discordiae quae in aperta plerumque civilia bella errumpere solent, inde tam facilis ad anarchiam lapsus, ita ut haec inter omnes tres puras imperii formas pro maxime vitiosa reputetur, iamque civitate donatum sit politicum illud axioma: democratiam simplicem ne subsistere quidem posse nisi apud parvum angustis limitibus constrictum populum, apud quem illibata adhuc morum probitas ita vigeat ut nec ambitio nec avaritia cives corripuerit, potiorque eorum pars prona sit ad privatum suum interesse utilitati publicae sacrificandum. 10 Praeviderunt haec iam vetustissimi, qui pro aliquo populo constitutionem efformandam susceperunt, legislatores, et ideo, qui vel pro tantisper aut extenso aut corrupto populo leges dictarunt, ut intentum publicae felicitatis scopum obtineant iam democratiam aristocratia temperavere, diviserunt nempe cives in duas classes, primam constituere e paucioribus qui alios prudentia, usu rerum gerendarum, quodque inde suapte sequi solet, opibus praecellebant, quos senatores patricios aut optimates vocavere, hisque et honoris et authoritatis praerogativam attribuerunt. 11 In aliam classem reliquum populum coniecere; omne autem hoc institutum eo unice direxere ut in exercitio legislationis optimatum authoritas impetui copiosae multitudinis, numerus autem populi ambitioni optimatum obsistere possit, sicque per distinctum sibique oppositum duorum distinctorum statuum interesse aequilibrium illud enascatur quod utrumque statum non nisi ad eas, quae pure in commune bonum tendunt, leges perferendas compellat.

12 Verum ne hoc quidem instituto scopum suum assecuti sunt veteres legislatores; eventus enim ipse ostendit quod nec optimatum authoritas continendo, donec viritim ad comitia confluebant, populo par fuerit, et quod ambitiosi optimates, qui ad arripiendam summam potestatem aspirabant, si artem popularem auram captandi probe tenuerunt, populo ipso ad assequendum propositum suum facilime uti potuerint; omnes enim veteres respublicae aut plebis licentia per anarchiam et internas discordias interierunt, aut ambitiosi alicuius optimatis potentia per civilia bella in illimitatam monarchiam sunt commutata. 13 Itaque ut huic aequilibrii defectui subveniatur, primum ea ratio inita est per recentiores legislatores ut non totus populus, sed tantum certus eius repraesentantum numerus in partem legislationis vocetur, dein ut ad evitanda, quae naturalis potentiorum optimatum ad arripiendam supremam potestatem nisus producebat, mala, regia dignitas uni familiae per constitutionem ipsam deferatur sicque compositus ex omnibus tribus simplicibus reipublicae formis status ita efficiatur ut, cum ipse repraesentantum populi numerus notabilem efficere debeat multitudinem, huius impetum authoritas optimatum temperare, quod si vero optimatum potentia statum hunc opprimere vellet, rex eorum ambitionem coercere, denique si rex ipse potestatem suam ultra legis constitutionisque limites extendere vellet, reuniti hi duo status obsistere possint. 14 Mixtum hoc ex omnibus tribus gubernii formis systema conformi fere modernorum publici statum sensu, procurando communi totius nationis bono, adeo conveniens videtur ut nuper Coloniae Americanae, licet nec distinctionem statuum nec regiam dignitatem admiserint, ad assequendum tamen necessarium per tam extensum, ut illae occupant, terrenum in administratione publica aequilibrium distincta a repraesentantibus populi duo corpora stabiliverint quorum unum, nempe Senatus Superior , eadem ferme, quam in temperatis monarchiis optimates habent, Authoritate gaudeat, aliud, nempe Gubernator , eadem ferme iura exerceat quae in temperatis monarchiis principi deferri solent, eo solo discrimine quod et Gubernator et membra Superioris Senatus magistratus suos non nisi definitis per legem annis retinere possint, his vero praeterlapsis alia iterum individua iis suffici debeant.

15 Soli Galli nuperrime, ut hanc aequilibrii inter status ipsos curam praevertant, omne discrimen condicionum inter cives, adeoque statuum etiam distinctionem sustulerunt et paradoxam monarchico-democraticam imperii formam instituerunt. 16 Verum nullo unquam illustriori argumento confirmatum fuit vetus illud politicum axioma, quod democratia non nisi parvo angustis limitibus constricto et puris adhuc moribus praedito populo conveniat, quam hoc Gallorum facto; e defectu enim intermedii inter principem et populum status, qui effervescentes repraesentantum multitudinis impetus cohibere et moderari possit, in tantam inciderunt anarchiam ut omnis personae et proprietatis civium securitas penitus eversa sit utve secuta inde in ipsam nationem damna vix saeculum sarcire possit, neque Apollinis tripode opus sit ad hoc ut tuto liceat ominari quod Galli constitutionem suam per intermedium aliquem inter principem et populum statum sponte adhuc sua temperabunt aut, si in praesenti gubernii forma praestiterint, continuis internis agitationibus adeo labefactabuntur ut regio eorum exteris demum hostibus praeda cedat.

17 Vel ex his satis apparet quod omnes summi imperii partes uni seu individuo seu corpori concredere securitatis personae proprietatisque civium non intersit, sed quod has inter principem et populum partiri expediat; quod id tutissime perfici possit si populus per repraesentantes suos in partem legislationis vocetur; quod in hoc casu debeat aliquis inter duo haec legislativa corpora intermedius status stabiliri; denique quod hoc stabilito de inducendo non tantum inter principem et status, sed inter ipsos etiam ad invicem status aequilibrio cura suscipi debeat. 18 Superest ut, qualiter id in Hungaria praestari possit, paucis expediamus.