CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 827941 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/827941.

Nodus 827941 in documento marul-mar-inst.xml


Caput VI / DE RESVRRECTIONE MORTVORVM

Post hęc autem iussu Domini angelica uox intonabit mundum concutiens et mortuos ab Adam usque ad nouissimum hominem omnes ueluti e somno excitans. Omnes repente resurgent uiui, suis quisque artubus incorporabitur et capillus de capite eorum non deficiet. Sic quippe per os Zacharię loquitur Dominus et ait: Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos. Hoc significauit Hieremias, cum prophetaret, dicens: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam; rugiens rugiet super decorem suum; celeuma quasi calcantium concinetur aduersus omnes habitatores terrę, quia iudicium Domini cum gentibus. Dicens super decorem suum et aduersus habitatores terrę iustos et iniustos complexus est. Quia omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Sic et Iohel propheta: Dominus — inquit — de Syon rugiet, et de Hierusalem dabit uocem suam, et mouebuntur cęli et terra, hoc est, boni et mali simul resurgent. Longe tamen diuersa erit horum illorumque conditio teste Apostolo sic inter utrosque discernente: Ipse Dominus — inquit — in iussu (tubę)*om. et in uoce archangeli et in tuba Dei descendet de cęlo. Et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui uiuimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aera. Et sic semper cum Domino erimus. Mali ergo in terra, quam dilexerunt, relinquentur, boni autem cęlum uersus in sublime tollentur, eo quod illorum conuersatio semper fuerit in cęlis. Qua autem ętate resurrecturi simus, idem declaret dicens: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram ętatis plenitudinis Christi. Cęterum eorum quoque, qui saluandi erunt, corporibus diuersa inerit claritas. Quanuis enim eiusdem generis semina sint, aliud tamen centesimum fructum reddit, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. Quam diuersitatem Paulus edisserens ait: Alia claritas solis, alia claritas lunę, alia claritas stellarum. Imparia quidem merita, sed in omnibus idem Deus. Et, quia Deus charitas est, mutuus inter illos amor efficiet, ut beatitudo singulorum beatitudo simul omnium sit.

Quod si quis sadduceorum heresim secutus negare uoluerit futuram resurrectionem, respondebimus ei, quod illis responsum est: Erras nesciens Scripturas neque uirtutem Dei. Si enim Scripturas scires, nosses utique per Ezechielem, sed non ab Ezechiele dictum: Ecce ego aperiam tumulos uestros, et educam uos de sepulchris uestris, popule meus, et inducam uos in terram Israhel. Et scietis, quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra uestra et eduxero uos de tumulis uestris, popule meus, et dedero spiritum meum in uobis, et uixeritis. Nosses et in Daniele scriptum esse: Multi de iis, qui dormiunt in terrę puluere, euigilabunt, alii in uitam ęternam, alii in opprobrium, ut uideant semper. Nec ignorares Osee prophetam idem astruere, cum dicat: Viuificabit nos post duos dies, et die tertia suscitabit nos. Et uiuemus in conspectu eius. Sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum. Sicut enim in Adam morimur, ita in Christo, qui die tertia resurrexit, uiuemus. Ipse mortis nostrę destructor est, ipse et resurrectio nostra. Vnde per eundem prophetam dicit: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! Ero morsus tuus, inferne! Quę res nequaquam latuit uirum iustum Iob, qui futuram corporum resurrectionem et constanter credidit et firmiter sperauit et fideliter confessus est: Scio — inquit — quod Redemptor meus uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum. Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea uidebo Deum meum. Quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu meo. Et ne ueterum tantum autoritate hoc nobis persuasum putes, audi recentiora. Dominus in Euangelio: Amen, amen dico uobis — inquit — quia uenit hora, et nunc est, quando mortui audient uocem Filii Dei. Et, qui audierint, uiuent. Et paulo post iterum ait: Venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem Filii Dei. Et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem uitę, qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Et rursum idem: Hęc est enim uoluntas eius, qui misit me, Patris, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in nouissimo die. Martha fratrem sepultum resurrecturum quidem non diffidebat, sed uix credere poterat, ut iam quatriduanus reuiuiscere posset, antequam resurrectio, quę omnibus promissa est, uenisset. Et responsum Domini accepit: Ego sum resurrectio et uita. Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet. Et omnis, qui uiuit et credit in me, non morietur in ęternum. Qui credit ergo, uiuet. Incredulus autem, quanuis et ipse resurget et uiuet, inter mortuos tamen, non inter uiuentes deputabitur. Atque, ut apertius intelligas neminem non resurrecturum, Ioannes in Apocalypsi ait: Et dedit mare mortuos suos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant, et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum. Paulus quoque apostolus, per quem Christus locutus est: Mysterium — inquit — uobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur... Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Possem arugmentis niti, quibus eam rem non esse factu impossibilem atque etiam fieri debere probarem, si plus apud me argumenta ualerent quam sanctarum autoritas Scripturarum et si nostri nunc propositi esset incredulis fidem suadere et non magis credentes ad uirtutem exhortari, apud quos nihil est, quod Deus ęternus facere non possit; quippe qui in cęlo et in terra omnia, quęcunque uoluit, fecit, qui dicit, et facta sunt, mandauit, et creata sunt, denique, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Nos itaque, qui catholicam ueritatem plena fide sequimur, sic resurrectionem futuram mente agitemus, ut prius nobis resurgere a uitiis curę sit. Male illam expectat, qui hanc, quę prior esse debet, non peregerit. Beatus autem et sanctus — ut Ioannes in Apocalypsi ait — qui habet partem in resurrectione prima; in eo secunda mors non habet potestatem. Tales enim cum suis corporibus de limo terrę sese ad sonitum tubę cęlestis errigentes atque in altum sublati obuiam ibunt Christo et in parte dextera, hoc est, in beatitudine, in qua nihil est sinistrum, collocabuntur. Scriptum quippe est: Et mittet Dominus angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt electos eius a quatuor uentis, a summis cęlorum usque ad terminos eorum; hoc est, omnes, qui ubicunque erunt, ad se conuocari iubebit. Quod Propheta etiam pręuidens ait: Deus deorum, Dominus, locutus est, et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum. Ex Syon species decoris eius. Deus manifeste ueniet, Deus noster, et non silebit. Postea infert: Et annunciabunt cęli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est.