CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 828194 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/828194.

Nodus 828194 in documento marul-mar-inst.xml


Caput VIII / DE SENTENTIA CHRISTI ADVERSVS IMPIOS

Didicisti pię miserationis pręmium. Disce nunc eorum, qui miseris misereri negligunt, supplicium! Tunc — inquit — dicet et iis, qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius!Tam plena est indignationis et irę et erumnarum uox ista quam illa superior benignitatis ac munificentię. Vtrunque infinitum, utrunque immensum, et quod illa obtulit et quod hęc inflixit. De utraque in Ecclesiastico prędictum est: Benedictio illius quasi fluuius inundabit, et quomodo cataclysmus aridum inebriauit, sic ira ipsius gentes, quę non exquisierunt eum, hereditabit. Causam autem subdens, cur sic eos damnauerit, ait: Esuriui enim, et non dedistis mihi manducare; sitiui, et non dedistis mihi potum ; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non uisitastis me. Quam ergo melior nunc eorum conditio, qui cunctarum oppressi sunt onere calamitatum, quam illorum, qui rerum copia abundant et nihil impertiunt indigenti. Non ob paupertatem in iudicio damnabimur, sed ob impietatem. O, infelices diuites, qui diuitiis uti nesciunt! O, felices, qui sciunt! Nesciunt profecto illis uti, qui, cum regnum cęlorum illas dilargiendo lucrari possint, auare retinendo cum illis pariter arsuri sunt. Discedite — inquit — a me, maledicti! Quid infelicius quam a Christo discedere? Discedite in ignem ęternum! Quid miserius quam nullum finem poenę sperare? Discedite in ignem paratum diabolo ! Quid horribilius quam cum diabolo et a diabolo semper cruciari? Si grauitatem damnationis huius iugiter pensabimus, nihil tam graue est, quod pro ea uitanda non lubenti animo perferemus. Sed interim quidam sinistri gregis et ipsi perditę pecudes non ad se damnationem pertinere arbitrabuntur, eo quod aliquando egenis opem tulerint, licet ipsi in popinis ganeisque uersati sint atque etiam contra unum elemosinę bonum, quod quandoque exercuerunt, plurima perpetrarint mala. At longe aliter illis, quam putabunt, eueniet. Postquam enim pius Dominus eos, qui uiscera pietatis non habuerunt, condemnauerit, continuo reliquorum criminum cognitionem suis committet assessoribus, ut illud, quod per Esaiam prędictum est, impleatur: Brachia mea populos iudicabunt. Itaque apostoli ac prophetę aduersum cęteros peccatores sententiam dicent.