CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 827792 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/827792.

Nodus 827792 in documento marul-mar-inst.xml


Caput V / DE HORRENDO CHRISTI AD IVDICANDVM ADVENTV ET CREATVRARVM ADVERSVS PECCATOREM ACCVSATIONE ET IGNE QVO CONSVMENDA SVNT OMNIA

Quam enim formidabilis atque horrendus iudicis Christi aduentus cunctis, qui tunc in terra erunt, apparebit, sed illis pręsertim, qui damandi sunt, quis fando exprimere possit? Quia tamen hoc impensius consyderare plurimum expedit, nos, ut possumus, adhuc indicare pergemus. Verum ita sit, ut non meis uerbis aut humanę sapientię argumentis quicquam affirmem, nequis minus credibilia putet, quę audit, sed diuinarum testimoniis utar Scripturarum eaque duntaxat astruam, quę verissima esse nemo, nisi qui errat, dubitat. In Psalmo dicitur: Nubes et caligo in circuitu eius; iustitia et iudicium correctio sedis eius. Ignis ante ipsum pręcedet et inflammabit in circuitu inimicos eius. Alluxerunt fulgura eius orbi terrę; vidit, et commota est terra. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra. Ignis ergo sęviet, terra tremet, montes liquescent. Et quis hominum inter tot terribilia subsistere poterit, nisi cui Dominus manum suam supponet, ne cadat? Et si iustus uix saluabitur, impius et peccator ubi apparebunt? In Sapientię libro scriptum est: Et accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace iustitam et accipiet pro galea iudicium certum. Sumet scutum inexpugnabile ęquitatem. Acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Tot ac talibus armis munito quis resistet? Quis a lancea irę illius satis tutum se putabit? Aut, quid respondebit is, quem coram Creatore omnis accusabit creatura? Ait enim: Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Videamus, quomodo pugnabit. Omnia quippe arguent peccatorem ingratitudinis erga Deum, cum nihil sit usquam ab eo conditum, ex quo humano generi non accedat aliquid siue gratię siue honoris siue utilitatis.

Arguet ergo illum TERRA et dicet: »Domine, fecisti me ad hominis huius usum, et tuo iussu fructus protuli ei, quibus uesceretur, arbores, sub quarum umbra ęstum pluuiasque declinaret. Syluas, ligna, lapides, herbas, odores, flores, succos, unguenta, linum, byssinum, bombycinum sericumque suppeditaui, quibus ei ad uarium uitę commodum opus fuerat. Dedi oues, quarum lana uestitus est; boues, quorum labore fruges comedit; equos, mulos, asinos, camellos, qui ipsum et sarcinas ipsius, quo uellet, ferrent. Dedi omnis generis animalia, quorum lacte, butyro, caseo, carne nutriretur et quorum pellibus tectus frigora ridere posset. Dedi ęs, ferrum, plumbum, argentum, electrum, aurum, gemmas. Et ipse pro omnibus his non obediuit tibi.«

Arguet illum MARE, arguent flumina, arguent lacus et dicent: »Nos quoque tuum opus sumus, Deus, et te uolente piscibus aluimus hominem hunc et dorso nostro nauigia eius tulimus, potum, salem, lauacrumque ministrauimus, aquas, quibus ab incendio se defenderet et quibus arescentes agros irrigaret, pręstitimus. Corallia et margaritas et uniones ad corporis ornatum formęque decorem, tum etiam conchilia, harenam, algam, spongias ad multarum rerum necessitatem contulimus. Et ipse legem tuam pręuaricatus est.«

Arguet illum etiam AER et dicet: »Et me, Domine, condidisti, ut huic seruirem teque iubente respirandi illi potestatem feci, uocis tribui sonum; pluuias et rorem, uentos et auram, nubes et serenum utilitati eius aptaui; mea opera iste percurrit maria, solis ardores temperauit, arua siccitate pereuntia reparauit. Impendi ei auium genera, ut earum cantu permulceret aures, earum plumis mollius quiesceret, earum carnibus dulcius pranderet. Et ipse talium immemor tibi seruire contempsit.«

