CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 84440 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/84440.

Nodus 84440 in documento stay-b-philos.xml


LIBER QUINTUS Quis potis audaces in Solem tollere vultus, Arduus evecta lucis cum lampade fulget? Scilicet ipse suo se lumine condit, ut ejus Fulgoris nequeant acies vim ferre tuentum. Haud tamen idcirco non rebus in omnibus ipsum Cernimus, effusa quas irrigat undique luce Aetheris ex oris, varioque nitore colorum Imbuit efficiens, ut possint quaeque videri. Apparet certis at multo clarior idem In rebus; muro velut in laevore liquentum Undarum, aut speculi cum primum ponitur aequor Sub divo; siquidem radians fulgore corusco Redditur extemplo spectantibus ejus imago; Quamvis haec oculos feriat quoque perstringatque. Non aliter (si fas conferre haec tenuia magnis) Ingens dum summi longe Natura recessit Numinis a nobis, et Majestate sua se Involvit, lucemque habitat, quae impervia menti est; Non minus ipsa quidem praesentem conspicuamque Se facit in rebus, quas edidit, atque potenti Suaviter imperio movet: et quid funditus ima Conditur in terra, quid in alti gurgite ponti est, Quid caelo in magno, superaque infraque quid usquam, Non manifesta palam quod ab omni denique parte Illius immensi referat vestigia Summi? Omnia tam variis ast inter praedita formis, Quidnam majus opus, quidnam sublimius illa, Undique qua constant cuncta, omniparente profectum Mente putes, Hominis quam sit natura? videtur Divinis decorasse hanc dotibus, effigiemque Hanc finxisse Sui. Quare hinc gradus ultimus extat Summi ad notitiam, atque hinc redditur ejus imago. Nonne Homines igitur Divûm genus atque utinam omnis Nostra foret nobis penitus natura retecta! Multa latent et adhuc ignota atque invia multa; Paucaque de multis magno quaesita labore Edita jam tandem patuere, inventaque constant. Quapropter, quoniam caeli peragravimus oras Et maris et terrae; post longos denique cursus Ardet ut in Patriam laetus quoque Nauta reverti; Rebus ab externis itidem nos visere nostra, et In nosmet rediise juvat, nostrumque minorem Mole, tamen longe praestantem caetera, Mundum Undique lustrantes animo peragrare sagaci. Quare age, quidnam Hominis natura, quid intus agatur, Percipe, nec credas istis promittere velle Me tibi, nec porro me posse exsolvere speres (Quae neque, si centum linguae sint, edere possim); Scilicet ut nervos omnes fibrasque minores Et venas atque ossa Virûm firmantia corpus Hic tentem numerare; vel, ut digesta per artus Sint, et quam vario fungantur munere, fari. Tanta quidem ubertas atque harum copia rerum est, Ut prope nulla, velis si me tentare, daretur Finis: item exhorrent peregrina ea nomina Musae, Quae nostro varias signant in corpore partes. Illis haec melius, qui ferro incidere gaudent Praecincti exanimum corpus, peragenda relinquo. Noster erit labor, in nobis quae multa geruntur, Dicere, qua fiant ratione, animique ministros Scrutari sensus, variosque evolvere demum Affectus, quibus et Corpus percellitur et Mens. Ante tamen qua sint Hominum mortalia saecla Edita dicendum ratione, atque unde coorta. Omnia principio quaecumque animalia terras Concelebrant, genus alituum parvaeque Volantes Vermesque et pecudes et caetera saecla ferarum Scire licet certo Naturae e semine oriri, Foecundique suis erupta excludier ovis. Nam neque fortuitus congressus particularum, Nec Solis calor atque imbres, nec putrida rerum Materies ulli dedit unquam exordia vitae; Quod falsum ratio, falsum experientia vincit. Et quis enim certo sine semine nectere partes, Texereque ullius viventes corporis artus, Forsne queat? varias valeat diducere venas Et teretes nervos atque ossa effingere multa Et cerebrum cordisque globum sensusque creare; Omnia cum certa ratione atque ordine certo? Ullo praeterea putri de corpore nunquam Aspicies subito prognatos fervere vermes Exortu; nisi quod susceptum alicunde sit horum Semen, vel parvis tum forte Volantibus illic Ejectum, liquidas delatum sive per auras Aëris, aërias nam tenuia multa per auras Quolibet a ventis passim correpta feruntur. Quod magis ut noscas, age, frustum include recentis In phiala carnis, nullae penetrare Volantes Ut possint, avidaeque super deponere semen; Vermibus id cernes haud umquam albescere motis. Ergo etiam atque etiam certo de semine fiunt Omnia per terras quaecumque animalia vivunt. Seminaque omnigenûm tibi protinus haec animantum Condita sunt prima jamdudum ab origine Mundi, Inclusa in primae nimirum semine matris: Quod nulla ratione potest pugnare videri; In non finitas quoniam tibi corpora partes Ostensum est multis supera jam posse secari. Quapropter multo genitali semine, adhaeret Adfixum certis, intra quod partibus apte, Donavit natura genus muliebre, sed illa Lege quidem, per se nullos ut parvula foetus Ova queant sterili natura reddere prorsus; Mascula ni vis et genitalis spiritus aurae Per Veneris res commôrit, tum protinus ictum Incipit evolvi, majorique augmine semen Turgere; ac tandem, matura ut poma, refixum Excidit ex illis, quibus haesit partibus; arctis Inde tubis Falopî, ut dicunt, insinuatur: Post uterum subit: hic veluti radicibus actis Haeret, et educti nutritur munere succi; Inque dies majus jam membra informat et artus Oraque; completo tum demum tempore donec Reddere se superas tener infans possit in auras. Scilicet humanae sunt haec exordia vitae. Quod superest, tibi dico Animam mentemque locatam In capite, humani velut in regione superna Corporis: hic etenim Mens cogitat, atque sagaci Pollet consilio, dominansque hic omnia sentit; Et solium in molli fixit Regina cerebro; Unde, velut medio multi de stipite rami, Ingens copia nervorum prodire videtur; Perque omnes varie diffundi corporis artus. Sunt igitur, veluti per malos transtraque navis Distensi funes, ita nostro in corpore nervi; Pars fortes crassique fluunt, pars usque minores, Pars tenues tenuesque magis sunt, mutua multi Discreti, multi contra majoribus apti Connexique tenent commercia certa cerebri Unde fluunt, inter stationem et cor animantis Et sensus omnes et partes corporis omnes. Propterea varios, quibus incutiuntur, ad ictus Rerum nos extra positarum, sive quid intus Mens jubeat, varias subito tendantur, oportet, In partes; valeant ut certa impellere jusso Motu membra, suisque agitent impulsibus artus. Adde, quod et mira referunt raitone cerebro, Quidquid id est, nostris quod rerum sensibus offert Se praesto; fidique velut, cita turba, ministri Efficiunt, de rebus uti bene conscia constet Mens alienigenis, et quali comta figura Corpora circumstent et quali praedita motu. Quoque tibi magis haec pateant, manifestaque constent; Una de parti nervorum extrema, necesse est, Concipias nostris finire in sensibus extra Auribus atque oculis et lingua et naribus ipsis, Nec non multiplex per iter se in corporis omnes Insinuare artus, ut demum in tenuia fila Distracti extremis contingant partibus omnem Circum caesuram membrorum, seque revolvant Undique, qua cutis est, et sensus vividus extat. Utque vides, tensum cum parte adducimus una Funem per trochleas per tympana celsa volutum Quantumvis, aliam quoque puncto tempore partem Consentire vides, inquam, motuque cieri; Consimili ratione cutem cum tangimus ipsam Corporis humani nervorum extremaque fila, Protinus ille idem motus se visque propagat Incerebrum, mentemque ciet, rerumque suarum Admonet afficiens; illa omnia persentiscit. Multi praeterea, quibus haec minus apta movendum Arridet ratio ad corpus sensusque ciendos, Concipiunt super in nobis quendam esse vaporem Naturae perquam tenuis perquamque minutae et Mobilis egregie, venti est ut caeca potestas, Illum et sanguineis progignier ex elementis: Namque ubi multiplices iterumque iterumque cerebri Trajicit anfractus sanguis jam purior, atque Difficiles init usque vias varieque retortas, Insinuatque locis arctis sese inque peditis, Est opus, ut rarus tandem tenuisque citusque Prodeat auraї vapor ille et spiritus: inde Omnia mobilitantur, et acri vivida constant Sensu: namque, velut cursor, quocumque jubetur, It, redit; et longis excurrens undique nervis Quoslibet in motum subita vi concitat artus; Et rerum externis vel molliter exagitatus A plagis properat regionem praecipitanter Corporis in summam, et Reginae nuncius adstat, Nulla mora est, Menti; mollique ea cuncta cerebro Imprimit, et signis demonstrat singula certis. Quo confusa minus sunt haec vestigia rerum, Et majora locis alteque infixa, necesse est, Clarius ac melius Mens evigilata repente Percipiat, rebusque magis moveatur ab illis. Et quia non Homines diversas dissimilesque Sortiti mentes ulla ratione videri Possunt, hasque pares, par est, fateare creatas; Et tamen inter se longe distare tuemur Moribus ingenio, debent variare videri Corpore pro vario fibraeque et molle cerebrum Et vapor aurarum; qui cum de sanguine constet, Quae poterit nostri naturam causa cruoris Afficere, ut cibus est atque aër frigus et aestus Atque alia e genere hoc; simili ratione valebit Hoc agere in nostros eadem quoque causa vapores. Subtiles aliis mage sunt et mobiliores Propterea, ast aliis crassa torpedine pigri. Quapropter Gentes opus est distare remotas Tam spatiis terrae, quam moribus ingenioque. Acris Athenaeis in Gentibus est Hominum Mens, At Lacedaemoniis ea pinguis crassaque terris; Pinguis item Arctois in finibus atque remotis Urbibus a pelagi longe pulsantibus undis. At plerumque tamen vi pollent mentis et acris Consilii multo loca fervida sole colentes, Vel loca, qua salso spumant liquida aequora fluctu: Quandoquidem salis et magni natura caloris Mobilitat tenues purgati sanguinis auras, Et facit, usque magis raraeque levesque ferantur Ast hinc a varia ne quis regione locique Natura atque ipsis elementis denique tantum Aestimet ingenia; o quoties quoque Principis artes Et studia et leges, armorum et Martius usus Consilia ipsa solent mutare et vertere mentes. Fertilis Aegyptus praeclaris Grajaque quondam Floruit ingeniis tellus, ut Barbarus esset, Qui non cretus ea tantum regione fuisset, Phoebus quam et Divae Permesides incoluere. Postquam autem multis Solis redeuntibus annis Mutata imperia et mores et jura, repente Barbara non Scythica terra minus utraque facta est. At nunc ipsa etiam sub sidere frigida tellus Arctoo passim doctas amplectitur artes; Excepere foventque olim vix nota Britanni Nomina: pro! quanto fervore exculta Virorum Ingenia emicuere antiquis aemula Grajis. Moles praeterea Pueris crescentibus artus, Et molles pariter fibrae sunt; progrediente Ossa tamen nervique simul firmantur ab aevo; Denique durescunt senio, longeque tenaces Et rigidi restant; quapropter mollior aetas Effigies rerum facili ratione receptat; Et facili pariter, nisi tum vapor egerit aurae Altius impressas, jactura amititt easdem; Excepit porro cum quae simulacra Virûm mens, Firma diu perstant, fibrisque manentibus haerent. Postremo vix ulla Senes vestigia cani Percepisse queunt rerum nova; proptereaque, Quandoquidem fibris antiqua tenacibus haerent Indelebiliter, reminisci praeteritorum Possunt; hinc toties visa olim et gesta recensent. Saepe quidem memores simul immemoresque videbis Desipere usque adeo, Natos ut lumine cassos, Viventes veluti, vocitent, et abesse querantur, Obliti functos, memores vixisse, salutent Exanimes etiam post fata recentia Amicos. Mens etenim actarum reminiscitur excita rerum Propterea, quia, cum vestigia plurima servet Illarum, in facili veluti depicta cerebro; Excurrat si forte per haec levis halitus aurae, Et simili moveat fibras ratione, movebant Ac ea, quae simulacra sui liquere, necesse est, Mens