CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-29+02:00. Nodus 830715 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/830715.

Nodus 830715 in documento djurdjevic-b-afflictio.xml


QVAE CONDITIO DEbellatorum.

VBI prouinciam cepit, omnia prouincialium bona tam mobilia quam immobilia in praedam cedunt. Nobilitatem stirpitus excindit, praecipue regiam sobolem. Et quod nunc Vaiuodae filium apud se retinent, non alio consilio faciunt, quam si illis Hungaria adimatur, cum immittant ad res nouas moliendas: ubi illis securae possessio Hungariae fuerit, haud dubie e uita tolletur, nam Turcae in ea re nec generis, nec soceris, imo ne fratribus quidem parcunt. Clericos si non occidunt, omni fortuna et dignitate nudatos ad ludibrium et mendicitatem relinquunt. Campanas omnes et organa, et alia instrumenta Musica templis adimunt, imo ipsa templa prophanata suo Mehemmeto consecrant. Misera et humillima sacella Christianis relinquunt, ubi sacra non publice sed dissimulanter et silentiose faciant, quae ubi uel terraemotu corruerint, uel incendio deflagauerint deflagrauerint , uel aetate computruerint, non licitum est instaurare, nisi magna pecunia depensa. Concio et annunciandi Euangelij munus plane interdicitur, nec fas est quenquam Christianum Remp. attingere, aut arma gestare, aut simili cultu cum Turcis indui, aut quae hilarioris uitae sunt, spectacula aedere, uel choreas ducere. Si iniuria fit contumeliosissimis uerbis uel tibi, uel Christo, tacendum atque serendum est. Quod si aliquid indignius contra loquaris de eorum religione, inuitus circuncideris: tum si hiscas contra Mehemmetum, ignes et incendia tibi parantur.