CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 826581 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/826581.

Nodus 826581 in documento marul-mar-inst.xml


Caput IX / DE MORTIS MEDITATIONE

Perseuerantiam autem boni honestique commodissime in nobis conseruabit mortis meditatio, iuxta illud: In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, et in ęternum non peccabis. Haud igitur incongruum erit, si nunc exponere aggrediemur, quemadmodum hi quoque, quos imitari cupimus, ultimum uitę diem semper ante oculos habuerint menteque uersarint, plurimum in eo curę ponentes, ne mors offenderet imparatos.

Iob omnia uincens patientia, nullis fractus est erumnis, nulla collapsus aduersitate, ut qui non ignoraret breui iis se expeditum iri, eo quod diu hic uiuere non posset et deinceps multo beatius perenniusque uiuere speraret. Breues — inquit — dies hominis sunt. Et: Expecto, donec ueniat immutatio mea. Domine, uocabis me, et ego respondebo tibi; operi manuum tuarum porriges dexteram. Et iterum: Spiritus meus attenuabitur, dies mei breuiabuntur, et solum mihi superest sepulchrum. Dies mei transierunt, et cogitationes meę dissipatę sunt, torquentes cor meum. Noctem uerterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. Denique ait: Scio, quia morti trades me, ubi constituta est domus omni uiuenti. Hęc et talia assidue secum cogitans, cum omnia corporis bona amisisset, animi non amisit.

Et beatus propheta Dauid identidem reminiscens se esse mortalem, ut morti paratior occurreret, diem quoque, quo moriturus esset, nosse optauit Deumque deprecatus est dicens: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam, quid desit mihi. Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te. Veruntamen uniuersa uanitas omnis homo uiuens. Veruntamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat, cui congregabit ea. Sub hęc omnem spem suam in Deo collocans ac firmans, continuo ait: Et nunc quę est expectatio mea? Nonne Dominus? Et substantia mea apud te est. Itaque ista mente reuoluens, ne inimicorum quidem iniuriis ad iniustitiam potuit concitari.

Dum eadem consyderat sapientię antistes Salomon, uociferatur et ait: Vanitas uanitatum, et omnia uanitas. Et iterum: Vidi cuncta, quę sunt sub sole, et ecce uniuersa uanitas et afflictio spiritus. Et: Risum reputaui errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Nihil permanet sub sole. Et: Omnia tempus habent, et suis spaciis transeunt uniuersa sub cęlo. Deffinire autem uolens, quid esset in uita optimum: Et cognoui — inquit — quod non esset melius nisi lętari, facere bene in uita sua. Omnis enim homo, qui comedit et bibit et uidet bonum de labore suo, hoc donum Dei est. Ad hęc peccatorem solicite exhortans: Quodcunque facere potest — inquit — manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Ac ne aliquid esse putemus diu uiuere: Si annis multis — inquit — uixerit homo, et in omnibus lętatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum. Qui cum uenerint, uanitatis arguuntur pręterita.

Horum meditatione et Helias propheta iam uita defungi optabat dicens: Sufficit mihi, Domine. Tolle animam meam! Neque enim melior sum quam patres mei. Sic et Dauid: Hei mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Et Ionas: Domine, tolle, quęso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam uita. Ex quo patet, quantis hic premimur miseriis, cum etiam illi, quibus non nisi ad inferos descensus erat, hinc decedere tantopere concupierint. Cui sane argumento Iob sententia astipulatur dicentis: Homo natus de muliere, breui uiuens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit uelut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.

Hoc idem uidit et Iesus ille in Veteri Testamento, Syrachi filius, qui in Ecclesiastico suo admonendo nos ita ait: Memor esto, quoniam mors non tardat. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum uires tuas exporrigens da pauperi. Ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos inuenire cibum. Omnis caro sicut foenum ueterascet. Quam ergo gnauiter agendum est, ut quotidie lucri aliquid faciamus, incerti, quando rationem negociationis nostrę reddere cogemur, et certi, quod longe abesse non possit. Vnde et Ecclesiastes: Memento — inquit — creatoris tui in diebus iuuentutis tuę, antequam ueniat tempus afflictionis tuę et propinquent anni, de quibus dicas: non mihi placent. Rursumque Iesus: Memento nouissimorum, et desine inimicari! Nihil quippe ita iracundiam nostram frangit atque emollit ut isthęc recordatio.

Esaias propheta et ipse futura mente scriptisque pertractando didicit contemnere pręsentia nec mori timuit, dum illum uiuere inter seculi uanitates piget. Hinc etiam exclamat, immo, exclamare iussus ait: Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. Exiccatum est foenum et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflauit in eo. Vere foenum est populus, exiccatum est foenum, et cecidit flos. Verbum autem Domini manet in ęternum. Hęc recogitans, Manassę, regum nequissimi, serram fortiter pertulit, et sectus, in Domino requieuit. Quis fidelium non pręoptet huius necem cum meritis suis quam illius uitam cum regno eius?