ratione pari subito commota recurrat Olim ad gesta memor, quorum vestigia tangit Auraї vapor excurrens: simul ipse propinquas Funditur in cerebri sedes, variosque recessus Ingreditur levis, atque animam per singula ducit. Sic fit, ut e rebus varias Mens transeat in res Paulatim, sensu si non percellitur extra; Atque ita se pascens simulacris tempora fallat. Corporis in quavis si saepe excurrere partes Suetus erit perquam subtilis spiritus aurae, Majoresque vias majora recluserit illo Intervalla sibi cursu, fateare, necesse est, Inde fore, ut facili tractentur multa labore. Organicosne vides per chordas ire sonantes Mobilibus digitis? num motus dirigat horum Mens omnes? at Mens alio conversa vagatur. Scilicet aura fluens intus motique vapores Impellunt digitos certo cum tempore, certa Cum ratione, velut quoque fuerant ante; sequuntur Impulsum digiti, chordisque loquentibus errant. Intermissa diu tamen et desueta per annos Sint opera, ut sensim non excurrentibus auris Oclcusumque illis iter obstructique meatus Reddantur; tunc aut prorsus sublata facultas Illa erit, aut fiet longe minor inque minuta. Haud secus ac silvam per densam, ubi plurima late Virgulta et frutices dumique arbustaque surgunt, Si fera vel torrens vel acuta falce Viator Rumpat iter gradiens, partem inclinabit in unam Obstantes ramos, herbasque rubosque reflectet, Signabitque viam, facile ut post transeat illac; Haec intermisso donec deleta meatu Densatis fuerit longo post tempore ramis. Nonne vides etiam, quam pernix lingua citatos Sese agat in motus, ut se pro parte figurent Labra, foras recto dum verba emittimus ore? At neque jam numeros nec tempora certa morasque Daedala perdidicit cum labris lingua, queamus Ut missam articulis vocem distinguere certis. Nimirum cum nos pulmonibus aëra plenis Tracheae ejicimus per ductum (ita nominitatur Fistula, membrana quae contat et aspera multis Annellis, magis atque magis quam posse fatendum est Faucibus arctari summis contraque recludi, Ut per inaequalem fugiens e pectore ventus Proinde viam, sonitus non aequos edere possit, Sed quoscumque libet, majores atque minores), Protinus ille vapor tenuis per jussa viarum Intervalla fluens linguam perniciter atque Labra movet certa ratione, inflectier aër Ut possit fugiens, et reddere verba sonosque Distinctos numeris varie spatiisque morarum. Praeterea ratione pari proferre videbis, Cum volumus, non posse pedes et membra movere Id faciunt nervi, varie cum desuper alta Tenduntur, Mens ut jubet, e regione cerebri: Non secus ac magnam ventosa per aequora tensis Funibus et clavo stans celsa in puppe Magister Contorquet, facilique regit molimine navim. Id quoque item facili potes hoc comprendere pacto: Nempe Animus ferit extemplo, quae in corpore nostro Didita vis animae est, patefacta foramina pernix Protinus illa subit membrorum, et commovet artus: Nam recipit motum, qui parvo a mure vocatur, Musculus; ejus enim similem gerit ipse figuram; Ventre tumet quoniam medio, quem fascibus una Componunt fibrae congestis; ultima tenuem Desinere in caudam veluti protensa videntur. Ergo ubi se medias subitus vapor insinuavit In fibras illapsus, et auris crassior illis Intumuit venter; se contrahet ipse repente Musculus, et motu, quibus haeret, membra plicabit; Ast ubi diffugient aurae, subito evacuatus Protendet sese, pariter protendet et artus. Scilicet haec fieri, cum Mens jubet ipsa, videmus. Ne tamen hinc credas, quod motus causa Voluntas Nostra fit in nobis; quanquam illi membra movere Cum libuit quaecumque, moverier illa videmus. Novit an ipsa suus qui sit modus artubus auras Qua cieat plaga, quo dirigat, atque reducat An numerat nervos, an fibras texuit omnes Corporis ipsa sui demum primordia quae sint, An videt et quae sint parti loca cuique quis ordo Ergone tantarum poterit Mens inscia rerum Tam facile et subito tam certa lege movere, Cum libuit, corpus? Quapropter oportet, ut Auctor (Nam nihil est aliud, cui possis ipse referre Quodcumque est) Auctor rerum, quique unica Causa est, Ipse det, ipse regat motus, cum membra movere Mens avet: hoc voluit sancitas poscere leges, Illius ad nutum cieantur ut ilicet artus. Nunc qua re vigiles distent somnoque jacentes, Accipe. Tunc equidem vigilamus, multa vaporum Copia cum levium perniciter exagitatur, Et nervos fibrasque rigat tenditque cerebri, Et facit, externos commercia pervia constent In sensus, multisque vacet Mens percita rebus. Firma magis tum membra vigent artusque valentes Corporaque ad magnos operum magis apta labores. Debile fit corpus, cum multo humore tenetur Spiritus hic, vel adhuc vis est ea cruda vaporum, Multave per liquidas extra dispergitur auras. Laxaris etenim toto tum corpore fibris Palpebrae poplitesque cadunt et languida membra. Quapropter Somnus fit, ubi religatur hic aurae Spiritus exortis persaepe humoribus, extra Sive animae vis haec partim dispersa recessit: Dissolvuntur enim tum demum tenuia fila Fibrarum, nervique fluunt: nec proinde putandum est, Mentem alienigenis jam rebus posse moveri Per sensus; quoniam laxatis undique nervis Cum cerebri regione manent commercia nulla Sensibus, ut suetas nequeant transmittere rerum Illuc effugies, neque fibras mobilitare. Propterea multo Sopor ille gravissimus extat, Quem capias magno confectus membra labore, Herbarumve fatur, quas longa oblivia dicunt Ferre; quia hae celeres religant retinentque vapores; At labor hos membris expellit, et ejicit extra. Aspice, fortuita resoluta sub arbore membra Quam subito facilis Sopor irriget Agricolarum, Qui durum imperium vertendae vomere terrae Luce exercebant tota; cum saepe rubenti Interea insomnes noctem jactentur in ostro, Latrantesque canes et rarae murmura vocis Nequidquam culpent Reges rerumque Potentes. Si perturbatis agitentur motibus aurae, Irrequietaque vis cerebro discurrat earum, Lethaea, ut dicunt, nonexorabilis unda Haud oculos sparget Somnus, vigilesque videbunt Luciferum redeuntem illi. Vix denique primam Quod si jactatos sub lucem vinciet artus, Membraque corripiet leviter Sopor; ecce repente Dira catervatim conturbant somnia Mentem Ignotas facies simulacraque mira tuentem. Somnia enim fiunt, cum incertis motibus aura Per cerebrum excurrens varie vestigia rerum Commovet, et multa colludit imaginis umbra: Nam neque tunc omnes levis iste resolvere Somnus Quit cerebri fibras, agilem neque saepe tenere Aurae animam, excurrens varios quin concitet artus. Propterea multi per Somnum brachia tendunt, Et jactant cum voce manus; tum saepe loquuntur Magnis de rebus; proprii quoque saepe dedere Criminis indicium, celataque facta tulere In medium: multi de molli membra cubili Corripiunt subito, atque amentes tecta pererrant; Donec turbato concussi corporis aestu Vix ad se redeant: ita concitat aura vaporum. Dulcibus exactis Somni expergiscitur horis Denique Mens, in seque redit, de sanguine puro Suppeditatus ubi est purgatae spiritus aurae Multus, et intendit nervos, fibrasque rigavit, Et proinde in sensus commercia reddidit omnes. Tunc hilares ad opus consurgimus, atque receptis Viribus ad magnos properamus sponte labores. A perturbato motu horum saepe vaporum Exoritur capitis morbus, quo cuncta videmus ante oculos nobis verti, terramque rotari Sub pedibus, pariterque uno nos turbine ferri: Tum cadere in terram nullo retinente necesse est. Sponte vides Pueros facere id plerumque, per orbes Dum se multiplices vertunt: simul ipsa videtur Ire domus circum et circum atria versa moveri: Stare quidem immoti tanta in vertigine rerum Non possunt, terraeque petunt sola proinde cadentes. Tum quoque pallenti multos languore videmus Deficere, exangui cum corpore collabefiunt Omnia membra, velut mortis prope limen ad ipsum: Aurarum retinetur enim vis, ejiciturque Multa foras, membrisque suum torpente vigorem Suppeditare nequit motu viresque per artus. Si tum per nares vini sese insinuet flos Atque odor in mollis penetralia summa cerebri; Excita vi multa tenuisque agitata repente Aura animae movet excursu labefacta citato Membra ruens, redditque valentes corporis artus, Haud secus ac fuso moriens recreatur olivo Flamma novo nigram dispergens lumine noctem. Cui novam vis cerebro vel morbo saepe coorta Vel causa quavis alia vestigia nota Turbavit, penitusque braves alteque profundas Impressit sine lege notas, Vesania fiet. Protinus insolitis tenduntur viribus artus, Turgescunt nervi, fervescunt sanguine venae? Suffusi vigilant oculi, sine mente sonat vox, Membra agitantur, et inconstanter concutiuntur; Impos Mens animi res volvere cogitur illas, Quae jam alte in sedere: suorum verba Parentum Verbaque Amicorum non percipit, omnia turbat, Respondet quae non illi petiere, profatur, Quae capiat nemo, quae nulli visa, tuetur, Seque Deum Regemve putat Puerumve deorum Aut aliud quid, quod sanam vix forsitan unquam Incidat in mentem: turbatae vis animaї, Cum cerebrum mentemque ferit cum corpore, tanta est. Praeterea, quoniam constamus corpore, motu Quod facile atteritur, quod multis undique circum Afflicitur plagis, sua detrimenta, necesse est, Saepe cibo reparet, vitam ut producere possit. Proinde cibus capitur; quem primo dente molari Fractum et contritum simul humentemque saliva Reddimus aesophago (perhibent hoc nomine Graji): Hic tubus est, qui se vicibus dilatat, et idem Contrahit alternis: motu hoc potumque cibumque In stomachum transfert: humorem ubi ponere multi Fermentum veluti quoddam voluere, quod omnem Dissolvat rodens paulatim, et concoquat escam. Proinde Fames oritur, stomacho cum nulla vacante Pabula sunt; quoniam membranam vellicat ejus Tum liquor, et sensu Mentem ciet ille molesto: Res ea latrantis stomachi acres excitat iras. At Sitis est, ejus fibris arentibus arent Cum pariter fauces: penitus quapropter inertes Languescunt: Animam sensus proin afficit aeger: Hinc ingens desiderium consurgit aquarum. Excipere ore velint sitientes flumina aperto. Ergo, velut doceo, variarum pabula rerum Immissa in stomachum penetrans liquor undique rodit; Seque, facit, vertant dissutaque disque soluta Protinus albentem in succum longeque liquori Consimilem lactis. Quibus id tamen esse videtur Fermenti genus in nobis merito inficiandum, A motu repetunt omnem rem, viscera semper Quo concussa terunt epulas, et mollia reddunt Pabula, quo pariter lacerantur inania motu: Inde Famis faciunt sensum; inde alimenta resolvunt Albentem in succum, qui venas lactis, ut ajunt, Ingreditur, variis tum ductibus insinuatur Insiliens, donec rubro cum sanguine mixtus In Cor, quod medii regione in pectoris haeret, Perveniat: totos hinc diditur omnis in artus; Multarum diversa per intervalla viarum Transmeat, et fibris subtiliter insinuatus Extremis haerescit, et illas auget inhaerens, Atque affixus alit partes: sic damna perenni, Ut vigeat corpus, reparanda perennia succo. Et quia cum rubro permixtus Sanguine totas Corporis in partes transfertur succus, oportet, Perpetuo intra nos motus Cruor usque feratur Circuitu; fieri uqod ea ratione fatendum. E Vena, quae dicta Cava est, irrumpit inundans In Cor, quod medio vibratur pectore, Sanguis; Tum patefactum illud distenditur, atque recepra Sanguinis in sese fit multo latius unda: Contrahitur porro, rubicundumque exprimit ipsos Rorem in pulmones; ille undique fusus eorum Per caulas teritur magis, interiusque recenti Miscetur succo, nimium qui mobilis exit Illo ex attritu partique subactus in omni. Inde locum cedit venientibus aëris auris, Quas velut in folles inducimus ore ruentes Latius in pectus: patefacti cordis hiatum Ex alia tum parte subit Cruor, hospitiumque Post breve contracta discedit sede, fugitque