CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 827335 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/827335.

Nodus 827335 in documento marul-mar-inst.xml


Caput II / DE ANTICHRISTI PERSECVTIONE

Teterrimam bestiam omni immanitate atrociorem, Antichristum, ab aquilonis finibus uenturum autumant, iuxta illud Hieremię: Ab aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores terrę. A tribu uero Dan oriturum ex eo, quod Iacob ad filios prophetante dicitur: Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. Antichristus enim partim doli ueneno ut coluber, partim potestatis cornu ut cerastes eos inuadet, quos per uiam ueritatis et semitam iustitię ire uiderit. Cum itaque Enoch et Helię prędicatio per uniuersum terrarum orbem uulgata fuerit, tunc Sathanę filius prodere se et aduersus eos inualescere incipiet. Sic enim in Apocalypsi legimus: Et cum finierint testimonium suum (Enoch scilicet et Helias), bestia, quę ascendit de abysso, faciet aduersus eos bellum, et uincet illos, et occidet eos. Et corpora eorum iacebunt in plateis ciuitatis magnę, quę uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. Iacebunt quippe catholicorum fidelium corpora in plateis, quoniam pro ueritatis religione mori pręoptabunt quam in infidelitate uiuere. O, gloriosa martyria! Iacebitis quidem in plateis, sed habitabitis in cęlo. Pro Christo cadetis, sed cum Christo regnabitis. Sanguis uester super terram effundetur, sed spriritus uester supra cęlum requiescet. Pro breui supplicio gloriam capietis ęternam. Non uos fraudis laqueis irretire poterit inimicus, quia in Christo credentibus astutia non deerit ad cauendum, non furoris immanitate terrere, quia non timebitis illum, qui tantum corpus potest occidere, sed eum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quanto terribilior erit hostis, tanto patientia uestra fortior et gloria insignior et remuneratio maior. De illo simul ac de uobis per Hieremiam prophetatum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summatibus terrę. Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrę usque and summum eius. Non plangentur et non colligentur et non sepelientur. In sterquilinio super faciem terrę iacebunt. Diuina enim permissione fiet, ut diabolus contra Ecclesiam sęuiendi potestatem accipiat. Oportet ergo illum, quem Christus nunc uinctum tenet, nouissimo tempore dies aliquot solui ac dimitti. Quod Ioannes in Apocalypsi cernens ac dolens clamat: Vę terrę ac mari, quia descendit diabolus ad uos, habens iram magnam, sciens, quod modicum tempus habet. Et idem rursum ait: Soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quę sunt super quatuor angulos terrę, Gog et Magog. Et congregabit eos* in pręlium, quorum numerus est sicut harena maris. Et ascenderunt super latitudinem terrę, et circumierunt castra sanctorum et ciuitatem dilectam. Ciuitas *corr. ex eas dilecta uel Hierusalem uel Ecclesia Dei est. In eam impetum faciet hic diaboli filius, et illorum multitudine, quos decipiet, eos opprimere molietur, quos decipere non poterit. Ad hęc etiam, o facinus indignum, ista desolationis abominatio in templum Dei irrumpens, omnia sancta prophanabit et in medio sedens Deum se et Christum impudenter improbeque mentietur. Mittet malignitatis suę satellites per prouincias et loca, qui dicant: Ecce iam uenit Christus. Venite ad adorandum illum! Quam futuram fallaciam pręsciens Dominus, cauere nos iubet, dum ait: Siquis uobis dixerit: Ecce hic est Christus aut illic, nolite credere! Si dixerint uobis: Ecce in deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere! Cur ita? Quia non talis aduentus Filii Dei erit, qualis filii diaboli. Qualis aduentus filii diaboli? In deserto cum bestiis, in penetralibus cum facinorosis turpique luxurię deditis hominibus. Qualis filii Dei? Sicut fulgur exiens ab oriente et apparens usque in occidentem; illius ab aquilone, huius e cęlo; illius locorum interuallis latens, huius in aere omnibus ęque manifestus; illius in tenebris, huius in luce. Hoc plenius postea monstrabimus. Nunc interim pessimi omnium tyranni audaciam, arrogantiam, impietatem, astum, uim atque potentiam, ut coepimus, prosequamur.

