CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 847899 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/847899.

Nodus 847899 in documento skrl-2.xml


§-o 2-o

1 Hoc stabilito primum ad organizandam Diaetam gradum constituit forma convocationis . 2 Ut primum potestas legislativa Principi cum Statibus communis est, certe tenor ipse convocatoriarum, seu regalium, non nisi ad ineunda mutua de perferendis necessariis legibus consilia dirigi debet.

Sex capita ad quae organizatio Diaetae revocatur.

3 Ipsa organizatio ad sex summa capita revocari potest, nimirum: A. quibus ius sessionis et voti competat idque porro etiam relinquendum videatur? 4 B. Qualis activitas Ablegatis seu repraesentantibus tribuenda? 5 C. Quae edendorum suffragiorum norma constituenda sit? 6 D. Qualiter necessarium inter corpora legislativa aequilibrium stabiliri possit? 7 E. An obiecta etiam constitutionalia deliberationibus Diaetalibus relinquenda? 8 F. Qualis interna comitiorum politia inducenda sit?

Principia ad quae deliberatio de organizanda Diaeta exigi debet.

9 Ut primum caput fundate determinari possit, praemittenda sunt illa principia e quibus emergentes hac in re quaestiones tuto decidi possint; haec autem in sequentibus concentrantur.

10 Constat diplomatice comitia Regni inde ab exordio usque ad Mariam Primam viritim fuisse convocata, sub hac primum vestigium exstat quod 1385. de singulis Comitatibus (verba sunt diplomatis) quattuor potiores nobiles fuerint convocati, postea usque Ludovicum Secundum usus variavit. 11 Ab hoc ad nostra usque tempora comitia relate ad Statum nobilium et civitatum per repraesentantes, relate autem ad Statum praelatorum et magnatum viritim convocantur, adeoque: 1-o quod ius viritim comparendi nemini, nisi qui ad hos duos Status refertur, competere possit; 2-o quod potestati legislativae, dum aliquam regulationem suscipit, nec lex, nec usus obstare possit; ubi tamen diserta lex praexstitit, hanc non nisi e subversante reali aliqua causa mutari expedit; usum, si temporis iniuria aut partium studio irrepsit, abrogare, si proficuus censeatur, in disertam legem referre interest. 12 Certum enim est publicam Regni administrationem propter usus eiusmodi qui, quia diserta lege non sunt definiti, loco et tempore variare solent, fluctuare; his praemissis

Quibus ius suffragii in Diaeta porro etiam relinqui expediat? — Statui praelatorum ius personalis suffragii porro etiam relinquendum.