Protinus ejectum. Motus hos Cordis, ut ipsum Alternis sese dilatat, contrahiturque, Non intermisso vibrata Arteria pulsu Significat nobis: siquidem dum Sanguis ab illo Ejicitur, magnam vi multa complet Aortam, Ut vocitant; quae truncus uti se corporis omnes Undique distensis ramis diffundit in artus, Queis Cruor illapsus partes citus irrigat omnes: Inde redit tenues per venas, inque Cavam se Exonerat rursus parti conlectus ab omni, Ut rivi in fluvium, rursusque revertitur in cor. Quod superest, Sensus, age, delbamur ad ipsos. Constituit Sensus Animae Natura ministros, Custodesque velut pro corporis arce tuenda Esse dedit, per eos quoniam Mens judicat, extra Quae sunt in rebus, quae dira inimicaque nobis Perniciem intentant, ut ferrea cuspis ut ignes Praecipitesque loci fugiendaque caetera quae sunt. Novit item per eos contraria, quaeque sequi nos Possimus, corpusque juvent, et convenienti Afficiant motu. Non est sed credere non est Propterea, quales extant, res sensibus ipsis Agnosci: namque ut variare tuemur eosdem Interdum; sic res, opus est, varianter easdem Percipiant Sensus vario pro tempore. Sano Saepe mihi cibus est suavis; fit amarus at idem, Aeger si jaceam: quoniam textura palati est Tum varia in nobis: quin et quod dulce palato Est aliis, fugiunt multi, velut acre venenum. Dissimiles ut enim longe distare videmus Inter sese Homines extrinsecus, oribus ora Nam si conveniant et partes partibus omnes, Pro, quam incerta forent confusis omnia formis! Ergo ut dissimiles sumus, inquam, extrinsecus ipsi, Quare dissimiles pariter non sumus et intra? Non sit dissimile in nobis ut multa, palatum? Transfer id ad Sensus alios quoque, transfer ad ipsos, Quos reliquis praefers, Oculos: distare fatendum est Ipsa etiam inter se textura lumina; multi Quandoquidem aspiciunt res longius, inque tuentur Clarius ac alii: simili ratione colores, Quos uno pariter vocitamus nomine, ut atros Aut ferrugineos virides quoque caeruleosque, Si dicam similes, quos tu te percipis intra Aspiciens, non esse meis; falsine repente Arguar, atque errans veluti ignoransque refellar? Nimirum haec Oculis cum, non videamus eisdem, Sed qui dissimili textura forsitan intus Sunt, opus est etiam non una percipiamus. Quos simul intuimur, rerum ratione colores. Quin sunt qui videant rubicundam lumine dextro Corporis unius faciem viridemque sinistro. Sunt qui uno majora minorave corpora coram, Quam cernant alio. Quapropter nonne fatendum est Res etiam a nobis varia fors mole videri? Quis scit, an hunc montem, quem summis dicimus ambo Nubila ferre jugis et caeli tangere templa, Quis scit, an aequali videas tu tollier auctu, Ac ego? communis nulla est mensura, queamus Cui conferre; pari siquidem non illa videri Mole utrique potest, illam cum cernimus ambo. Quare hunc, si quis inest errorem haud possumus unquam Detegere, aut ullis manifestum reddere verbis: Quandoquidem rerum de mole haud judicat ulla Mens ratione, aliis referens nisi rebus, ut illas Majores dicat collatis sive minores Sive pares; neque sic referendo fallimur hilum. Denique non Sensus nobis largita videtur Natura, ut Veri per Sensus exoriantur Notitiae, atque fides sit Sensibus omnis habenda; (Hae sunt Mentis enim partes, ut diximus ante) Illis sed tantum servando in corpore ut uti Possemus; quoniam, quidquid noceatque juvetve, Nos facili ratione monent, Animumque repente Concutiunt, ut res possit vitare sequive: Quod ni per Sensus, fieri non posset, opinor. Nam si ???? Ratio sine Sensu expenderet omnem, Conveniat nobis an contra; nonne videmus, Id quam difficile et quam magna non sine noxa Corporis efficeret? contra cum caeditur ictu, Aut cum forte manus propiore excutitur igne, Nonne vides, intus Sensus vis illa molesti Vivida quam subito Mentem ciet, atque dolore Admonet esse malam sibi rem: subito excita magnam Illa adhibet curam, tam diram vitet ut aegri Corporis aerumnam: fieri num posset id ipsum Tam facili pacto tam promte, si sine Sensu Mens sola ratione malum cognosceret intus? Et licet hic Sensus videatur fallere mentis Propter opinatus, quos addimus, inde dolorem Non animae, verum esse manus dum credimus illum; Attamen hunc ipsum servandi corporis ergo Protinus errorem nobis juvat insinuari: Tunc etenim properamus eam, quae caeditur, igne Sive calet propiore, manum removere perîclo. Hoc igitur Sensus fungantur munere tantum, Corporis incolumem servent ut denique molem: Hac neque re, sani si constent, fallere possunt. Caetera, si falli renuis, ne quaere per illos: Ostendunt neque enim res nobis, qualis earum Natura est; verum ad nos ut referantur eaedem. Sic, cum Nauta ratem scopulosa ad littora vertens Undas demisso pertentat fune profundas, Ne puppim ad cautes scopulorum illidat opertas; Ille quidem, quantum fundum super ipsa carina Innatet, et coecum, si sit, docet esse perîclum. Ast ubi se pelago puppis dedit, Oceanique Sulcat adunca vias; imum contingere fundum Quamvis interdum demisso pondere funis Non valeat, quantum nec aquae signare profundae Sit spatium, tamen a scopulis et syrtibus aequor Id tutum docet esse, quod unum noscere refert. Eja age nunc, Sensus quo pacto quisque sua re Afficiatur, habe. Primo non sedibus unis Ipse nec in certis Tactus regionibus haeret: Undique Tactus enim totos in corporis artus Diditur, et Sensus in se uno continet omnes: Omnis enim sensus Tactu fit: dicimus illum Praecipue tamen (atque ista secernimus in re) Quid calor et frigus, sentire, et mollia quae sint Duraque, quid siccum quid contra constet et humens, Atque ubi sit multum laevoris et asperitatis; Caeteraque e genere hoc per Tactum concita sentit Mens; et id hac fieri certa ratione probandum. Extima per totos late diffunditur artus Texta cutis fibris de tenuibus inque plicatis Nervorum veluti ramis subtilibus: ergo Nervorum hos fines si quae res impulit extra, Protinus ad cerebrum motus defertur, ut illis Res alienigenas Mens sentiat excita plagis, Atque ad eas referat partes et membra, moveri Unde scit. idcirco progigni in partibus illis Sensus, ut in manibus tergove aut crure videtur. Partibus at multo magis illis vividus extat Tactus, plura cutem fibrarum ubi tenuia fila Intexunt; veluti manus est qua concava parti; Inque pedum plantis simili ratione cientur Sensiferi motus, cita Mens sentiscat ut illos; Nec non membranis oculorum in tenuibus: Intus Obtuso constant at contra viscera sensu Humida cum madidis pariter pulmonibus; humor Quandoquidem laxat fibras, ictusque madore Debilitat; sensus motu languente cietur Propterea, pertingat uti vix plaga cerebrum. Hoc etiam in nobis pacto dolor atque voluptas Gignitur: hic geminus quanquam pugnare videtur Sensus, ut in mente est, atque in contraria ferri: Namque dolor Mentem facit aegram, hilaremque voluptas: Attamen haud prima distant in origine multum Inter se; prope enim causis oriuntur ab isdem. Namque cutis tenuis textus cum tangitur extra, Atque cietur; erit hinc utriusque, doloris Atque voluptatis: nam si quid molliter ipsam Contingat, placideque cutem titillet, oriri Hinc opus est suavem per membra vigentia sensum; Blandaque perfundet Mentem corpusque voluptas. Ast ubi quid molles violentius impulit artus, Impressitque graves ictus, fibrasque retexens Diffuit, et cerebrum vi motus perculit acri; Turbatur pariter sensu Mens aegra molesto, Tristis et ingenti percellitur icta dolore. Si manus in pugna permixta caede calenti Abscissa a trunco cui decidat, atque trementes Jam per humum digitos agitet moribunda; queretur In digitis tamen atque manu sentire dolorem Truncatus, parti velut ac foret integer illa Credere, si nescis rationem, forte recuses; Crede tamen, quoniam id ratio quoque vincere debet: Per fibras etenim cerebri e regione fluentes, Queis et trunca manus constabat, fertur ab illo Vulnere supremas Animaї impressus ad oras Vehemens motus; uti Mens acri percita sensu Vim partes ad eas referat dirumque dolorem, A queis commotae diduntur vulnere fibrae, Commotae haud aliter, quam si manus adsit: oportet Quapropter, dolor in digitis videatur et ipsa, Quae trunco est avulsa, manu, longeque relicta. Nunc qui fiat, ut hac vita defuncta relictis Corporis exuviis Animae vis igne cremetur, Sentiat et dirum misere combusta calorem, (Supplicia haec etenim saeva atque infanda manere Credendum est Animas post ultima funera fontes) Percipe. Nunc veluti, dum Mens cum corpore juncta est, Immissum haud alia sentit ratione dolorem Per corpus, quam quod, dum corpus tunditur extra Aut laceratur, ea ingenti tum protinus intus Obruta tristitia curis turbetur amaris: Inter utrumque etenim corpusque Animumque vicissim Foederis haec lex est sancita, ut diximus ante. Cur ita non igitur, cum Mens sine corpore constat, Numinis ultricem quoque disposuisse putemus Justitiam, ut nigris Erebi damnata cavernis Mens tristes agitet curas, perquamque molesto Tartareae ad motum flammaї conficiatur Infandi sensu veluti combusta doloris? Gustus item a tactu quoque gignitur, inque palato Isque fit in lingua, multis quae tota videtur Composita e fibris contextis inque plicatis Inter se varie: facili ratione movetur Propterea, et partem sese contorquet in omnem. Ergo cum innumera constet propagine lingua Nervorum e supera cerebri regione fluentum, Succus ubi variis mandendo expressus ab escis Humida linguaї contingit texta, cietque Fibras; tum quendam sentimus in ore saporem: Nam quidam ad cerebrum motus sese inde propagat. In radice ejus summoque in acumine verum Vividus hic sensus magis est; nam copia major Est ibi fibrarum, et contextus densior extat. Utque cibos opus est varios distare figura Et motu sese inter et augmine particularum, Hos ita diverso pacto debere palati Contrectare vias fibrasque ciere fatendum. Idcirco exoritur variantia multa saporum. Si pugnat linguae fibras et vellicet esca, Fit sapor acer, uti piper est acceptaque mensis Allia Messorum; salsum, si rodat easdem, Dicimus esse cibum; dulcem, si leniter atque Suaviter attingat penetretque foramina succus, Mellis uti lactisque liquor tractatur in ore Jucundo sensu: sed contra absynthia tetra Abstergunt veluti linguam everruntque palati Contextum tenuem; quapropter amara vocamus. Deinde cibi sapient calidi magis; exagitabunt Quandoquidem caulas motu majore palati. At, quae frigida sunt multaque immota quiete, Vix tenuem reddunt linguae per texta saporem Plerumque, et sensu vix percipiuntur ab ipso: Qui nimio contra persaepe obtunditur usu Rerum, quae magno percellunt nervea motu Texta; velut multo qui proluit ora Lyaeo Nocte dieque madens, et vix non ebrius unquam est; Tandem ejus sensum vix percipit ille liquoris Nullaque propterea vini discrimina novit; Ardet at in florem Bacchi, sapit ille palato Spiritus, atque epulas tantum, queis succus inhaeret Acrior, unde agitet fibras violentior ictus, Appetit. Hoc ipsum sensus extende per omnes, Omnes immodicum nam debilitantur ob usum. Porro, quo pacto nares contingat Odorum Vis, ut eum possit sensum progignere, agemus. At prius illorum quae sit natura, videndum: Post id nam ratio per se manifesta patebit, Protinus ut nares vis nota lacessat Odorum. Sic prius ac rapido plenam torrente Viator Transiliat fossam, metitur praepete cursu E longo campum spatio, torrentis ad oram Ut venientem idem ferat ilicet impetus ultra. Est Odor haud aliud, late quam missa per aura Copia multarum de rebus particularum, Perpetuo ex illis quas fluctu exire putandum est. Et quia eas motu vario variaque figura Constare, ut varia quae ex re mittuntur, oportet; Est opus, ut varii pariter videantur Odores. Si matutino madeat flos rore, recenti Vel pluvia, haud ulli vulgo sparguntur