Daniel propheta, cum uisionem de quorundam regum futuro euentu uidisset, sic demum de Antichristi regno sibi dictum audiuit: Post regnum eorum, cum creuerint iniquitates, consurget rex impudens facie et intelligens propositiones. Et roborabitur fortitudo eius, sed non in uiribus suis. Et supra quam credi potest, uniuersa uastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum secundum uoluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius. Et cor suum magnificabit, et in copia rerum (omnium)*add. occidet plurimos. Et contra Principem principum consurget. Quod ait roborabitur fortitudo eius, facturum signa et prodigia significauit, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam iusti; et hoc non in uiribus suis, sed demonis, cuius instigatione agitatus ad tantam prorumpet temeritatem, ut sui oblitus Deum se reputabit et contra Christum consurget et Ecclesiam uastabit. Et superbię spiritu inflatus diuina omnia prophanabit, polluet, contemnet ac tantum Sathanam illum, cuius consiliis opeque nitetur, colet. Nam alibi etiam in Daniele scriptum est: Et faciet iuxta uoluntatem suam rex. Et eleuabitur et magnificabitur aduersus omnem deum, et aduersus Deum deorum loquetur magnifica. Et dirigetur, donec compleatur iracundia. Tum, nequid impuritati spurcicięque eius desit: Et erit — inquit — in concupiscentiis foeminarum; pręterea: nec quenquam deorum curabit, quia aduersum uniuersa consurget. Deum autem Maozim in loco suo uenerabitur, et deum, quem ignorauerunt patres eius, colet auro et argento et lapide precioso rebusque preciosis. Vide hominis dementiam! Demonio supplicat, demonium ueneratur, et se ab hominibus pro Deo uult coli haberique. Quasi uero non seruus diaboli sit, qui ei ancillatur, sed dominus et Deus! Rursum idem propheta impietatem eius audaciamque designans, etiam quandiu regnaturus sit, declarat. Sermones — inquit — contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit, quod possit mutare tempora et leges. Et tradentur in manus eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis, hoc est, usque ad annos tres cum dimidio. Hanc temporis perscriptionem Apocalypsis aperte indicat, ubi dicitur: Et ciuitatem sanctam (hoc est, Ecclesiam) conculcabunt mensibus quadraginta duobus. Ad hęc quidam opinantur ipsum, ut se Deum probet, cum post tridui latebram rursum apparuerit, mortuum se fuisse et resurrexisse simulaturum, ex eo, quod in Apocalypsi scribitur: Et uidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est. Hinc etiam dicunt, quod finget se cęlum uelle conscendere, atque a malis spiritibus in aera feretur. Eoque modo plaga mortis eius curabitur, quia scilicet illi, quibus illudet, uere mortuum et resuscitatum fuisse credent, quem in cęlum quoque sublimem ire conspicient. Vnde sequitur: Et admirata est uniuersa terra post bestiam, et adorauerunt draconem, qui dedit potestatem bestię. Et adorauerunt bestiam dicentes: Quis similis bestię et quis poterit pugnare cum ea? Sed bene illi, qui draconem et bestiam adorant, terra dicuntur. Terrena enim sapient nescientes, quia Christus iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur. Qui uero posthac mori et resurgere simulabit, Christum se esse asserens, non Christus, sed Antichristus erit.

