CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 828758 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/828758.

Nodus 828758 in documento marul-mar-inst.xml


Caput XI / DE DAMNATORVM AD INFERNA ABDVCTIONE

Cum igitur tot sanctorum accusationibus conuicti fuerint infelices illi, quos non ante scelerum suorum poenituit quam cum poenitere nihil profuit, quid agent, quo se uertent? Nulla erit reliqua cauillatio, nullum argumentum, nullum effugium. Videbunt supra se Deum iratum, infra se ignem paratum, circa se terribiles demones grauiter infrendentes et iam ad teterrima illa inferni loca cum furore urgentes, compellentes, trahentes. Qui clamor, qualis planctus, quantus et quam flebilis ululatus inter illos audietur, quam miserabile spectaculum illud erit, cum et pectora pugnis et ora unguibus foedantes incedent! Laniabunt capillos, percutient foemora, complodent palmas, compriment digitos, totis artubus,*corr. ex artibus toto corpore contremiscent. Alii in terram proni corruent, alii horrore attoniti rigebunt, alii limphatico pauore acti, huc illuc ueluti amentes discurrent. Ora pallor, corda dolor, mentem stupor, membra tremor langorque occupabunt atque interea incessabilis immugiet gemitus, personabit planctus, obstrepet eiulantium nunquam moestior auditus clamor. Et, ut Ioannes ait: Quęrent mortem, et non inuenient eam; et desyderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Quod si populus Israhel, qui ad montem Synai, ut pręcepta Dei audiret, sanctificatus accesserat, eo loquente adeo exterritus sit, ut statim inde pedem referentes Moysi dicerent: Loquere tu nobis, et audiemus, non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur, — quomodo ii, qui nihil in se sanctitudinis habebunt, sed e diuerso multorum criminum conscii erunt, ferre poterunt, non iam pręcipientis Dei uocem, sed iracundi clamantis clamorem et in ignem ęternum abigentis? Adde illas omnium creaturarum accusationes, omnium sanctorum execrationes, non quod sancti pietatem tunc relinquent, sed quod Dei iustitię conformes erunt, hominibus quidem miserantes, sed Deo obsequentes, quoniam misericors et iustus Dominus. Adde etiam demoniorum insultantium et singula cuiusque facinora exprobrantium, diros rugitus ingentesque minas. Quomodo deinde non etiam ob hoc supramodum confundentur, quia iam nihil absconditum erit, quod non sciatur, nihil occultum, quod non reueletur, dicente Apostolo: Omnes autem nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum siue malum. Et in Veteri instrumento de scelesto homine scriptum est: Reuelabunt cęli iniquitatem eius, et terra consurget aduersus eum. Et ad eundem per Naum prophetam dicitur: Ecce ego ad te, dicit Dominus, Deus exercituum ! Et reuelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam (in)*om. gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam. Quot ergo furta, quot adulteria, quot ueneficia, homicidia, simulationes, perfidię, proditiones, insidię, fraudes, quot pessimę cogitationes cęteraque mala, quę ad illam usque diem nemo mortalium, nisi qui commisit, nouerat, tunc cunctis in propatulo erunt, tam hominibus quam angelis! Et quem tam ignominiosę manifestationis non uehementissime pudebit, ut uel ob hoc solum peccasse nollet, ne toti mundo proditus erubescat? Itaque ante eos erubescentię quam inferni flamma torquebit.

Ad hęc etiam iustorum gloriam uidentes turbabuntur, stupebunt ac dicent: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati, uitam illorum existimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. At nos, ubi decidimus? Quo perduxere nos concupiscentię nostrę, delicię molles, lauta conuiuia, obscoenę libidines, auarę opes, blandi sopores, ignaua ocia, ioci, risus, luxus, luxuria, uoluptas? Illa ocyssime desiere, et successit nunquam desitura calamitas. Felices nobis uidebamur, et heu quam repente in quantam collapsi sumus miseriam! Cur concepti fuimus? Aut cur conceptos non est aborsa mater? Vel cur non statim natos aboleuit mors, uel adultos oppressit ualitudo, uel angustiauit egestas, uel despoliauit et in seruitutem captiuos abduxit hostis? Cur uis aliqua non afflixit, non uexauit, ut aliam uitam, alios mores instituere nos cogeret quam eos, pro quibus ista patimur? O, si mors in igne illo esset, ad quem compellimur, quam libenter in eum irrueremus, ut sic consumptis fugere supplicia ęterna liceret! Sed hoc omnino supra quam cogitari potest grauius est, quod semper ardere cogemur et nunquam dabitur mori. Semper uiuemus, ut semper tormenta patiamur. O, quam breui labore quam magnam potuimus adipisci beatitudinem! Et ecce, pro quam modica delectatione momentaneisque deliciis in quam immensas incidimus erumnas! In hęc et eiusmodi lamenta, qui damnati fuerint, flebiliter concitabuntur.