Odores: Particulis quoniam manantibus interceptum Est iter, et liquida conclusa foramina lympha, Unde fluunt; quare tectae obstructaeque tenentur. Ast ubi sublatas radiis consumserit undas, Reclusisque viis suavem Sol moverit extra Educens fluctum, redolebunt floribus horti, Mellificasque trahent halantia prata volucres. Illud in his porro non est mirabile rebus, Parva adeo constare minutaque particularum Corpora, quae volitent faciles distacta per auras, Perpetuoque fluant fluctu per tempora longa, Nil ut limatum de corpore constet odoro Propterea ad speciem, et vix desit ponderis hilum; Jam super ostensum est quoniam tibi corpora quaevis In non finitas quoque partes posse secari. Sin tibi adhuc ratio quae posse obstare videtur, Parvula ne fluere ex ipsis corpuscula rebus Credas; hanc alio rem, si libet, accipe pacto. Multa habet, et multis pertusa retortaque formis Intervalla viasque, quod halat, corpus apertas, Circumfusa fluens tenuis qua transeat aura Aëris; ut varios dehinc hoc egressa meatu Acquirat motus: parvam mutetque figuram; Possit uti varia pariter ratione ciere Sensum, quem fieri nostris in naribus ipsis Percipimus, varios prope cum sentimus odores. Seu levis aura igitur, seu fluctus particularum Membranam nostris in naribus interiorem Concitat et circum fibrarum tenuia fila; Protinus hinc cerebri pertingit motus ad oras, Excita quo certos tum Mens sentiscit Odores. At Sonus auditur, cum nostras concitus aures Ingreditur, sensumque sua vi percutit aër: Nam praeter celeres motus fremitusque trementis Aëris esse nihil Sonitus natura videtur. Idque palam ut constet, citharae fac ut icta sonantis Chorda tremat; celeri motam ratione videbis Atque iterum atque iterum vibrari: in quaque necesse est Esse ex impulsu valido tum parte tremorem: Dum tremor est, poteris liquidos haurire sonores Auribus: illa pari quoniam facit intremat aër Commotus fremitu: porro compesce manenti Chordam exultantem digito; tum protinus omnis Desinet audiri Sonitus, quia sistitur aër. Propterea magna concurrere corpora plaga Si videas sub aqua vel clausi fornice vitri Omnibus exhausto, quantum licet, aëris auris; Nullum exaudiri propius quoque posse videbis Murmur; namque carent auris loca: proinde fateri Est opus omnino Sonitus et vocis inesse Naturam, ut vinco, in commotis aëris auris. Adde quoque his, circum quod si reboantia diris Aera tonent bombis, ut cum ferus assidet urbi Hostis, et ingenti belli quatit alta paratu Moenia, commotam frangantur septa per urbem Vitrea, quae clausis transmittunt lumina tectis; Conturbetur item vini liquor inque citetur. Omnia quae peragi num qua ratione valerent Aurarum sine concussu tremuloque sine ictu? Corpora proinde Sonum tantum sunt apta ciere, Quae concussa queunt vibrari et contremere ictu, Et facere aëriae pariter vibrentur ut aurae: Mollia quapropter vix opportuna tremori Sunt, et vix Sonitus, ut plumbum lanaque, reddunt. Et quae densa magis quoque sunt, magis esse sonora (Si tamen interea constent paria omnia) debent; Plures quandoquidem partes quatiuntur ab ictu. Aic quoque vividior defert et densior aër Majorem Sonitum fremitu majore tremiscens. Hinc minus auditur vox atque obtusior aestu est, Quam cum frigida hiems crudescit, et aëra densat; Perque diem voces non exaudire valemus Tam facile, ut gelidae taciturno tempore noctis. Praeterea in partes circum vox diditur omnes; Unaque missa licet, tamen aures perciet omnes Omnibus in populo: nam motus ubique propagat Circum sese aër: veluti si marmora ponti Strata gravi ludens ferias turbesque lapillo: Nempe videbis aquam, ut subitos se tollat in orbes Multiplici circum gyro, mediumque coronet, Quo primo est commota, locum: pariterne recuses Credere concussum dextra laevaque moveri Aëra posse, retroque simul, simul ante propelli Deorsum etiam sursumque et in omnes undique partes? Interposta tamen si sint loca longius aequo, Denique per magnum spatium confundier auras Aëris et minui fremitus missamque necesse est Turbari, ut nequeas verba internoscere, vocem. Utque solent pelagi glomeratis orbibus undae Saepe repulsari objectis a littoris oris, Et non confusos alia de parte recurvi Circuitus orbes sinuare retroque referri; Sic quoque non aliam rationem reddere possis, Quo pacto formas verborum saxa remittant, Palantes Socios cum per loca sola vocamus, Seu resonat fundens silvestrem fistula Musam, Et labro calamos Pastor percurrit hiantes. Saepe aliquis, cui dura Venus rejectaque vota, Solus per silvas et valles inter opacas Erravit tristi testatus voce querelas, Contemtos saxis et responsantibus ignes Ennarrans laesum paulum solatus amorem est. Namque ferunt Nympham latitare in montibus illis, Pulchrum quae quondam nequidquam pulchra peribat Narcissum; spretos moerens tum propter amores Tabuit, et diri monumentum triste doloris Facta lapis retinet vocem veteresque querelas. Vatum sic mendax cecinit Chorus: ipse refello: Nam solidis adlisa locis retroque priorem Reddit pulsa Sonum, verborum et imagine ludit Aura ciens iterum sensus auresque penetrans. Unam saepe quater loca vidi reddere vocem, Verbaque certatim colles iterare repulsa Collibus et tacitae violare silentia noctis. Scilicet et colles antiquaque moenia et aedes, Et tacitum positae rupes trans flumen, et umbrae Silvarum, et multo vestiti cespite campi, Montium et anfractus varii procul, et cava saxa Et nubes referunt Sonitus et murmura reddunt. Quanto et nos spatio majore recedimus illinc Reflexae tantum mora crescit vocis, ut aures Saepe vel integra vox, vel duplex ternaque pulset. Verum quo fuerint propiora obstacula contra, Hoc ad nos citius referetur imago loquentes, Ultima vocis uti vix saepe audire queamus; Sed resono turbet sermonem murmure clangor. Sic cum marmorei vicino e parjete templi, Audit ubi Orantem Populus, prope tempore eodem Vox reflexa venit, quo missa loquentis ab ore est, Multiplici pariter ferit ictu fortius aures: Non ita, si laxis instrata tapetibus illa Marmora sint, quoniam voces non inde redibunt; Obruit has etiam Populi stipata caterva Vestibus, et quae per suspiria redditur aura. Si circum effundi nequit, at directus in unam Est partem resonans aër, intensior exit Hinc Sonus, ut longo cum vox immissa canali est. Hinc prodit vis mira Tubae vocalis (ut illam Appellant), intus si voces ore profundis, Usque adeo magnos Sonitus extollit et altum Clamorem, ut penetret nubes et inania caeli Plus quam Stentoreae vocis vi repleat, atque Terrificet pavidas strepitu resonante volucres. Inter namque tubae latera interiora repulsu Aurarum vires augentur multiplicato: Non secus atque cavae specubus se nubis et ipsis Vallibus et silvis tonitru caeleste propagat, Atque ciet populos strepitu majore timentes. Fit gravior Sonitus, fremitus cum lentior extat Aëris undarum; siquidem dum quaeque tremiscit, Amplis excurrit spatium, finditque loco se Majori non crebra nimis; fit acutior idem, Protinus auraї cum vis vibrata frequentes Inque brevi spatio cursus agit atque recursus: Propterea gravis a majori corpore prodit; Illum nempe gravem, cum longa est, tibia reddit; Si contra brevior constet, Sonus exit acutus. Hinc tibi multarum tot sunt discrimina vocum, Tot variae species atque intervalla Sonorum; Nomina certa quibus, sed paucis (quis queat omnes Prendere?), qui melicas artes docuere, dederunt. Prima Senis Samii sunt haec inventa, sonantes Qui numeris certoque coërcuit ordine motus. Chorda tremens unda nostros si simplice sensus Impellat, duplici simul altera verbere pulset, Conflatur Sonus inde tuis gratissimus omnes Auribus ante alios, sibi nam permixtus uterque Tempore respondet breviore, et percutit una. Gratus erit quoque, si geminos det chorda tremores, Altera dum peragit ternos; aut deinde quaternis Ictibus undarum ternus si consonet ictus. Jungere si varios numerorum hoc ordine perges Inter se Sonitus, deprendes usque minori Progrediens nostros tangi dulcedine sensus: Rarius inter se nimirum et non ita parvo Tempore junguntur discordes caetera pulsus. Octo discrevere Sonos, signisque notârunt, Queis amor hic curae est; ollis hic terminus haerens, Non datur hos transire ultra atque excurrere fines: Verum iterumque iterumque gradus assurgere pergunt Deinde per octonos, vel, si libet, ordine verso Descendunt spatiis, quibus ascendere, remensis: Ut faciant, nervos aut aerea fila nec aeque Crassa nec aequali ductu protensa nec aequis Viribus inter se componunt, concita pulsu Pectinis aut pinnis salientibus ut dare possint Octono inclusos gyro quocumque Sonores. Hos ita permiscent, atque ordine convenienti Tempore quemque suo varioque tenore morisque Atque intervallis variis novere peritae Elicere inde manus, ut protinus arte magistra, Harmoniam Graeci quam dicunt, exoriatur, Arrectas cupide penetrans quae suaviter aures Pertentat tacita motum dulcedine pectus. Scilicet hac animi mira ratione trahuntur; Illa rapit Mentes alte insinuata, suoque Evehit extra se mortalia corda lepore. Praestantes Animae, queis altius insidet intus Haec Pulchri species haec Ordinis insita forma, Plus aliis hanc vim captae sensere bibentes Aure magis cupida, quodcumque illabitur illinc: Istud namque melos speciem illam munere Divûm Impressam in nobis, quae saepe obducta lateret, Suscitat, atque locat manifesta in luce videndam, Unde rigat Mentes ubertim dia Voluptas. Objicit hic sese quiddam mirabile nobis: Namque fac, una cavae testudinis excita pulsu Chorda tremat, reddatque Sonum; videatur, oportet, Altera, si par est prope et aeque tensa, moveri Per sese exultans pariter, similemque Sonorem Reddere. Non illud, quo fiat, dicere pacto est Difficile, et veram, si jam cupis, accipe causam. Aequalis quoniam re prorsus constat in omni Utraque chorda, pari, cum mota est utraque, oportet Tempore conficiat cursus, pariterque coruscet Consimilem reddens una fremitumque sonumque. Alterutram vero si tantum pectine tangas, Ut tremat, et tremulo circum queat aëra motu. Exagitare, suas celerans hic proferet undas Intactam ad digitis eburno pectine chordam; Pareat illius tunc ictibus illa necesse est. Tenuiter impulsa est primo, dum chorda secundos Post redit ad cursus, novus aëris advenit ictus Vim geminans motus, et, quo via, dirigit illuc; Post aliusque aliusque supervenit et nova jungit Verbera conveniens in tempore, quo parat itus Illa suos; igitur magis usque impulsa cietur, Ex fremitu donec Sonitum exaudire queamus. Consimile est altis pendentia turribus aera, Invenit quorum Campania nomen et usum, Cum coeptant agitari aut plebem in templa vocatum, Aut ad Consilium Patres sanctumque Senatum, Laetitiae aut festis augenda ad signa diebus: Primo pendentem per funem concita motu Se tenui vibrant; sed ubi rediere, repente Additur a validis nova vis transmissa lacertis, Quae facit ut majus spatium magis icta peragrent; Urgent deinde novos itus tentantia vires Usque novae; quare quia tempore quaelibet apto Impellit, fit, uti momentis denique junctis Pluribus illarum quatiantur pulsibus aera, Et Sonitus magnam pervulget protinus urbem Verum siqua suo non tempore, scilicet aequo Ocyor, intendat funem vis, inde priori Motum adversari fateare necesse secundum est Atque obstare recurrenti: vel deteret ergo Partem aliquam illius, vel prorsus sistet eundem Sic quoque si gemini prope distendantur, eodem Non apti tamen ad vibrandum tempore, nervi, Alter pulsato nunquam tibi consonat uno; Namque cito illius motum, quem scilicet ictus Primus inire facit, contraria sistit iniquo Tempore post veniens unda, atque ita praepedit omnem. Verum non ita fit, nervus si longior aequis Partibus extet, uti quaevis queat