CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 848196 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/848196.
§-o 7-o
1 Relate ad Statum magnatum. In prima et secunda regum epocha pro magnatibus non nisi Barones Regni et Comites Parochianos, id est Supremos Comites, habitos fuisse palam est.
2 Constat quidem diplomatice quod iam in prima regum epocha, qui minimae alicuius rei regiae curam habuit, iam titulum comitis talis rei gesserit, veluti comesfalconariorum , comespraeconum , comespiscatorum , comesclitellariorum , comeshorreorum , et plane comesbubalorum regiorum: verum constat etiam, quod tunc vocabulumcomes non importaverit caracterem magnatis, sed idem significaverit acpraefectus , v.g. Horreorum Regiorum Praefectus.3 Exstant enim litterae Ladislai Chuni de 1275. quibus Petrum Betten, iam comitemudvornicorum , primo ad Statum nobilium elevat; constat etiam quodperpetui liberi comites, qui nec Barones Regni, nec Supremi Comites fuerunt, iam sub Bella Quarto et Stephano Quinto viguerint; verum horum etiam praerogativa non in titulari magnatis charactere sed in eo consistebat quod populus talis dominii, in quo ipsis titulus perpetui liberi comitis concedebatur, a iurisdictione Supremorum et Vice-Comitum exemptus, iudicatui tribunalis ipsius talis domini terrestris subiectus fuerit, id quod postea per Mathiam decreti sexti articulo 12-o abrogatum est.
4 Constat praeterea quod in primis duabus epochis viguerint titulares bani aliiqueministeriales barones , uti sunt dapiferorum, agazonum etc. magistri, et ideo in partis 1-mae titulo 93. diciturquod si vero magnas vel solo nomine baro fuerit ; verum non constat an titularis eiusmodi baronatus ius suffragii inter magnates tribuerit, et si tribuit, apparet quod titulus realis alicuius officii, quales fuerunt Baronatus Regni, non vero nudum magnatis nomen ius hoc tribuerit.
5 Quod tales, qui super nudo comitis aut baronis titulo gerendo litteras a rege impetrant, constitutio Hungarica pro magnatibus non agnoverit, vel inde patet quod primus ex Hungaris *** Palffy 15**.et quidem erga commendationem Statuum eiusmodi litteras a Ferdinando Primo impetraverit, quodve idaea titularis huiusmodi comitis adhuc eotum apud Hungaros ita fuerit peregrina ut condito eatenus articulo LII 7.5 *** Palffy
praenomen deest | 15**desunt anni duo postremi numeri vulgo groff addiderint.
6 Totum titularium comitum et baronum institutum constitutioni Hungaricae peregrinum esse vel inde apparet quod iuxta hancBaronum Regni eminentior sit character quamComitum Parochianorum, ubi e contra inter titulares charactercomitis potior reputetur quambaronis .
7 An ab eo statim tempore quo etiam Hungari titulum magnatis praevia ratione procurare coeperunt, vel tardius, et quando, titularibus his baronibus et comitibus ius suffragii in Tabula Magnatum concessum fuerit, ne quidem e condito post octo a Palffy pro comitis titulo facta recommendatione annos articulo 1-o ante coronationem 1608. satis apparet; nam et ibi magnatumuniversim tantum mentio sit, quin appareat an per hos lex tantum Barones Regni et Supremos Comites, vel vero omnes etiam titulares comites et barones intelligat.
8 Utcunque sit, hi iure hoc longo iam tempore gaudent, neque interest hoc eos privare, nisi realis quaepiam causa subversetur.
9 Iam vero dum usus titularibus comitibus et baronibuspersonale ius suffragii in Diaeta tribuere coepit, hi certe pauci tantum adhuc eotum in Hungaria numerabantur; nunc numerus eorum ita auctus est ut, si omnes personaliter comparerent, non tantum Statumpraelatorum , sed ipsum etiamnobilium votis longe excederent.10 Quantas praeterea et quam molestas quaestiones Cancellaria toties quoties superare deberet antequam rex vel regales dimittere possit, nempe: qui sint iam a parentibus divisi et propriumpossessorium teneant, qui e contra certam tantum pensionem accipiant; an ex indivisis fratribus uterque, vel tantum senior debeat evocari; an viduae in genere, in specie vero tales, quae nulla propria bona habent, sed maritalibus iure tantum viduali immanent, evocari debeant?
11 Porro personale titularium magnatum votum constitutioni ipsi adversari videatur; haec enim exigit ut omnes Status iisdem iuribus, iisdem praerogativis utantur.12 Praelatis, Baronibus et Supremis Comitibus non ex respectupersonae , sedlegalium , quas gerunt, dignitatum ius singularis suffragii lex diserte attribuit, characterem titularis magnatis in Hungaria eadem hactenus ne canonizavit quidem; proinde cumnobiles , quorum aliqui ampliora quam nonnulli magnates possessoria habent, iure suffragii tantum per repraesentantes gaudeant, sititularibus magnatibus personale votum diserte attribueretur, iam laederetur constitutionalis praerogativarum aequalitas.
13 Accedit quod, cum in Superiori Tabula vota viritim emittantur, ratio ipsa admittere non videatur ut unius titularis, quandoque vix maiorennis comitis aut baronis personale votum tanti habeatur quanti Iudicis Curiae, Bani, aliorumque primorum Regni Magistratuum.
14 Itaque ut circa titulares comites et barones, praesertim postquam numerus eorum adeo auctus est, aliqua mutatio fiat, non tantum ratio aequilibrii inter Status, sed et ipse spiritus constitutionis exigit; ac huic quidem maxime conforme esset ut personale titulariumcomitum et baronum votum sufferatur. 7.14 comitum
addidi 15 E converso comitatus inter hos et nobiles promiscue, prout in quem maiorem confidentiam habuerint, suos repraesentantes exigant.
16 Si tamen potestati legislativae visum fuerit hos etiam ad cathegoriam legalium magnatum referre, ad hoc ut inter Statum magnatum et praelatorum aequilibrium conservetur, statuendum censetur ut non omnes, sed ii tantum, qui aliquod seu dicasteriale, seu provinciale officium aut actu gerunt, aut iamiam gesserunt, evocentur.17 Et hoc de Superiori Tabula.