Inter hos autem et Iudei erunt, qui in errore infidelitatis pertinaces obduratique periere. Videbunt crucem in salutem credentium refulgentem, uidebunt ipsum, qui in illa crucifixus fuerat, ponentem inimicos suos scabellum pedum suorum, et tunc demum credere incipient, cum credere nihil proderit.

Videbunt ipsum et gentiles et dicent: »Vbi sunt dii, quos coluimus? Ecce Crucifixus, quem contempsimus, ipse est Deus. Ecce illi, quos eum confitentes occidimus, nostri nunc iudices sunt. Cernebamus in illis miracula, et putabamus maleficia. Illi pro ueritate moriendo uicerunt, nos eos persequendo perimendoque defecimus. Et, quia mendacium secuti sumus, merito nunc ad inferna relegamur, una cum ipsis fatuitatis nostrę diis cruciandi.«

Tunc et qui uarias hereses asserere conati sunt, lugentes ac semet inuicem mutuis compellationibus mordentes dicent: »Ecce Arri, quem Patre minorem affirmabas, in maiestate et potestate Patris uenit, ut se Patre ęqualem probaret et te condemnaret erroris. Ecce, Cherinte, et Hebion, et Martion, et Paule Samosatane, et Photine, quem purum hominem putabatis, supra omnes angelos et sanctos eminet et mundum sibi subditum ipse iudicat! Nunquid homo tantum hic, et non etiam Deus? Nunquid non ideo uenit, ut a uobis infidelitatis poenas exigeret? At tu, Manichee, et tu, Valentine, ecce ille, quem non ex Virgine genitum, sed alter in phantasmate apparuisse, alter e celo corpus attulisse dixistis. Nunc eandem ipsam Virginem supra omnes lutidam ac sublimem iuxta se ostentat et ueram matrem prę cęteris honorando confitetur, ut uos tantę prauitatis arguat et in tenebras exteriores mittat. Vos quoque, Manichee, Martion, Basilides, qui prophetas et Legem non accepistis, ecce prophetę et Legis obseruatores una cum Euangelii professoribus communi beatitudinis gloria illic collucent. Quoniam ipse angularis lapis Christus parietem ad parietem iungens fecit utraque unum. Merito igitur, quos ipsi olim diuidere conati estis, eorum nunc pari concordique iudicio condemnamini. Et tu, Nouatiane, qui misericordię Dei nimium diffidens negabas post baptisma peccantibus esse uenię locum, — aspice, quam grandis numerus eorum cum Christo in aere sit, qui etiam post baptismum lapsi per poenitentiam saluati sunt! Te uero tuus perdidit error, etiamsi nihil aliud commisisses. Hinc et reliqui heresiarchę atque eorum sectatores inter se uicissim lacessentes alii aliis proprium dogma exprobrabunt: Vę miseris nobis! Deprauauimus enim sensum Scripturarum, peruertimus ueritatem, induximus errorem, ubi non erat error. Nunc gehenna nos excipiet, non ut corrigat, sed ut puniat, et sicut hactenus animas nostras, ita deinceps etiam corpora simul atque indesinenter exurat. Sic et unumquenque sua scelerum accusabit conscientia, et communis infelicitas ad unam omnes compellet querelam. Insuper ipsi nequam spiritus foeda terribilique facie obcursantes in illos exclamabunt: Quid moram facitis? Quid cunctamini uenire nobiscum? Nostri estis et a Deo reprobati, quoniam nobis magis quam Deo paruistis.* Ibunt ergo omnes maledicti in supplicium ęternum, in poenas indicibiles et in multo acerbiores, quam ut uerbis exprimi possit, cruciatus.