infremere uno Tempore, quo vicinus agit se nervus ab ictu. Nam tum divisae mediis (res mira!) coruscant Immotis partes punctis, redduntque Sonorem. Hinc facilis veram ad rationem se via pandit; Quare, cum quaedam resonant prope corpora, nostri, Nec mora, inhorrescant artus, atque ossa tremiscant: Vitra quoque, immittunt quae clausas lumen in aedes Saepe agitentur, ubi Sonitus quid fundere certos Auditum: sed non opus haec monstrare videnti est, Nam modo dicta, tibi cum sint bene cognita, clarant. Hic equidem a vero non longe absistere quosdam Credimus, e multis qui partibus aëra dicunt Constare, ut variae sint vires officiumque, Et varia illarum natura, nec una potestas; Proptereaque Sonos sit certos apta ciendi Illa tremore suo, diversos altera, tantum Quaeque suos, veluti diviso munere, reddat. Nec nova res auras naturae haud simplicis esse Aërias, siquidem foecundant omnia late Omnibus et vires et vitam suppeditantes; Nec non e rebus sibi jungunt tenuia quaeque Abrasa, in varios atque exhalata vapores. Quare non poterit per partes aëris omnes Transferri nostras certus Sonus undique ad aures, Sed quas in certos natura dat ire tremores, Illis nempe pares, quos consona corpora reddunt; Nam secus haud valeant diversi tempore eodem Audiri Sonitus; neque enim bis terque quaterque Idem vibrari simul aër posse videtur. Et quoniam motu Sonitus fit, temporis uno Momento quaevis non ad loca pervenit ille; Sed vicina prius pertingit, deinde remota; Atque ita temporibus multis natura propagat Se sonitus, tremulis fieri quem diximus auris. Praeterea Sonitus aeque celerare videmus Semper, sint tenues sint magni quamlibet illi: Scilicet horrendum murmur parvumque tuborum Tempore idem spatium pariter percurrit eodem; Pluribus in rebus tentando saepe repertum Quod fuit, ut ratio non ulla refellere possit. Idem praeterea vix ventis tardior aures Percutit adversis Sonitus, citiorque secundis; Vividus his quanquam procurrat, languidus illis, Se procul his, illis loca per breviora propaget. Denique non ejus magnis fuga coepta remittit Consectis spatiis; verum percursa Sono quae Sunt loca, temporibus jam respondere notatum est: Nimirum his aeque crescunt crescentibus aeque: Propterea Sonitus geminato tempore duplex Excurrit pariter spatium; sed dimidiato Illo dimidium spatii quoque transmeat idem. Hinc si, quod stadiis tempus respondeat octo, Constet (tot stadiis jam respondere notatum est, Quino quo vibrat se pulsu arteria, tempus), Possumus, a nobis quantum loca, noscere, distent. Nam si praeteriens magno ratis aequore longe Fulguret, exploso crepitumque det aere; repente Id numera tempus, crepitum quo scilicet acrem Praecessit fulgor; cui respondentia noto Cognosces stadia, ipsa quibus disjuncta recedit Puppis: et assimili pacto, cum fulgit in altis Nubibus, et tonitru post Juppiter infremit acri; Quantum illae nubes tollantur, scire licebit. His bene firmatis rebus tibi suppositisque, Accipe, quo patulas pacto Sonus excitat aures. Principio motus subit aër anteriorem Auris, qui conchae cavus extat more, meatum (Amplus hic est, circum ut resonantes colligat auras; Una proinde tubum multi applicuere patentem Parte, sed angustum, surdae qua jungitur auri): Inde per anfractus varios spirasque retortas Pervenit extensae membranae ad tympanum, ut ajunt, Insinuatus, eamque trementibus incitat auris, Quae concussa movet semotum in parte reposta Aëra post sese; labyrinthi hic denique flexus Concutiens fibras tenues ciet; unde cerebri Motus hic ad molles per nervum immittitur oras, Mens ut possit eo voces audire Sonosque. Quod superest, Visus naturam percipiamus: Et quia, quae Visum feriat, res luce videntur; Si bene naturam, quam multo ostendimus ante, Lucis mente tenes, quid ab illa profluat, audi. Primo cum radii densatum in corpus aguntur, Protinus ut nequeant caecas transire recepti Et penetrare vias omnesque illabier intro, Reflectuntur, et exiliunt; quod cernere possis, Cum radius Speculi veniens offendit ad aequor. Si vero endogredi reclusa foramina possit Corporis, ut vitrum liquidamque ut permeat undam, Incidat et recto delabens desuper ictu; Tramite decurret nusquam deflexus eodem: Saepe tamen recta, cum desuper incidit idem Scilicet obliquus, non quit regione viaї Pergere, in ingressu sed coeptam cogitur ipso Inflexus mutare viam: si densius extet, Quod refracta subit radii lux, corpus; ut auris Aëris a raris liquidas cum transit in undas, In durum ex undis vel migrat et aëre vitrum; Se merget magis, et cursu breviore meabit, Et minus obliquo: sed contra obliquior exit E vitro atque undis in raras aëris oras. Propterea fit, uti videatur fractus in undis Remus; quandoquidem radii, quos mersa remittit Pars ea reflexos, ubi jam venere sub auras, Franguntur, fractique magis regione feruntur Obliqua, et se demittunt a tramite coepto. Quod magis ut noscas, age, labro immitte vacanti Clarum ex argenti fulgore numisma vel auri; Deinde recede pedem referens paulisper utrumque, Illud dum labri latus obtegat, ex oculisque Eripiat prorsus, tum vas puer impleat unda, Fac, vacuum; incipiet tibi fulvum protinus aurum Namque vel argentum nummi (res mira!) videri. Quod fieri haud alio valeas ostendere pacto; Quam quia, cum densis radii lux exit ab undis, Inclinatur, uti multo demissior, ante Quam fuit, obversos oculorum tangere visus Possit, et ut paulum sublatum ostendere nummum; Quem nunquam radio potuisses cernere recto. Sic quoque, cum caeli spatium permensa revisunt Astra suos obitus, cum Sol cum Luna videtur Orbis jam primo pelagus contingere limbo, Inferiora, magis demissaque, quam videantur, Sidera, et occiduis Solem Lunamque sub undis Curribus emeritos credas solvisse jugales; Quandoquidem attollunt radii sua sidera fracti, Dum circumpositas terrae illabuntur in auras: Ante suos contra cernes jubar erigere ortus, Et tremere igne novo superaque attollier aequor. Sidera praeterea, quae toto fulgere caelo Hic illic infixa serena nocte videmus, Pene infinitis distantia dimoveantur Cum longe spatiis, per quae loca lucis eorum Transmissi radii varianter multimodisque Flectuntur; quoniam mediorum Vorticum, oportet, Multiplex variumque meando iter ingrediantur; Sidera quis temere in caeli regione manere Dicat ea, a nobis qua fulgida conspiciuntur? Et quia franguntur, dum vitrum obliqua cadentes Transmittunt radii; si forma lentis id extet, Scilicet a parti cum paulum assurgit utraque Convexum, radios non recto desuper omnes Excipere incursu poterit; verum undique fractos Colliget, et puncto, faciet, jungantur in uno; Appellant quem proinde Focum; quia protinus illic Materia admota radiorum viribus ignis Conjunctis oritur: quod si pars utraque contra Concava sit vitri, opposita ratione necesse est Confracti ingressu simul egressuque recedant A sese radii disjuncti mutua lucis Huc illuc, vulgoque per aëra dispergantur. Haec inserta tubis aptare est vitra repertum, Ut longe positas nobis longeque remotas Res, quas nunquam oculis possemus cernere nudis, Ostendant variis radiorum anfractibus intus, Et late terram et caeli nova sidera monstrent. Ars facit haec etiam, magno videantur ut auctu Corpora, quae nostros infra sunt tenuia sensus, Ut cum detegimus brevium per septa tuborum Innumera in variis animalia fervere rebus Tantula, uti totum numero simul innumerali Cernere non oculis populum possimus eorum, Ludentisque velut miracula contemplamur Naturae, majora suae quae denique nusquam, Rebus quam in minimis, spectacula praebuit artis. Jam Speculi non posse vias penetrarier intro A radiis, supera quoque dixi, lucis; at illo Omnes reflecti offensu, subitoque repelli. Propterea rerum variarum apparet imago In Speculo; quoniam simulacrum lucis ab ipsis Cum venit in Speculi laevorem rebus, ab ejus Planitie redit haud confusa lege situque, Sed certa ratione sed ordine partium eodem, Ad Speculum offendit veniens quo lucis imago. At super his quoque scire licet, quod, rectus in aequor Si Speculi radius super incidat, exilit idem A Speculi laevore via quoque rectus eadem; Sin cadat obliqua veniens regione viaї, Ex alia obliquus pariter se parte reflectet: Haud secus, ex aliqua quam si pila parte superne Jacta pavimentum feriat, resilire videbis Protinus opposita sursum regione repulsam. Percipe praeterea, quare videatur imago Tantum ultra Speculum, quantum res ipsa locata est Citra; quod genus est, sub terris impete tanto Cum caelum in Speculo cum caeli nubila subter Despicimus, quantum supera patet altus hiatus. Haud alia visum radii ratione lacessunt Reflexi, recta quam si regione venirent: Illaque propterea visas referamus, oportet, In loca res, radiis quae respondere videntur, Nostra licet fracti detergant lumina, rectis. Non tamen a Speculis, quae constant aequore laevi, Transferri res haec ratioque valebit ad illa, Extima queis facies convexa aut concava constat: Concava namque augent pariter removentque figuras; At longe tenui propiores augmine contra Reddere res oculis, quae sunt convexa, videbis. Quapropter Speculum, facies cui plana nitensque est, Unum prae reliquis mendax non esse videtur: Fidum hinc exposcunt ornantes ora Puellae Consilium, Juvenum aspectus cum fallere ficta Vultus saepe student forma Veneresque videri. At neque rura suis etiam, neque rustica Pubes Nuptarum Speculis unquam caruere: quietae Nam conlectus aquae saepe inter saxa viarum, Ora coronatos et lecto flore capillos Reddidit, ut Pueri laudarent Agricolarum; Nec sum adeo informis, nuper me in littore vidi, Pastor ait, tenero perculsus vulnere corda. Hinc etiam omnigenos gigni fateare Colores Est opus in rebus: namque ut reflexa videri Lumina res faciunt radiorum, ita corpora reddunt. A quibus exiliunt, vario contincta colore. Candida cernis enim, quae ex omni parte remittunt Omnes vi multa radios, et lumina vibrant Undique: sed contra nigrant ea corpora, multis Quae pertusa viis intra se clara receptant Lumina lucis, uti paucos rarosque remittant Ex sese radios vi languescente repulsos. Sub terris ideo quae sunt loca, nigra videntur Omnia; quandoquidem subtus non ulla subit lux. Unde repercussis radiis ad nostra referri Lumina possit, et his visum progignere jactis. Si duo praeterea nigrumque albumque calentis Marmora sint Phoebi radiis expôsta, videbis, Quod nigrum est, citius calefactum, at serius album: Jactat enim radios hoc sese protinus extra; At nigrum recipit contra, retinetque calentes. Propterea et nigri carbones igne propinquo Concipiunt flammas facile, ardescuntque repente. His etiam adde, niger quod pannus et albus, uterque Et simul undarum frigentem immersus in amnem, Et simul aestivos extensus Solis ad ictus, Non simul abjiciet siccatum Sole madorem; At multo citius niger exsiccabitur; ignem In se namque magis recipit, qui disjicit omnem Protinus humorem, longeque expellit in auras. Porro cum quodam gignantur luminis ictu, Multiplices, opus est, gigni fateare Colores, Exilit in varios vario ut de corpore motus Lumen ab offensu: quod uti cognoscere possis, Percipe nil aliud radiorum luminis esse Naturam (liceat supera quoque dicta referre), Quam nisum medio fugiendi a Sole pilarum, Alterius, memini, quas diximus esse Elementi. Ergo percussum faciat si corpus (ut illud Constat inaequali contextum fronte), pilarum Se circa ut rapide reflexa Elementa rotentur; Prodibit Ruber inde Color, Rubicundaque visum Lux feriet: quod fit, minium cum cernimus, et cum Sanguinis undantes latices e vulneris ore Profluere, aut roseos primo ex Oriente videmus Aurorae vultus lucemque diemque ferentis. Contra si tenui retro pila missa rotatu Exiliat; radiis lucis perfusa nitebunt Corpora