Arguet quoque illum sublimior aere IGNIS ac dicet: »Me etiam, ut huic commodarem, esse iussisti, Domine. Mea itaque opera, cum algeret, calefactus est; cum in tenebris cęcutiret, illustratus uidit. Per me metalla in opus comflauit ac procudit, per me uasa testacea indurauit, uitrea formauit, ceram glaciemque et quędam duriora in usum suum liquefecit, petram ad ferruminandam murorum structuram in calcem conuertit, ad linienda nauigia de flagranti teda picem liquauit; per me panes coxit, cibos confecit, carnes nunc elixas nunc assas manducauit, sterilescentes glebas et effoeta arua incensis culmis pristinę foecunditati restituit; meo cauterio morbos curauit, meis cineribus ad candificandos poliendosque pannos usus est. Et cum tot ex me commoda colligeret, nunquam animum induxit, ut tibi obtemperando gratiam referret.«

Post hęc arguet illum et aere et igne excelsius CAELUM et dicet: »Me etiam, ęterne Deus, ut hunc iuuarem, desuper extendisti. Solem ei lucere feci per diem, lunam et stellas per noctem. Per me cognouit horas, dies, menses, annos, uer, ęstatem, autumnum, brumam; per me distinxit mundi ętates ętatumque secula; per me certorum temporum ordinem rerumque uices tenuit et obseruauit. At idem donorum tuorum oblitus iussis tuis non paruit, legem tuam implere neglexit.«

Postremo et ANGELI et SANCTI, qui cum Christo erunt, arguent peccatorem. Angelus inquiet: »Ad custodiam huius hominis, Domine, ego per te missus frequenter eum protexi a periculis, frequenter a demonum iniuria tutatus sum. Sed dum in vitia subinde prolabentem tacita cordis ipsius reprehensione cohiberem, suam sequi uoluntatem quam tuam maluit.«

Sancti uero dicent: »Multa prędicauimus, multa scripsimus, multa fecimus, unde iste plenius apertiusque discere poterat, qua iter esset ad salutem. Sed omnibus his contemptis per abrupta facinorum auersus abiit; nec promissis beatitudinis conuerti potuit nec ęternę damnationis minis deterreri. Sępenumero in memoriam illi reduximus, ut per te ad imaginem Dei factus sit, paulo angelis minoratus, in paradiso positus; ut etiam, cum inde per inobedientię crimen eiectus exularet, tua tandem pietate reuertendi potestatem acceperit ad patriam multo feliciorem quam illa fuerit, quam amisit. Tu, Deus, homo factus ludibria, uincula, sputa, alapas, flagella, spinas, clauos, crucem, fel, acetum, hastam in tuo corpore pertulisti, ut pro hominis peccato hostiam pacificam te offerres Deo Patri. Mori uoluisti, ut ipsum uiuificares; ad infernum descendisti, ut ipsum super sydera exaltares. Resurrexisti et in cęlum ascendisti, ut ipsum post te traheres et beatificares. Dedisti ei carnem tuam in cibum et sanguinem tuum in potum, ut vitę ęternę compotem faceres atque in tuum susciperes consortium. Et hic quidem tot tantorumque immemor beneficiorum, non retulit tibi gratiam, sed offensam, cupidinibus deseruiens et iussa tua paruipendens, bonis fragilibus inherens et ęterna non multi ęstimans. Eat ergo sub terram, qui cęlestibus pręponere non dubitauit terrena.« Hęc et his plura olim exprobrabuntur peccatori. Sicque aduersum iniquos armabitur creatura. Sic orbis terrarum decertabit contra insensatos. Quid facient miseri peccatores, ubi tot aderunt accusatores, ubi omnia contra illos in iudicio stabunt et pro illis nihil?

Peccauimus tibi, Domine, multumque deliquimus; miserere nostri secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates nostras. Da, ut nunc ploremus ingratitudinem nostram, ne tunc confundamur; ut nunc lugeamus, ne tunc semper lugendi causam habeamus. Remitte facinora, clementissime Domine, et pręsta ueniam, quia Beati, quorum remissę sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata! Remitte illa, precamur, in pręsenti, ne imputentur in futuro. Cum enim cęli — sicut Esaias inquit — sicut fumus liquescent et terra sicut uestimentum atteretur et habitatores eius sicut hęc interibunt cumque et illa euenient, quę ipse per Ezechielem minatus est dicens: In igne irę meę locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israhel; et commouebuntur a facie mea pisces maris et uolucres cęli et bestię agri et omne reptile, quod mouetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terrę; et subuertentur montes et cadent sepes et omnis murus corruet in terram. Inter hęc tam expauescenda esto refugium nostrum, Redemptor noster, ne metu concussis fides titubet, spes deficiat, charitas languescat. Commoueantur bestię et homines, qui te ignorant, et montes et muri subuertantur! Non commoueamur nos neque subuertamur neque a te usquam discedamus neque ui ulla separemur!

