CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 830307 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/830307.

Nodus 830307 in documento djurdjevic-b-afflictio.xml


INVICTISS. ROM. IMP. SEMPER AVGVSTO CAROLO QVINto, Bartholomaeus Gyurgieuits, clientum minimus et deditissimus.

AIT Dido apud Vergilium:

Non ignara mali, miseris succurrere disco.

Est enim naturale, eas aliorum calamitates misericordia prosequi, quas tu aliquando perpessus es. Ego igitur, inuictissime et augustissime Caesar, qui Turcicam captiuitatem tredecim annos expertus sum, septies uenditus sum, cui ipsis sensibus explorata sunt mala eius uitae, statui breui libello imaginem illarum Tragoediarum leuiter delineare: nam ad plenum exprimere, nulla uis ingenij humani poterit. Vt qui adhuc liberi sint, intelligant, quantopere illis omnibus opibus et uiribus enitendum, ne in hanc miseriam ueniant, et quo in odio esse debeant, qui domesticis (ut ita dicam) bellis, tua arma remorantur a Turcica expeditione, cum certa spes sit, idque ex oraculis, quae non minus in Turcia quam hic iactantur: te illum unicum futurum, qui regnum illud Satanae destruas, si modo uires integras ad id bellum conferre possis. Nam ut in praesentia omittamus oracula, multae coniecturae sunt, quibus idem quod oracula diuines. Nullus unquam in Christiano orbe a septingentis retro annis potentior Imperator, nemo uictorijs plenior, uoluntate pronior in hoc bellum fuit, aut milite exercitato instructior, adeo ut in debellandis Turcis ocium tibi tantummodo uideatur deesse, quod qui tibi auferunt, quicunque illi sunt, et quocunque animo hoc faciunt, pessime uidentur de Christiana religione mereri. Intra septingentos plus minus annos Turcica arma inualuerunt, hactenus a nemine retusa, quia nemo tibi par opibus, fortuna, et uoluntate fuit. Nunc te unicum sanctissimis bellis per alia bella eripi, et dolendum maxime, et detestandum uehementissime. Ego igitur tibi istum libellum de Christianorum miserijs dedicandum censui, quem orbis agnoscit unum prae omnibus esse, qui huic calamitati remedium uelit apponere, et appositurum breui speramus. Diu sit incolumis tua Caesarea Maiestas, nec antea uel morbo uel morte tentetur, quam Christiana uexilla rursus in Asia et Aphrica Africa et ubique terarum terrarum erigas. Louanij Idibus Mart.