CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 827246 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/827246.

Nodus 827246 in documento marul-mar-inst.xml


Caput I / DE SIGNIS VLTIMI IVDICII

Multo maxima cum solicitudine hoc cauebimus, si pensitauerimus diuini illius iudicii terrores omniumque formidabilium magis expauescendum diem. Igitur, cum plurimum nobis ea res conducat, peropportunum uidetur, ut hoc ultimo uolumine de ipso ultimo Domini iudicio pertractemus, et primum de signis, quę pręcessura sunt, deinde de Antichristo, de Christo, de regno Christi, de damnatorum poena, de iustorum gloria et si qua alia interim occurrent non ab iis aliena neque memoratu indigna.

Signa ergo, quę ante euentura prędicantur et quę multi ex parte iam euenisse affirmant, horroris et irę plena sunt. Et, si talia signa, quale, quęso, illud et quam terribile, quod per ea fuerit significatum? Audituri estis — inquit Dominus — pręlia et opiniones pręliorum. Videte, ne turbemini! Oportet enim hęc fieri, sed nondum statim finis. Magnum quippe rerum apparatum multo ante Fama nunciare solet, quam ipse se prodat. Prius itaque pręlia audienda sunt, postea etiam uidenda. Cum autem supremus iam aduentare dies coeperit, tunc et bella magis sęuient malaque malis cumulabuntur. Consurget — inquit — gens in gentem et regnum in regnum. Neque id satis. Erunt pestilentię et fames et terręmotus per loca et terrores de cęlo. Hęc autem omnia initia sunt dolorum. Quomodo, Domine, initia dolorum et non dolores, ubi tot ac tanta mala, ubi hominum odia, opum rapinę, urbium excidia, liberorum seruitus, sanguinis sitis, cędes mutuę; ubi statim perimens morbus, repente multas domus perimens lues et super terram putrescentia humana cadauera, deficientibus qui ea sepeliant; ubi etiam illos, qui gladio, qui pestilentię supererunt, torquebit esuries, inedia consumet; ubi postremo et cęlum supra uerticem fulgurans et terra sub pedibus tremens miserorum corda nouo metu concutient, ita ut hęc iam se dehiscere uelle uidebitur, ut uiuos deglutiat, illud ruere, ut opprimat et ellidat. Tetra* sane omnia ista et terrifica nimis, et tamen pene nihil ad ea, quę secutura sunt. Pleraque enim talia iam et ante nos et nostra ętate contigere. Nouimus Italiam intestino bello sępe afflictam, peregrino uastatam. Audiuimus Hispaniam, Galliam, Germaniam, Britanniam inter se frequenter concurrisse, Pannonios quoque cum uicinis gentibus cruenta bella assidue gerere. Scimus Bithyniam, Asiam, Syriam, Graeciam, Macedoniam, Mysiam, plurimas denique Christianorum prouincias a barbaris nationibus aut ui aut deditione occupatas. Non ignoramus pestilentiam crebro in populos famemque sęuisse, ad hęc cometas in cęlo crine sanguineo lugubre minantes facesque aera transuolantes, et multa id genus ostenta interdum apparuisse, terrę quoque uibratione magnas ędificiorum moles funditus conuulsas procubuisse. At *corr. ex Terra uero de hac, quam futuram expectamus, erumna dicitur: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, nec fiet. Et nisi — inquit — breuiati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur dies illi. Hic ergo dolores, hic gemitus, hic merę iam angustię, illic initia tantum dolorum. Quanuis enim graue malum, si uni isti compares, aut leue aut nullum putabis.

Sed iam audi, quale hoc malum quantoque reliquis omnibus plus habeat infelicitatis, diligenter tecum perpende. Et multi — inquit — pseudoprophetę surgent et seducent multos. Miserum est ferro, pestilentia, fame perire, sed multo miserius infidelitatis errore et alicuius hereseos prauitate a ueritatis religione deficere. Et quia hic quidem maius periculum, iccirco Saluator noster haud parum nostri solicitus pręmonet nos et ait: Videte, nequis uos seducat! Multi enim uenient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent. O, misera utrorumque conditio et qui seducent et qui seducentur. Felices quidem sibi uidebuntur ob delicias uoluptatesque et rerum omnium copiam, quę illis satis superque erunt, et non animaduertent nec recordabuntur, quod uia illa, quam ingredientur, uia perditionis sit. Quoniam ergo abundabit iniquitas et refrigescet charitas multorum, succedentibus uitiis deficiet uirtus. Quid autem infelicius quam charitatem amittere, sine qua cętera animi bona nihil sunt? Abundabit iniquitas. Quę iniquitas? Illa plane, de qua Apostolus ad Timotheum scribens ait: Hoc autem scito, quia in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, proterui, tumidi et uoluptatum amatores magis quam Dei, habentes quidem speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes. Et quemadmodum Iannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistent ueritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Quis locus erit iustis in tam perditorum hominum coetu? Quod consortium piis cum infidelibus? Quę bonorum quies esse poterit, ubi improbissimi homines terram cęlumque per licentiam conturbabunt? Sed non multum diu feret tantam nequitiam Deus. Ideo breuiabit dies, ut inuocantibus adsit, et peruersitate malorum irritatus maturabit iudicium suum. Hinc Osee propheta uociferatur et clamat: Audite uerbum Domini, filii Israhel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrę. Non est enim ueritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundauerunt, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri et in uolucre cęli, sed et pisces maris congregabuntur. Hoc ergo propter scelestos et qui terrenarum rerum cupiditatibus capti, cęlestia contempsere. Porro propter iustos non solum dies breuiabuntur, sed etiam, ne interim uel hominum improbitate uel diaboli supplantationibus euertantur, Enoch et Heliam mittet eis clemens et misericors Dominus. Et illi quidem alios iam lapsos piis exhortationibus errigent, alios, ne labantur, confirmabunt. Sic quippe de ipsis in Apocalypsi scriptum est: Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Hi sunt duę oliuę et duo candelabra lucentia in conspectu Domini terrę stantes. Et, siquis uoluerit eis nocere, ignis exiet de ore eorum, et deuorabit inimicos eorum. Et, siquis uoluerit eos lędere, sic oportet eum occidi. Hi habent potestatem claudendi cęlum, ne pluat diebus prophetię illorum, et potestatem habent superaquas, conuertendi eas in sanguinem, et peruertere terram omni plaga, quotiescunque uoluerint. Per Enoch et Heliam alios quoque fideles Verbi Dei prędicatores intelligimus, qui orbem peragrantes consulent credentium saluti, dicente Domino: Et prędicabitur hoc Euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus. Et tunc ueniet consummatio, id est, seculi finis. Quod autem Helias uenturus sit, etiam in Mattheo testatur Dominus dicens: Helias quidem uenturus est, et restituet omnia. Quid est restituet omnia, nisi quia tunc et ipsi conuertendi sunt, qui occidentem Legis litteram adhuc sequuntur? Si enim in Malachia legimus: Ecce ego mittam uobis Heliam prophetam, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. Et conuertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Tunc igitur et Hieremię impletum erit uaticinium dicentis: In diebus illis saluabitur Iuda, et Israhel habitabit confidenter. Quanto autem tempore durabit prędicatio hęc et quibus miraculis proficiet, superius expressum est. Post hęc uero Antichristi aduersus Ecclesiam furere incipiet persecutio, de qua non sine uehementi animi dolore nunc nobis restat dicendum.