Utinam — inquit Esaias — dirumperes cęlos et descenderes, a facie tua montes defluerent, sicut exustio ignis tabescerent, aquę arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes turbarentur. Cum feceris mirabilia, non sustinebimus. Desyderat aduentum Iudicis propheta, quia tunc demum se plenam beatitudinem consecuturum sperat. Et tamen non sustinebimus inquit, ut ostendat eo die ne sanctos quidem sine pauore futuros. Et quis non formidabit uidens furere ignem, montes conteri, ualles diuidi, dicente Michea: Ecce Dominus egredietur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrę. Et consumentur montes subtus eum et ualles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquę, quę decurrunt in pręceps. Quis non timebit, cum Naum propheta dicat: Montes commoti sunt ab eo et colles desolati sunt, et contremuit terra a facie eius et orbis et ommes habitantes in eo. Ante faciem indignationis eius quis stabit? Et quis resistet in ira furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis et petrę dissolutę sunt ab eo. Quis denique non concidet prę timore, cum Iohel propheta conqueratur dicens: Clamate ad Dominum. A, a, a, diei! Quia prope est dies Domini et quasi uastitas a potente ueniet. Et rursum idem: Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis. Et iterum: Ante faciem eius ignis uorans et post eum exurens flamma. Quasi hortus uoluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti; neque est, qui effugiat eum. De hac mundi per ignem uastatione Sophonias quoque propheta uaticinatur et ait: In igne zeli eius deuorabitur omnis terra, quia*corr. ex qui consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. Hoc idem et Petrus apostolus testatur dicens: Adueniet autem dies Domini ut fur, in quo cęli magno impetu transient, elementa uero calore soluentur, terra autem et, quę in ipsa sunt, opera exurentur. Et rursum: Expectantes — inquit — et properantes in aduentum diei Domini, per quem cęli ardentes soluentur et elementa ignis ardore tabescent.

Ignis igitur et terribilis flammę inundatio summi Iudicis faciem pręcurrens operiet terrarum orbem excedetque montium cacumina et contra naturam suam ardebunt aquę, siccabitur mare, fontes fluminaque deficient et tanti ardoris torrens ueluti diluuium late omnia inuoluet. Sed arca, qua aliquis euadere posset, nulla erit. Bonos malosque simul fluctus iste igneus absorbebit, sed bonos expiabit, malos uero affliget tantum. Et idem ardor aliis erit in salutem, aliis ad poenam, dicente Malachia propheta: Ecce enim dies ueniet succensa quasi caminus. Et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula. Et inflammabit eos dies ueniens dicit Dominus exercituum, quę non derelinquet eis radicem et germen. Et orietur uobis timentibus nomen meum Sol iustitię et sanitas in pennis eius. Id sane ita erit, quemadmodum etiam nunc uidemus aurum in igne purius effici, lapides et ligna corrumpi et in cinerem redigi. Illo pręterea igne terra et cęlum immutabuntur, dicente ipso Domino: Cęlum et terra transibunt, uerba autem mea non pręteribunt. Vnde in Psalmo dicitur: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cęli. Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut uestimentum ueterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Et tunc demum terra cultoribus suis uacua relinquetur et ubique erit uasta solitudo. Nullus prorsus usquam locorum erit, non homo, non iumentum, non pecus, non fera, non in mari piscis, non in aere uolucris, non saltem sub terra uermis, nullum postremo animal tanto incendio superesse poterit. Quod quidem per Sophoniam significauit Dominus dicens: Congregans congregabo omnia a facie terrę, congregans hominem et pecus, congregans uolatilia cęli et pisces maris; et ruinę impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrę. Quam rem et Hieremias propheta in spiritu admirans inquit: Aspexi terram, et ecce uacua erat et nihil; et cęlos, et non erat lux in eis. Vidi montes, et ecce mouebantur; et omnes colles conturbati sunt. Intuitus sum, et (ecce)*om. non erat homo; et omne uolatile cęli recessit. Recte ergo ab Apostolo dicitur: Deus noster ignis consumens est.