CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-28+02:00. Nodus 829535 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/829535.

Nodus 829535 in documento marul-mar-inst.xml


Quę quidem dicta sic accipienda sunt, ut uel ad maiestatis eius immensitatem referantur, quam nemo comprehendere potest, nisi qui immensus est, uel ad eam formam, quę corporis oculis cerni nequit, quia Deus spiritus est. Et sicut in spiritu eum adorare oportet, ita et spiritu aspicere, ut, qui carneis oculis inuisibilis est, mentibus beatis uisibilis sit, et hoc quidem uere aperteque, sed modo mirabili atque inaudito, et qui uerbis exprimi non potest. Hinc sane idem Apostolus, qui Deum a nemine uideri posse dixerat: