CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-07+02:00. Nodus 846613 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/846613.

Nodus 846613 in documento skrl-2.xml


9. Jakovlye, 21. Iulii 1798. Chare amice!

1 In

(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 49)

praeiudicium iteratarum legum hactenus nullus Croata potuit penetrare ad Septemviratum; nullus autem propiorem ad id spem habere potuit, quam noster Millos qui antea per octo, ut credo, annos in nostra Districtuali tabula, nunc vero in Regia, iam in undecimum annum servit. 2 Nuper dum ad semel novae

9,2 novae Kolanović ] ovae MS; fortasse duae

vacantiae in Septemviratu enatae fuissent, porrexit ille instantiam, una et palatini patrocinium imploravit, qui id illi benigne addixit. 3 Sed tunc Bernath, titulo religionis (quia praedecessor eius fuit acatholicus), Németh vero ex alia politica causa nominati sunt.

4 Nunc improvisa huius promotio novam vacantiam facit, pro qua palatinus nullum adhuc praenotatum.

9,4 praenotatum] sic; fortasse auctori in animo erat praenotatum habet

5 Quare repetit Millos suam instantiam et palatini patrocinium denuo implorat. 6 Putat tamen ad optatum eventum plurimum conferre posse, si tu quoque vices tuas suis locis et modis interponas. 7 Ut id facias, hac posta, ut mihi dixit, te exorat, rogavit tamen me, ut ego quoque id tibi velim commendare.

8 Facio id tanto libentius et quod ipse quoque anxie desiderem ut Croatam in illo quoque dicasterio collocatum videre possim, et quod te ipsa hac de causa id libenter praestiturum sperem. 9 Chare amice, nisi tu id tibi cordi sumas, per reliquos, qui nunc in altioribus subseliis sedent, gentiles nostros nullus unquam Croata ad aliquod Hungaricum dicasterium penetrabit. 10 Quare nomine Patriae te exoro ut occasione, in qua nunc constitueris, uti et rem hanc pervincere velis; modum et canales, per quos id efficere possis, non est quod tibi suggeram. 11 Haec tibi usus rerum et grave, quo polles, iudicium ultro indicabunt. 12 Pro aliqua tantum tui directione tibi significo, quod Millos amicum habeat comitem Amade, qui iam occasione nupernarum vacantiarum instantiam eius sustinebat et cui ille nunc etiam Viennam scribit. 13 Si haec littera illum Viennae deprehendet, posses rem cum illo concertare; sin, posses fortasse apud communem tibi et Amadeo amicum Sau...

9,13 Sau...] In MS-to quattuor puncta.

agere.

14 Si negotium succederet, posses eadem occasione efficere ut Millosio Iosephus Petrovich vel, si huic ius suum publicum adhuc obstat, ille, quem iudicares, gentilis noster succedat.

15 Ne quid tamen dissimulem, cum Németh valde parum Germanice sciat, vereor ut collatum sibi munus acceptet. 16 Puto tamen interesse ut tu negotium in omnem casum urgeas; si enim Németh officium deprecabitur, forte eo rem perducere poteris ut adminus pro proxima vacantia Millos praenotetur. 17 Ita ego quondam operabar, donec propior eram ad prima subsellia, et successit mihi quod complures gentiles nostros provexerim. 18 Tu maiorem adhuc ac ego quondam influxum habere potes. 19> Utere illo in bonum Patriae. <20 Non exiquum, crede mihi, exinde solatium in senectute tua capies.

21 Vale meque ut facis ama. Jakovlye, 21. Iulii 1798.