CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 828839 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/828839.

Nodus 828839 in documento marul-mar-inst.xml


Caput XII / DE SANCTORVM CVM CHRISTO AD CAELVM ASCENSIONE

Post heç sol et luna, quia amisso fulgore lugere damnatorum calamitatem uidebantur, rursum ob lętitiam gaudiumque beatorum reparato lumine multo clariores, quam unquam antea uisi sunt, apparebunt. Ac iuxta illud Esaię uaticinium erit lux lunę sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum. Eruntque noui cęli et noua terra dicente apostolo: Cęli ardentes soluentur, et elementa ignis ardore tabescent. Nouos uero cęlos et nouam terram et promissa Domini expectamus, in quibus iustitia habitat. Vnde et Ioannes in Apocalypsi: Vidi — inquit — cęlum nouum et terram nouam. Primum enim cęlum et prima terra abiit, et mare iam non est. Interim omnes sancti Christum ad cęlum comitantes, una cum angelicis choris glorificabunt in hymnis et psalmis et canticis et uno ore omnes benedicent ei. Sicut per Sophoniam Spiritus sanctus olim locutus est dicens: Tunc reddam populis labium electum, ut inuocent omnes nomen Domini et seruiant ei humero uno. Sicut etiam ipse per Esaiam ait: Mihi curuabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. Tunc enim etiam illi, qui damnati erunt, confitebuntur Christum experti uirtutem potentiamque eius, qua sibi subiecit omnia. Et tunc adorabunt eum — ut in Psalmo dicitur — omnes reges, o mn es gentes seruient ei. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrę gloriam tuam. Tunc tu, Domine, implebis ru inas, ut, unde reprobi spiritus pręcipites corruerunt, ibi homines a te electi tecum habitent et te ad dexteram Patris in magnificentia ęqualitatis considentem semper uideant semperque laudent.

Hoc sane illud erit, quod Danieli quondam reuelatum credimus dicenti: Aspiciebam in uisione noctis, et ecce cum nubibus cęli quasi Filius hominis ueniebat, et usque ad Antiquum dierum peruenit. Et in conspectu eius obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. Et omnes populi, tribus et linguę ipsi seruient. Potestas eius potestas ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Iam enim omni prorsus demonum malignitate ad inferos cum impiis ablegata et in abyssum detrusa, iam sanctorum omnium animis corporibusque beatificatis, Christo uictori triumphus ęternus celebrabitur in cęlo, ut ipso regnante regnent et ii, qui illum fide et confessione et opere in terra coluerunt, eodem propheta dicente: Et iudicium sedebit, ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem, hoc, est, potentia principis tenebrarum et eorum, qui illum secuti sunt. Regnum autem et potestas et magnitudo regni, quę est super omne cęlum, detur populo sanctorum Altissimi; cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges seruient ei et obedient. Et erit — ut Zacharias inquit — in die illa Dominus unus, et erit nomen eius unum. Omnes enim unum erant in Deo, ideo et unus rex omnium erit Christus; et in Christo Pater, et Christus in Patre, et cum utroque Spiritus sanctus. Humanitas diuinitasque pariter in illo uidebitur, sicut scriptum est: Et in lumine tuo uidebimus lumen. Inde iam gloria in excelsis Deo concinetur, neque in terra ut olim, sed in cęlo pax hominibus bonę uoluntatis erit. Inde uoces illę magnę, quas Ioannes in Apocalypsi audiuit, personabunt dicentes: Factum est regnum huius mundi, Domini nostri et Christi eius, et regnabit*corr. ex regnabunt in secula seculorum. Amen. Et iterum ait: Et audiui quasi uocem turbę magnę, et sicut uocem aquarum multarum, et sicut uocem tonitruorum magnorum dicentium: Alleluya; quoniam regnauit Dominus, Deus noster omnipotens. Gaudeamus, et exultemus, et demus gloriam ei, quia uenerunt nuptię Agni, et uxor eius pręparauit se, id est Ecclesia. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Et dixit mihi: Scribe: Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni uocati sunt!

Hi quidem iam in tanta beatitudine se constitutos cernentes admirabuntur. Fortasse quęrent, quibus operibus, quo labore, qua exercitatione tantam percipere meruerint mercedem. Sed audient: »Non ex operibus iustitię, quę fecistis uos, sed secundum suam misericordiam piissimus Dominus saluos uos fecit. Neque enim condignę erant passiones seculi tanta ac tali gloria, sed omnium bonorum largitor Deus, diues in omnibus, nouit dare magna pro modicis, pro breuibus sempiterna. Modica sane imperata sunt, sed magna promissa sunt. Hęc accepistis, quia illa obsequenter soliciteque implestis. Credidistis in Deum; nunc perpetuo eius conspectu gaudete. Timuistis eum; nunc in illo exultate. Dies festos ei sanctificastis; nunc festiuitate nunquam finienda fruimini. Parentes prępositosque uestros digno honore prosecuti estis; nunc a cęlesti Patre honorem accipite angelorum, et in mansionibus, a quibus Lucifer cum satellitibus suis ob superbiam lapsi sunt, uos pro humilitate uestra Domino fauente succedite. Dilexistis proximos uestros; nunc amici Dei facti estis, et domestici, et filii. Pudiciciam, castitatem, uirginitatem obseruastis; nunc incorruptionis immortalitatisque lucem induimini. Ieiunastis ablato Sponso; nunc illo uobis reddito cęlestis conuiuii indeficienti dulcedine saturamini. Flestis aliquando; nunc consolamini. Preces obtulistis; nunc, quod precando petistis, accipite. Vigilastis in nocte; nunc in die, qui noctem nescit, conquiescite. In uinea Domini laborastis; nunc promissum uobis perfectę felicitatis denarium sumite. Vicistis concupiscentias carnis; nunc in spiritu iubilate. Vicistis mundum; nunc in Deo cum Christo triumphate. Nemo a uobis tollet gaudium uestrum, nullus imminuet, casus, nullum finiet tempus. Sicut modo, ita et semper, et in secula seculorum beati eritis in Deo, et in Domini Iesu, et Spiritu sancto. Amen.