Caeruleis: Virides Flavique Colores Et Ferruginei quique omni de genere inter Hos extant alii, non multum in origine distant; Quandoquidem motu gignuntur particularum Circa se mage vel celeri, vel languidiori. Forsitan et varia distant quoque mole, nec aequo Pondere particulae lucis nec viribus extant: Quare dissimili motu impulsuque cieri Quamque sua pro natura debere fatendum; Corpora proin vario collustrant tincta lepore. Haec veris propiora, tamen non vera fateri Esse potes; quoniam non clarant de genere horum, Quid fiat, verum fieri quid possit: at ipsum Jam quoque, quid fiat, quid verum denique constet De genere hoc, multo evictum tentamine nuper Prodiit, atque mihi est exempla retexere longum Omnia, nec numeris patiuntur multa referri. Propterea tantum sat erit libasse, quid ingens Re vulgârit in hac Anglis Newtonus ab oris. Principio clausis foribus penitusque diei Lumine semoto, tantum per tenue foramen Admisit radium thalami in penetrale rotundum Solis, et objecto venientem corpore vitri Excepit triquetri; ut, dum migrat in illud, et extra Egreditur, geminis paulum se frangat ibidem Ipse locis: porro canam haud procul inde papyrum Constituit, radium quae vitro denique sistat Transmisso. Tum vidit eam nec luce rotunda Fulgentem, parvi claram nec imagine Solis; Vidit at oblongam super extensamque figuram Multorum vario tingi fulgore Colorum. Imus inardebat Rubro locus; altior extat Flavus; et hunc Viridis superimminet; excipit illum Caeruleus Color; at Violae lux pallida summa est. Aspexit etiam, quae tenuia particularum Transmisso in radio volitant corpuscula, tingi Diversa inter se variorum luce Colorum; Ima rubere quidem, Violae pallescere summa In morem, medios media ipsa referre Colores. Quare hoc? nimirum quia claro in lumine Solis Diversa inter se natura dissimilique Particulae constant radiorum; quas ubi vitro Excipis, haud aequa pollent vi trajiciendi; Propterea haud aeque radii franguntur: in altum Insiliunt, fracti quoniam mage, languidiores: Inferiora tenent, luci quibus acrior extat Vis, fractique minus. Quapropter lucis in ipso Lumine sunt multi natura et proinde Colore Distantes radii; nitidum quod reddere cernis Candorem, cum sunt confusi mutua, ut Album Est radii jubar, ingreditur cum tenue foramen, Et nondum ad triquetri pervenit corpora vitri. Ergo videmus eo res tingi quasque Colore, Cujus particulas retro jacit extima rerum Ex sese facies, ut lux rubicunda pyropi est, Propterea, quoniam vix ullos ille Colores Reflectit, praeter viva quam luce rubentes. Quantum ultra Mens illa Viri foecunda repertis Processit? quid non praeclaris extudit ausis? Quid non divina meditando protulit arte? Atque equidem, si res foret haec non invia Musis, Scilicet et motus qua se ratione propaget, Et canerem, quae vis illum compescat, et obstent Corpora corporibus qua lege fluentia motis, Exponit quae Vir dictis ille omnia chartis: Praeterea et Gravitas ut sese extendat in omnem Late materiem; trahere ipsa trahique vicissim Corpora per caelum, Solemque errantia niti Quaelibet in medium memorarem sidera, et unquam Haud potuisse suis ratione ex orbibus ista Elabi, et varios Lunae quae certa meatus Dirigat, et domitum Martem quae causa refraenet. Fors alii haec olim peragent, quibus altior acris Vis animi ingeniique vigor pollentior extat. Scilicet haec memoret, R.P. Rogerius Boscovich Soc. Jesu Matheseos in Coll. Romano Professor. quicum communia nobis 1350 Vincula communis Patriae, quem sidera Mundi, Vires, mensuras, rationes, pondera rerum Et numeros audit Pubes Romana docentem. Magnis ille Viris Socialis foedere vitae Jungitur. Hoc Divûm sancitum est munere, ut essent, Qui genus excolerent humanum, et lumine puro Doctrinae et rectis formarent moribus orbem. Hoc, quod nempe meum est etiam, sit quamlibet ipsum Exiguum, ex isto deductum fonte necesse est Illis acceptum, quidquid sit, sponte referre. Iridis et pulchri pinguntur saepe Colores: Namque, ubi dispersis pluviaї roscidus aër Constat aquae guttis, queis possint Solis Eoi Clara vel occidui frangi varieque reflecti Lumina, fiet, uti magnum sinuentur in arcum, Qui feriant nostros oculos visumque, Colores. Haud secus ac in aquis salientibus, undique fusis Circum marmoreae cum spargunt aëra guttis Najades, adverso quarum Sol lumine ludos Rorantes videat, radiisque illustret, aquarum, Iridis omnigenos parvae tueare Colores, Est opus, humentes radiis et pingier auras. Conspiciemus item florentis gramina prati, Cum matutino leviter conspersa madescunt Rore, novus terris et jam Sol lumina profert, Caelestem variis simulare Coloribus Irim. Obliquos radios etenim in se gutta receptans Frangit in ingressu; tum posteriore reflectit A latere, ex ista queis parte exire negatum est. Hinc aliud tentant illi latus, unde sub auras Efugisse queant, sed non impune; sub auras Nam redeunt fracti, et candentis lumina lucis Hic mage discerpunt iterum in diversa, recedunt A sese quoniam divisi, abeuntque Colores In varios: veluti adversum si vitreus alte Plenus aqua globus ad Solem educatur, et ipsum Spectes tu Solis positus de parte, Coloris Tum cujusdam oculos species ferit; altius illud, Si rubet, est vitrum; flavum demissius aurum, Post virides herbas, tum caeli caerula templa Purpureum violae simulat tum denique florem. Ergo hoc si deorsum disponas ordine guttas, Ordine item deorsum videas hoc ire Colores: Circum at si guttae sint undique, flectere circum Versicoloratum se cernes lumen in arcum; Namque pari radios ratione a Sole receptant Circum dispositae guttae, et ratione reflectunt Ad nos deinde pari, paribusque Coloribus arcus Propterea ductus circum pingatur oportet. Irim praeterea quoque saepe videre secundam Contigit, exterius quae sese inflectit; at ejus Languidior multo lux est, versoque Colorum Ordine per caeli regionem extenditur amplam. Hoc fit, ubi in guttis bis reflectuntur aquaї Ingresi radii: quod idem pila vitrea montrat, Si suspendatur paulo tamen altius, ante Quam suspensa fuit, quoniam transire videtur Paulatim saliens a rubra luce per omnes Exinde at fuscos mage pallidulosque Colores. Ire coronatum Solem Lunamque videmus Interdum, et varios ambire utrumque Colores; E tenui speciem quam reddi nube necesse est; Quae quia Lunam inter Solemve, oculosque videntum Est media, illorum subter transmittere debet Refractos varie radios, mediumque nitentem Orbem proin pulchro circum redimire Colore. Sic ubi quis frigente tepentia balnea bruma Ingreditur, densus Calidae vapor undique fusus Clara lucernarum concinnat lumina circum, Quae feriant oculos, variorum serta Colorum. Est etiam ut geminos spectemus in aethere Soles, Aut plures quandoque: velut nam corpora reddi Cernimus e speculo, sic et glaciata necesse est Spicula, quae caelo labi post saepe notatum est Nubibus e densis, ubi forte liquescere paulum Incipiunt, et stant gutta pendente deorsum Recto proinde situ, phaebeos desuper ad nos Reflectunt radios, Oculo qui denique juncti Assimilem Soli pigunt, geminantque figuram. Accipe nunc, quanam lucem ratione tuamur Corporaque immissam per lucem, aciesque reclusae Quid faciant. Oculi primo globus exteriori Circum munitur tectus super, inque volutus Membrana; quae fors, quia paulum dura videtur, Ut cornu, simul et pellucida, Cornea dicta est. Illi subjicitur post altera tenuior intus Uvea, fors uvae sic propter dicta colorem, Ut libet: haec medio pertusa foramine constat, Quod modo per fibras, nimios excludere possit Ut lucis radios et vim removere nocentem, Contrahitur; fit idem modo latius, uberioris Si quando, veluti per noctem, lucis egemus: Pupula nomen habet. Demum quae tertia constat Membrana, in fundo est Oculi, contexta minutis Reticuli in formam fibris, gignuntur ab uno Quae nervo, veluti plexi uno a stipite rami. Interiora tamen nigro penetralia muco Obsita sunt Oculi, ne possint clara reflecti Lumina, nec radii sensum turbare repulsi. Tres etiam Humores Oculus gerit, exteriorque Est Aqueus: porro Crystallinus excipit illum, Qui parte haud aliter quam lens ab utraque tumescit Turgidus: extremus demum subit interiorque Vitreus, hoc multo qui mollior extat, at illo Densior. Ergo Oculis Mens rerum externa videndo Percipit, emissis cum rebus ab omnibus omnes In partes radiis acies obvertimus; intro Illabantur uti se protinus insinuantes; Et vario confracti humore meantes Tandem Oculi in fundo jungantur, quisque suas se Ad partes referens: extrema ita corporis ejus, Quod tuimur, tunica simulacrum pingitur; ipsae Qua paulum fibrae pictura concutiuntur, Concussaeque suos cerebri ad suprema propagant Per nervum motus; qui certo foedere Menti Significant, Oculis transmissum est quidquid apertis. Utque ea, quae dico, constent manifesta, nec ulla, Ni temere, a quoquam possint ratione refelli; Obstructis foribus semota luce diei Coeca domus tenues tantum per tenue foramen Admittat radios; qui protinus excipiantur Convexo hinc illinc a vitro: proinde videbis Haud procul inter se collectos jungier una, Pingereque in cana rerum simulacra papyro, Illapsi quarum radii per tenue foramen, Errantesque greges et arantes jugera Tauros Silvasque collesque et pictos floribus hortos, Omnia parva, tamen vivo distincta colore. Sic quoque Pupillae medium lux missa foramen Ingreditur; lens humoris Crystallina porro Excipit, et fractam membrana jungit in ima, Et parva rerum depingit imagine formas. Utque inversa situ picta simulacra videmus In charta, inversas pariter quoque rere figuras Pingier extremis Oculorum in finibus intus: Quandoquidem radii venientes ante secabunt Se, quam membrana juncti sistantur in ima. Dextram laevus adit partem, dexterque sinistram Nimirum, et superas picturae ascendit in oras Imus, item e superis contra regionibus alter Ordine mutato fractus demittitur infra: Non est propterea tamen ut videare videre Sub terris volvi caelum, vallesque profundas Nubiferis extare jugis, inversaque subter Tecta in praecipites semper pendere ruinas: Quaeque suis dispôsta locis namque ipsa necesse est Mens referat, certaque locet regione situque, Quae videt inverso radiorum singula cumque Ordine. Coecigeni veluti, fulgentia Solis Nunquam aspexerunt qui lumina, Noctivagique Multa decussatis si prae se corpora virgis Obvia contingant, hinc illinc, dextera quae sint Laevaque, percipient; baculo licet illa sinistro Mutuo in offensu tangantur, laevaque dextro. Et quoniam in partes a puncto corporis omnes Quolibet innumeri lucis saliuntque fluuntque Reflexae radii; si cominus ejaculentur, Distracti inter se venient magis insinuantes, Quam si corpus idem spatiis majoribus absit. Nimirum lucis puncto radiantis ab uno, Quae nostros veniens Oculos subit, angulus inde, Si distet longe, minor exit, major at idem, Si propre sit corpus. Ratio hinc mihi certa petenda est, Quapropter rerum diducta, remotaque longum Corpora per spatium clare magis intueantur, Quam nimium vicina Senes; nam planior illis Anteriore Oculus cum sit de parte remissam Aevo vim propter fibrarum hinc inde prementum Ad latera, et fundo propiore accesserit ipsa, Qua rerum effigies fiunt, membrana, necesse est, Ut, quia distracti vicini corporis inter Se radii veniunt, Oculosque offensibus intrant Obliquis, fracti tum humoribus ante propinqua Sistantur fundi tunica, quam mutua jungi Inter se, et rerum simulacra effingere possint. Ur pariter raidos longe lens vitrea jungit, Si convexa parum constet, speciemque papyro, Quae prope sit nimium, confusam pingere debet. Propterea illius confusa videtur imago Corporis, ut Senibus nequeat dignoscier aegris Quod si dimoveant Oculis rem longius, ejus Sint minus obliqui radiorum lucis ut