Interea uero, dum dira agetur persecutio, dum Christianorum passim innoxius effundetur cruor, dum uastans omnia prophanorum rabies debachabitur, dum denique Conditor omnium Deus ore sacrilego ubique blasphemabitur, indignabuntur elementa et uerso naturę ordine sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum, stellę cadent, terra quassabitur, commotis mare fluctibus rugiet. Et, proh scelus, tam trepida rerum facies non commouebit impios, ut ab impietate sua desistant. Erunt signa — inquit Dominus — in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prę confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione, quę superuenient uniuerso orbi. Putabunt maligni hanc se pressuram pati, quia nondum satis ulti sunt illos, qui Antichristum recipere noluerunt, et ob id magis magisque incrudescent, dum cędendo eos arbitrabuntur obsequium se pręstare Deo. Ita de errore in errorem prolapsi, grauius postea diuinę uindictę ferent supplicium. De signis autem his etiam ueteres prophetę itidem locuti sunt, non alio afflati Spiritu quam illi, qui Euangelia scripsere. Esaias: Stellę — inquit — cęli et splendor earum non expandet lumen suum. Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Hieremias ait: Ipse Deus uiuens et Rex sempiternus, ab indignatione eius commouebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. Et Iohel propheta: A facie eius — inquit — contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellę retraxerunt splendorem suum. Et iterum: Sol conuertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. Hinc iam Sathanę artificia deficere, prodigia cessare, uires languescere, animos concidere incipient. Et sicut maleficorum pharaonis uirtus in faciendis miraculis per Moysen et Aaron superata succubuit, ita nunc omnis uis diaboli et Antichristi et pseudoprophetarum in dies deperiens contabescet. Etenim post sanctorum cędem super omnes repentinus irruet pauor et ante illos flagitiorum suorum torquebit conscientia, quam ultio consumet diuina. Ac sicut Hieremias ait: Erit in die illa, dicit Dominus, peribit cor regis et cor principum. Et obstupescent sacerdotes et prophetę consternabuntur.

Post hęc Helias et Enoch ab Antichristo interempti, ex diuina uirtute resurgent uiui, ut fideles, qui residui erunt, in spe resurrectionis mox futurę corroborentur. Legitur enim de ipsis in Apocalypsi: Et post dies tres et dimidium spiritus uitę a Deo intrauit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos, qui uiderunt eos. Et audierunt uocem magnam de cęlo dicentem eis: Ascendite huc! Et ascenderunt in cęlum nube, et uiderunt illos inimici eorum. Et in illa hora factus est terręmotus magnus, et decima pars ciuitatis cecidit, et occisa sunt in terręmotu nomina hominum septem milia. Et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cęli. Terrentur iniqui, qui terruerant, et magna pars ipsorum Ecclesię sanctę persecutorum concussis terręmotu ędificiis ruina oppressi sunt, ut Dauidicum illud impleatur: Confundantur et conuertantur retrorsum omnes, qui oderunt Syon! Fiant sicut foenum tectorum, quod, priusquam euellatur, exaruit. Arescent quippe illi, partim domorum casu ellisi, partim pauore perculsi, qui dudum se tutos putabant. Et qui innocentum sanguine manus foedauerant, cadente super eos Ecclesię lapide conterentur. Iusti uero uidentes tot terribilia in cęlo et in terra et in mari, fortasse et ipsi expauefacti contremiscent, sed tamen manibus in cęlum sublatis gloriam Deo dabunt. Neque spes eos destituet futuri regni, quam semper habuerunt, quam inter tot sęuientes persecutionum procellas integram inuiolatamque seruauerunt, nunquam a fide desciscentes, ut usque in finem perseuerando salui fierent. Timebunt quidem horrendum Iudicii diem iam instare cernentes. Sed memoriam repetent Dominum sibi in Euangelio dixisse: His autem fieri incipientibus, respicite et leuate capita uestra, quoniam appropinquabit redemptio uestra. Et in Iohele propheta: Eum, qui ab aquilone est, procul faciam a uobis, et expellam eum in terram inuiam et desertam. Qui ergo adhuc reliqui cum Antichristo erunt, limphatico quodam furore acti ueluti dementes discurrent ac prę horrore circumspectantes latebram quęrent, et non inuenient, iam liquido cernentes ad scelerum suorum uindictam elementa conspirasse et creaturas pariter omnes contra Creatoris aduersarios iusta indignatione esse commotas. Vnde ad eos Esaias: Vlulate — inquit — quia prope est dies Domini; quasi*corr. ex quia uastitas a Domino ueniet. Propter hoc omnes manus dissoluentur, et omne cor hominis tabescet et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens dolebunt. Vnusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustę uultus eorum. Ecce dies Domini ueniet crudelis et indignationis plenus, et irę furorisque, ad ponendam terram in solitudine, et peccatores eius conterendos de ea. Et Hieremias ait: Ecce turbo Domini, furor egrediens et procella ruens in capite impiorum conquiscet. Non auertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui. In nouissimo dierum intelligetis ea. Eadem illis obnuncians Iohel propheta ait: A, a, a, diei! Quia prope est dies Domini, et quasi uastitas a potente ueniet.