CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 848120 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/848120.

Nodus 848120 in documento skrl-2.xml


§-o 5-o

1 Praepositus Zagrabiensis ex cathegoria officii non refertur quidem ad Statum praelatorum, et de hoc vulgaris traditio viget quod propter evulsam ab evangelicis in comitiis 1625-ti, dum in negotio religionis fervidius peroraret, barbam sessionem inter praelatos per articulum 61. obtinuerit; verum id se secus habere diplomatice constat. 2 Nimirum occupata a Venetis Aurana unicum, quod e bonis prioratus huius Augusta Domus Austriaca retinuit, Gore , praepositurae Zagrabiensi cum titulo Gubernatoris Prioratus Auranae collatum fuit. 3 Iam vero priorem hunc inde a prima regum periodo pro legali magnate habitum fuisse constat.

4 Itaque praepositus Mikulich in comitiis 1625. sibi qua Priorem Auranae repraesentanti sessionem assignari petiit, et petito eius Status, forte ad sustentandum Regni Hungariae in bona prioratus ius detulerunt; nulla itaque ratio videtur quare hic elargito sibi forte e ratione Status favore privetur. 5 Sicut enim noxias abolere, ita innoxias leges conservare ipsa legislationis natura suadet.