ictus Distractique minus, poterunt post denique multos Humorum anfractus supremae in fronte coire Membranae, et species variarum ibi pingere rerum. Proinde Senes longe positas res atque remotas Clarius aspiciunt; propiusque admota tueri Corpora vix possunt, geminis nisi lumina vitris, Convexa hinc atque hinc facies quorum utraque, obarment. Ut faciunt: quoniam transmissae lumina lucis Colligere incipiunt ea vitri septa, priusquam Contingant Oculos; minus ut distracta penetrent Porro acies, tunicaque queant conjungier ima. Oppositum huic vitium est Oculorum, quae sita paulo Longius a nobis jam sunt, non posse videre, Proptereaque oculos nimium inclinare tuendo. Hujus causa mali pariter contraria debet Esse, quia anterior nimium convexa tumescit Pars Oculi, longeque intus membrana recessit Ultima: proinde minus distracti a corpore longe Amoto radii venientes ante coibunt Refracti variis Oculorum humoribus, ipsam Quam tangant tunicam. Quapropter corpora debent Esse propinqua, queant difracta ut lumina multum In nostras acies immittere, proptereaque Efficere, ut coëant membrana denique in ima. Eximius vitris idcirco, concava quae sunt, Usus erit: quoniam dispergunt transgredientes, Disque trahunt radios a sese mutua, ut illi Membrana possint illapsi jungier ima. Queis convexa nimis lens est Crystallina, possunt Corpora, si prope sint, quoque valde parva tueri Clarius, ac facerent, si contra planior esset; Scripturamque legunt Oculo properante minutam. Proptereaque Oculis Animantum, tenuia longe Pabula quae per humum aut liquidis sectantur in auris, Lens humoris inesse nimis convexa videtur. Et removere Senes Oculis quia cernimus ipsis Corpora, quae aspiciunt, vi luminis uberiori, Est opus, haec niteant, et multa luce diei Collustrata: minus sed lucis egere fatendum est Contra, qui possunt tantum propiora tueri: Illi proinde vident quoque coeca nocte vagantes, Queis praesertim amplum pandit Pupilla foramen. Tum debere putes Oculos variare figuram Pro variis rebus, quas cernunt: cominus illae Immittant ut si radios, membrana recedat Ultima, quantum opus est, in ea ut pingatur imago, Et convexa magis se lens Crystallina flectat: Planior ast humor fiat, membranaque paulum Accedat, tuimur cum res procul usque remotas. Propterea, quae sint vicina remotaque, novit Mens; quia dissimili prorsus ratione videri, Quae sunt imparibus spatiis sita cumque, necesse est. Hoc alio fieri pacto quoque posse putandum est. Ex Oculis radios recta prodire duobus Finge duos, una coëant qui corpore in ipso Producti: multo tum fiet acutior horum Angulus inter se coëuntum, longius ipsum Si distet, quam si propius sit corpus: ob hanc rem, Quid prope quid longe positum, Mens aequa tuendo Judicat. Apparent quoque res distare remotae, Languida cum tenui radiorum illabitur ictu Vis Oculos, et fusca ferit lux: namque videmus Fusca magis fieri, mage quae removentur: oportet Proin disjuncta magis, quae sunt mage fusca videri, Hac Oculos fallunt Pictores arte tuentum, Res aliis alias mage rebus ut esse remotas Credamus, licet in tabula simulentur eadem: Quandoquidem fusco tingunt distantia fuco Propterea hibernus cana nive Juppiter agros Spargit ubi et montes; propiori vertice nobis Conspersi montes, arva et propiora videntur; Namque illinc tunc lux Oculos mage clara lacessit. His accedit, uti multum distare putemus Res, ubi multa locis intersita corpora constent In mediis: ideo Solem lunamque cavati Ceu super haerentes in eodem fornice mundi Suspicimus, licet inter eos immania caeli Sint spatia: at, mediis quia corpora nulla videntur Interjecta locis, aeque distare tuemur. His tamen atque aliis, quas dehinc clarabimus ipsi, Permultis, genus hoc, opus est rationibus addas Mentis opinatus quosdam, deducta per usus Quae longos teneris jamdudum in rebus ab annis, Rebus in his, nostros quae sensus saepe lacessunt, Nescio qua, tacita celer utitur arte ferendo Callida judicio, nec ut ipsa advertat, id intra Quae fiat ratione, suos neque sentiat actus, Ipsaque se certo Natura informet ab usu. Pupula praeterea, paulo quod diximus ante, In tenebris patefit tenuique in lumine lucis Latior: in claro contra fulgore diei, Namque ita servatum est, radios arctatur ob acres. Proin subito in nigras si clara a luce cavernas Commigremus, erit, primo nil cernere ut intus Possimus, quoniam subito latescere non quit Pupula: quapropter tenues paucique recepti Non possunt radii visum progignere nobis Assuetis jam tum impulsu majore cieri; Quod faciunt, totum Pupillae deinde foramen Cum patefit: nam tum numero majore lacessunt. E tenebris autem prodis si in clara repente Lumina; quandoquidem non puncto tempore possunt Pupillae multum patefacta foramina stringi; Lucis tum nimiae vis protinus insinuatur, Et turbat tenues Oculorum composituras Acer vi magna splendor, gignitque dolorem; Propterea forsan, teneras quia Solis adurit Lux Oculi fibras, vitant Solemque diemque Noctis Aves coecis intectae luce latebris. Hinc dubia plus luce vident, neque lumina Solis Clara ferunt alti, nimium quibus ampla patescit, Et nequit arctari sat Pupula: latior esse At quibus haud possit contra nimis arcta, necesse est, Hi mediae valeant Oculis in luce diei; Languidior porro tenebras lux inferat atras. Corpore Sol nobis majori Lunaque multo Esse videtur, ubi caeli jam finibus haerent Extremi, quo se tollunt conduntve sub undas, In medii quam cum consurgunt culmina Mundi: Nam vel ab occasu veniens tunc illa vel ortu Clara minus lux est, densisque obtunditur auris; Pupula propterea fit latior; unde necesse est Amplior in nostris Oculis pingatur imago A radiis, circum extremis a sideris oris Qui veniunt, adituque mage insinuantur aperto. Adde quod hi liquidis plus infringuntur in auris Redentes terram et tranantes aëra densum. Et tamen a nobis mage tunc ea sidera distant, Alti quam cum se suspendunt cardine caeli. Nam mole pari haud aequis si corpora distent A nobis spatiis, debet minus esse videri, Quod magis abductum est, majore sed augmine contra, Quod propius: quoniam extremis de finibus hujus Emissi radii sese breviore secabunt Percuso spatio, coëuntes scilicet ambo In nostris Oculis; idcirco major hic extat Angulus ipsorum, quam extremis ejaculati Corporis alterius, quod longe distat, ab oris Quem faciunt radii: quoties minor angulus ergo est, Apparet toties minor ejus corporis auctus; Nam minor ipsius depingitur intus imago. Porticus idcirco, cum summa a parte videtur Longa, pari quamvis hinc inde stet edita ductu, Paulatim angusti tamen in fastigia coni Contrahitur jungens supera imis, dextera laevis. Et quoniam arctatur spatio majore locorum Angulus hic; possunt adeo distare remota Corpora, uti spatiis vanescat denique magnis Angulus omnis, et omnis item quoque corporis auctus; Illud ut exiguo tantum par esse videri Puncto possit: uti sunt caelo fixa micanti Sidera, quae spatiis immanibus edita distant. Tum quoque si longe multangula corpora spectes, Quadratasque procul turres, fit, ut esse rotundas Dicas, si qua fides oculis est: namque videbis Tornatae in morem molis constare rotundas: Asperitatis enim, cum longe est, angulus omnis Disperit, et sensum vanescens effugit omnem. Non Oculis ideo valet ullus cernere nudis Cornigeram Venerem, cum caelo cornua gestat; Cornua nam claro celat pudibunda sub orbe. Hinc conspecta procul vultus plerumque decoros Et virides annos ostentat Faemina turpis Jamque anus, ut Juvenum tenros quoque suscitet ignes Praesertim gemmis si incedat fulgida et auro, Quales nocturnis collucent saepe theatris: In vultu siquidem quidquid deforme videres, Vanescit, primasque tegit distantia rugas. Proptereaque procul scopulos cum gurgite ab alto Cernimus extantes, magnum diffunditur inter Quos mare, qua classes possint transire, videntur Una eademque procul vasto consurgere ponto Insula. Proptereaque etiam sita corpora longe Cum tuimur, quamvis moveantur praepete cursu, Attamen in statione manere videntur eadem: Quandoquidem quidquid motu celerante locorum Dimensum est, propter terrarum millia multa Interjecta, nequit sensum procudere nobis; Usque adeo nihil est collatum immanibus illis, Queis distant, spatiis: ideo cessare videntur Astra per aetherias et Sol et Luna cavernas. Corpus item motum poterit cessare videri, Cum motis aeque atque ab eadem parte refertur Rebus: at hae citius si currant, ire retrorsum Apparet, sequitur quia segnius: illud at ipsis Denique si rebus, quibus a Cernente refertur, Sit velox magis et pernix, videatur, oportet, Tantum, plus celeri rapitur quantum impete, ferri. Consimile est, vehimur cum nos per caerula puppi: Ire videntur enim ripae, praeterque volare Et nemora et colles circum: properante relati Namque Oculo variis respondent rebus: ob hanc rem Apparent celeri motu in contraria ferri; Cum nos in puppi videamur stare quieta: Percipimus siquidem nos motum ab imagine mota, Quam radii pingunt coëuntes intus in ipsis Concussis Oculi fibris; ast illa movetur, Corporis atque Oculi properanter continuoque Si situs inter se mutetur: namque necesse est Tum varias Oculi radium percurrere partes. Corpora perceleri motu vibrata videbis Totum, per quod eunt, spatium complere; velut cum Ligna manus celeres ignita coruscat in orbes: Igneus orbis enim simul apparebit; in ipsa Quandoquidem membrana Oculi quae plaga repente Luminis impressa est, deleri tempore puncto Non valet; at paulum species illapsa moratur. Denique, cur Oculis non corpora bina duobus Aspiciamus, habe: fieri non posse putandum est Propterea, quoniam nervus concurrit uterque, Ex Oculis prius ac cerebri pertingat ad oras: Atque ita Mens aeque pariter vi et tempore eodem Percita utrinque unam vim tempore sentit eodem: Binis proinde videns Oculis rem percipit unam. Una videbatur nec tum minus Inachis Io, Illam Oculis centum Custos cum cerneret Argus; Quam tu Trinacriam ludens Galatea per actam, Nequidquam periit cum te Polyphemus ab alto Vertice conspectam, media cui fronte micabat, Unicus ut caelo fulget Sol, unicus orbis. Quod si forte Oculo manus uni subdita subter Pressit eum; quoniam parti tum nervus ab illa Fit brevior, perfert neque eodem tempore motum In cerebrum; rerum, fit, ut omnia bina tuamur, Bina coruscantis florentia lumina flammae Oraque bina Virûm duplicataque corpora vulgo. Possumus hoc alio fieri quoque dicere pacto. Cum quid conspicimus nimirum, vertimus ambas Sic acies illuc, ut, ab his prodire repente Si qua putes recta radiorum lumina fingens, Non haec conveniant, nisi punctis corporis isdem; Atque ita propterea corpus Mens concipit unum. Non aliter, quam si dextrae laevaeque duobus Conjunctis tangas digitis rem quamlibet, una Esse, licet sensu duplici tractata, videtur. Proinde, hos quo scribo versus, si lumina tantum Utraque defigo in calamum, duplicata videntur Caetera tum circum, libri lumenque lucernae: Nam quoniam coëunt Oculorum, conveniuntque In calamo tantum radii, non posse putandum est Corporis alterius pariter contingere frontem Atque coire simul, simplex videatur ut esse. Tum si connivent Oculi, lacrymisque madescunt, Ad latera hinc illinc radii de lumine flammae Exire, et ferri circum in diversa videntur Propterea, quoniam palpebris humor adhaeret, Qui lucem inflexo refringit tramite cursus; Tramite decurrens Oculis illabitur illo Lux, tunicamque super diversa ab imagine flammae Parte cadit; radios hinc ire per aëra circum Cernimus a flamma, et longo discurrere tractu. Postremo varios Animi scrutemur, oportet, Affectus, qua nos intra ratione genantur. Principio, cum quam video, plerumque videre Vel mihi rem videor, fit, concutiatur ut una Protinus et corpus motu