CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-15+02:00. Nodus 836996 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/836996.

Nodus 836996 in documento djurdjevic-b-afflictio.xml


DE SACERDOTIBVS eorum.

SAcerdotes uero, illorum lingua TALISMANLAR uocati, parum uel nihil differunt a laicis, nec etiam a Proceribus caeremoniarum (quales apud nos sunt Episcopi) nec magna in ipsis doctrina requiritur, satis erit si Elcoranum, et Mussaphum nouerint legere. Illi autem qui etiam interpretari secundum textum nouerint, peritissimi habentur: quoniam non uulgari lingua Turcica, sed Arabica a Mehemmeto sunt tradita, quod nephas esse putant, si uulgari lingua interpretata describerentur. Eliguntur isti Pontifices a populo, stipendium autem a Rege pro labore accipiunt: Vxores habent, et habitum ut seculares. Si stipendium non sufficiet propter multitudinem liberorum, mechanica tractant, ac libero etiam homine digna attingunt: praeficiuntur scholis, aut libros describunt. Apud illos sane nullos uidi typographos, sed chartam optime parant. Alij alium quaestum faciunt, ut sartoris, sutoris, et similia.