et Mens percita sensu. Nam si percipiam memet contingere valde Rem, prope quam video; purgati mobilis aura Sanguinis exoriens vestigia magna viasque Vi multa in mollis supera regione cerebri Imprimit, atque acri ferviscens excita motu Diffluit in partes extemplo corporis illas, Quas opus est certa, pro re, ratione moveri Convenienter; item per nervos viscera lapsa Exprimit humores, qui mixti sanguine motus Concinnent illi varios; cor afficit ipsum Pro re seu vibrans vehementer sive retardans; Tum dilatat iter, stringitve rubentibus undis; Obstat et interdum salienti e corde cruori, Pallidaque exangui tunc inficit ora colore, Saepe etiam contra; sic motibus afficiuntur Diversis, res ipsa quidem quos postulat, artus. Atque ita tum motu, qui jam per membra rigatur, Pro vario varii quoque sensus exoriuntur: Cum quid enim insuetum nobis sese objicit, intus In cerebro insuetas quoque protinus aura vaporum Procudit formas; quas excita percipiens Mens Tantum suspensa a mira novitate tenetur: Hoc Admirari nos dicimus: inde necesse est, Aut oriatur Amor, si res percepta videri Conveniens potis est, Odio tentetur ab acri Aut Animus, si res nobis inimica repugnet. Mens porro Desiderio configitur ejus, Si careat, quod amat, potiundi, et noxia contra Quae sunt, vitandi: tum si succedat utrumque, Gaudet; moerenti tristatur at aegra Dolore, Si bona nec teneat, fugiat neque noxia contra. Hoc ut pernoscas melius, rem pluribus audi. Res ubi commovit Mentem nova, protinus illam Admirantem in ea suspendier experiere, Prorsus et insuetis defixam haerescere formis. Ingens auraї tum copia cogitur illam Mobilis in partem, qua sunt simulacra, cerebri, Et magna circum celerans vi funditur: illinc Deinde fluit nervis in sensus, mira recepta est Per quos effigies, ut tensi non moveantur, Immotique situ persistant prorsus in uno, Donec in insueta Mens haeret imagine rerum. Usque adeo interdum vis undique magna vaporum Cogitur in certos sensus sedemque cerebri, Ut nequeat prorsus pars corporis ulla moveri, Multa quandoquidem deserta est omnis ab aura, Hinc Stupor exoritur, qui sensus membraque vincit, Praetereaque nihil rerum, quaecumque lacessunt, Percipere ullarum Mentem sinit; usque adeo re, Immemor ipsa sui quoque, fixa moratur in una. Noxius hic Stupor est. ast a novitate teneri Defixum, atque diu miris haerescere rebus Juverit; hinc quoniam rerum natura novarum Longum Admiranti tandem detecta patescit; Altius et molli simulacra impressa cerebro Haerent nec morbo longis delenda nec annis: Utile quod multis longe fuit inveniendam Veri ad naturam et res funditus inspiciendas, Mirantem quamvis ignarum dicere possis. Porro Amor est Animi motus, quo convenientem Rem cupimus nobis, atque in bona pulchraque suavi Ultro vi rapimur properantes jungier una, Ac veluti pars sint ea nostri dimidiumque. Dulcis amoris hic est motus, jucundaque mulcet Vis Animum, corpusque vigens est: scilicet omnes Leniter excurrens venis cruor irrigat artus, Leniter et pulsans arteria mobilitatur. Adde, quod in toto suavis calor aestuat intus Pectore; servatur stomachi tenor, omnia in omnes Ut possit concocta ciborum didere partes. Denique corpus ita est affectum dispositumque, Difficile esse nihil prorsum ut videatur Amanti: Nam simul ac Animum commovit amabile quiddam, Protinus e cerebro multi fluit aura vaporis In cor et stomachi nervos, ut pabula possit Conterere, et motu sanguis majore calorem Excitet, et sedes cerebri sublatus in altas Desuper usque novas animaї mobilis auras Suppeditet: crescunt ita coepti et aluntur amores. Ast Odii contra sensus fit, turpia, longe Cum fugimus, quae sunt, ingrata et noxia nobis. Tum vapor aurarum misceri alimenta cruore Vix sinit, et motum tardat quoque sanguinis obstans, Reddit inaequales et pulsus cordis, et ipsum Efficit ut pectus frigescat: denique sensus In nobis Odium tristes et concit amaros, Tristis uti nobis vita et videatur amara. Praeterea Desiderio percellimur acri, Cum quae conveniunt nobis bona, et abesse videmus, Quaerimus, atque avidis ardemus poscere votis, Perpetuoque ut adepta semel quoque tempore constent, Cum volumus, semperque etiam ut contraria distent. Si mala, quae impendent, vitare, bonisque potiri Posse videmur, et id facili quoque posse labore, Spes erit: exoritur Metus arduum utrumque videnti. Cum Desiderio flagrat Mens, irrequietis Acriter impulsum cor motibus exagitatur; Suppeditatur item vis aurae magna cerebro, Inde loci totos quae late fusa per artus Mobilitat corpus, viresque educat ut omnes, Efficit, et validis audax conatibus instet, Rebus uti victor tandem potiatur amatis. Magna facit quoque Spes, inhiat dum saepe cupitis Ardenter, vapor ut vi multa pectus inundet: Proinde cruor cursu properantior usque citato Circuit, et pulsus crebros ciet: ergo ubi magna Spes animum attollit, fidensque Audacia surgit, Crebra salit cor, pectus ab hoc distenditur amplum, Celsius effertur caput, et procera tumescunt Colla, micant oculi, pleno vox insonat ore Altior, et totum se protinus expedit, atque Sese agile pugnas parat in certamina corpus Gaudia praeterea fiunt, et amica Voluptas Laetitiis animum demulcet et irrigat omnem Suaviter illabens, molli praesentis imago Cum cerebro est impressa boni: contraque molesto Tristamur languore, malo praesente Dolentes Cum premimur, moestasque educit causa querelas. Saepe tamen fit, uti molestique hilaresque sine ulla Esse quidem causa nobis videamur; ut aegri Cum sumus, aut nigro tempestas nubila caelo est, Nubila Tristitia nobis mens aegraque constat. Contra, nescio quae, perfundunt Gaudia mentem, Sanum si valeat corpus, caeloque sereno Rideat alma dies: neque causam advertimus ejus Laetitiae: nihil illa aliud tamen esse videtur, Quam, quod sancitum est, animae cum corpore foedus, Corpore uti sano valeat, languente sit aegra. Est quaedam in nobis tamen et moerere Voluptas; Quandoquidem tali cum sanguis et aura vaporum Multa sit in motu, qualem percepta requirit Res, et conveniat status illi corporis omnis; Convenienter ab his menti se motibus esse Suave erit affectam: nam mutua foedera poscunt, Saepe ut corporeis Mens concors motibus extet. Propterea in luctu cum nos sumus inque Dolore, Propter Amicorum vel fata inopina vel ictus Vulneris exceptos, tristes nos esse juvabit: Tum, qui circumstant Solantes, odimus, atque Verba recusamus, quae non sint apta dolenti Suaviter unam animo, quae laesit, commeditantes Rem, neque ab hac patimur distracti avellier unquam Proinde Dolor magno tantum medicina Dolori est: Nam facile aurarum est et sanguinis ire secundis Motibus; at contra pugnando obsistere velle, Sistere velle agiles nimirum protinus auras, Velle quoque incoeptos subito variare cruoris Motus, velle statum demum mutare receptum Corporis, haud aliud, quam vim cumulare dolorum, est, Reddere difficiles luctus, conscindere vulnus. Lugubre praeterea carmen caenamque Thyestis Funeraque Ajacis tragico cantata cothurno, et Andromachae questus, saevosque ab amore furores Medeae, Hippoliti et distractos curribus artus Suaviter audimus, fremitusque irasque ferarum: Corporeis quoniam jucundo cedere sensu Motibus inclinat mentem natura: Voluptas Dulcis item nobis superata incommoda fraudes Et maris et belli exhaustos memorare labores: Suave videtur enim lethi vitâsse perîcla, Jamque carere malis: quin et meminisse diu jam Functorum Natos et dicta et facta Parentum Juverit, et pictos illorum cernere vultus. Nec nos contristant tantum mala nostra, neque illa, Quae bona sunt nobis, hilarant; verum utraque saepe Noc aliena solent hilares et reddere tristes. Si bona contingant alii, quae dira negavit Sors nobis, et jure pari concedere posset, Protinus Invidia misere marcescimus aegri: Qua monstrum in nobis non extat saevius ullum; Nam facit alterius re tabescamus opima. Hinc Dolor infestat quoque mentem, scilicet alter Quod rem posîdat, qua nos gaudere velimus, Omnibus expulsis, soli, totaque potiri. Praeterea insontem cum cernimus inque merentem Fortunamque pati tristem, turbaque malorum Saeviter urgeri; fortem Miserescimus ejus Indigno affecti gemitu, pariterque dolemus: Proinde levare malis et vim lenire dolorum Auxilio instamus miseramque attollere vitam. Denique nos contra si quis stetit asper, in acres, Nec mora, perculsi rabie consurgimus Iras, Protinus et diros ulcisci ardescimus ausus. Plurima de genere hoc infesto impellere sensu Tristitiae possunt animum corpusque ciere. Tum gelido nobis in pectore contrahitur cor, Sanguinis et motus languescit tardior, ora Propterea pallent, solvuntur membra, tremit vox. Fit quoque Tristitiae vim propter sanguinis omnis Motus ut interdum penitus sistatur, eoque Tempore deficiat quoque letho vita recepto. Saepe etiam Tristes suffundere lumina flammis Insuetis, artus tremere, ora rubere videbis: Scilicet irati cum sunt, hos Ira colores Excitat hos motus. Gemitus suspiria crebri Singultus fient etiam; nam multus ita ipsis Stagnans ejicitur cruor e pulmonibus: inde Guttatim ex oculis lacrymae volvuntur in ora; Palpebris quoniam liquor hic expressus inundat. Latius at reddunt cor Gaudia, vividiorque Sanguinis est multo motus; tum membra calescunt Fortia; tum roseo contingier ora colore Ora genasque videbis, et ambos lumine vivo Fulgere flagrantes oculos, corpusque valentes Experiere repente novas acquirere vires. Cum nimius tamen est hic motus Laetitiaї, Sanguis abundanti pulmones impete complet Usque adeo, ut nequeat tum porro expellier inde: Proin respirandi subito interclusa facultas Vitam improviso solvit de corpore letho. Pro Superûm sedes! Mors non est unde timenda, Si quoque Laetitiae perimunt, et Gaudia mactant? Utque feras caedes bellorum incendia flammas Fulmina tectorum casus malasque ferarum Praecipitesque locos atque aequora naufraga ponti Quaeque adimunt vitam violento extrinsecus ictu Plurima praeteream; nos intra funeris, eheu! Quot causae latitant? utinam numerare queamus: Nam mala, quae nostrum valeant dissolvere corpus, Non possunt numero constare, nisi innumerali. Undique aperta patet via Mortis, et undique lethum Imminet, ut merito mortalia saecla feramur Esse Homines, diras tot nostro in corpore pestes Qui gerimus; vitae nil ut promittere nobis, Quamlibet et juvenes et forti corpore freti, Possimus celerem venturi in temporis horam. Nam neque praeduri constamus marmore saxi, Non adamantina sunt non aerea corpora nobis, Corpora, quae possint durando vincere vires Temporis, et longos aevi contemnere cursus; Sed partim solidis partimque fluentibus atque Mollibus et perquam finxit Natura minutis Principiis Homines, varios ut flectere sese Possint in motus, ut sensibus omnituentes Utantur multis, ut alantur, saecla propagent Ut sua, de genere hoc facere ut quoque plurima possint, Quae facimus, fieri vitae quae postulat usus. Quare seu nimius cibus ingravet, ipse nocenti Exedat aut succo, vitium sive aëris intus, Sive inimicus aquae turbet liquor, inficiatque, Corpora sincero sive insinuata cruori Adveniant alicunde, et eum corrumpere tentent, Denique de minimis seu quaelibet innumerisque Pars validos tandem motus solvatur ob ictus, Atque situ peccet mutato principiorum; Impliciti morbo tentabimur atque dolore. Tunc ea si morbi vis arte potentior omni est, Nequidquam ad vitam turba revocante Medentum, Correpti letho vitam exhalabimus ipsam Linquentes artus immotos frigida membra. Seu Reges, magnis seu Gentibus imperitemus Victores populorum, et multis multa paremus Commoda divitiis, Sapientum seu teneamus Templa serena, minus nihilo tamen est obeundum, Ac ignota Virûm si Pubes terrigenarum Simus, et effusi triviis pars ultima Vulgi.