Quod si crudele aliquod turpeue mortis genus expauescimus, Domini Iesu crucem cogitemus. Sin uero id nos terret, quod nescimus, quando mors uentura sit, occurrere illi semper parati simus. Vigilate — inquit — quia nescitis, qua hora Dominus uester uenturus sit. Si sciret paterfamilias, qua hora fur uenturus esset, uigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. Ideoque et uos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis uenturus est. Beatus ille seruus, quem, cum uenerit dominus eius, inuenerit sic facientem. Amen dico uobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Vigilate ergo, nescitis enim, quando dominus domus ueniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Quod autem uobis dico, omnibus dico: Vigilate! Id breuius in Mattheo scriptum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam. Sic ergo hodie uiuamus tanquam cras morituri.

Siquidem et beatus Iacobus apostolus uitę huius conditionem animo metitus: Quid est — inquit — uita uestra? Vapor est ad modicum parens. Eleganter eam uapori comparat, in quo et fumus et calor est. Per calorem libidinis incentiuum, per fumum humanę glorię uanitas designatur. Vtrunque fluxum atque fragile et ideo ad modicum parens, sed in ęternum crucians. Quamobrem angelus in Apocalypsi clamat: Esto uigilans, et comminatur: Si non uigilaueris, ueniam ad te tanquam fur, et nescies, qua hora ueniam ad te. Et iterum: Ecce uenio — inquit — sicut fur. Quoniam autem, qui gnauiter excubat, non suppilatur, subiungit dicens: Beatus, qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius.

Igitur, nequando uigiliam hanc aliqua obliuionis dormitatione intermitteret, Ioannes Elemosinarius, patriarcha Alexandrinus, dum sibi ędificaretur sepulchrum, imperfectum relinqui iussit. Porro ministris suis iniunxit, ne ulla die pręterirent se de illo perficiendo interpellare. Itaque nunquam ab eo mortis memoria recedente sic uitam instituit, ut morte multo beatior factus sit quam si semper hic uiueret et omnibus afflueret uitę huius uoluptatibus omnibusque deliciis. Terrena enim cęlestibus conferri non possunt, etiam si ęterna essent.

Machario Alexandrino per eremum aliquando pergenti (ut ante diximus) nocte superueniente, cum somnum capere uellet, sepultura, in quam forte inciderat, lectus fuit nec demonis intra illa, quę iacendo presserat, cadauerum ossa perstrepentis uocibus territus loco cessit, quia iugis futurorum commemoratio et mortis fecerat intrepidum et demonum contemptorem.

Philoromum quoque, Galatam presbyterum, tradit Heraclides annos sex in sepulturis habitasse mortuorum, ut semper meminisse posset se mundo mortuum et uiuere Christo.

Nec Apollo abbas (ut Cassianus refert) oblitus est mundo se mortuum esse, tametsi non ita procul a necessariis suis posito tuguriolo habitaret. Nam cum a fratre seculari euocaretur, ut sibi auxilio ueniret, quod ipse bouem, qui pedibus alto coeno immersis hęserat, euellere solus non posset, et nisi protinus euelleretur, ibidem eum amissurus erat: Cur — inquit — alterius fratris domum tibi proximiorem pręteriens huc me rogatum uenisti? Cumque ille responderet annos iam quindecim esse, ex quo alter frater diem suum obiisset: Et mihi — inquit — uiginti iam anni sunt, ex quo mortuus mundo sum. Tantum autem temporis exegerat in religione. Itaque nihil mundanum ad se pertinere arbitratus egredi de cęlla noluit, ne rogatus quidem, et rogatus a fratre, atque in tam pręsenti talis iacturę eius periculo. Quia ergo, qua iam morte mortuus esset, semper in mente habuit, immaculatum se ab hoc seculo custodiuit.

Mortem quotidie meditando et ea, quę mortem secutura sunt, intantum quidam profecere, ut non modo non horrerent illam, sed etiam appeterent. Nam, ut de Paulo taceamus, qui dissolui cupiebat et esse cum Christo, Syluanus, episcopus Nazarethanus, cum ei diuus Hieronymus in uisu apparuisset et, siquid a Deo uellet, interrogasset, uelle se ex hac uita migrare dixit. Et subsecutus est euentus. Pergant nunc nimis anxii uitę suę amatores medicamentis sustentare sanitatem, morbos depellere et breuissimi temporis spacium totis redimere patrimoniis! Inuenti sunt Dei serui, qui mori optarent, ut in ęternum uiuere citius inciperent.

Nam et Columbanus monachus, Columbani abbatis discipulus, cum febri grauiter ęstuaret et ei uir apparuisset dicens preces et lachrymas abbatis ipsi obstare, ne mori posset, continuo rogauit abbatem, ut ab oratione cessando permitteret se de corporis carcere quamprimum educi, eo quod ad ęternam beatitudinem se transferendum minime dubitaret. Statim ergo sumpto animę uiatico relictaque carnis sarcina cęlum petiit, quo iam diu peruenire cupierat. O uere preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Nisi enim preciosa esset, haud ita expeteretur.

Iccirco sane nec Hilarionem abbatem latrones cum armis circumsistentes terrere potuerunt. Cumque intrepidum permanere mirarentur, nunquid necem non timeret, interrogant. Necem non timet — respondit — qui paratus est mori. Quis, quęso, militum ducumue seculi tam pręstanti animo unquam fuit, ut in tanto uitę periculo non contremuisset? Vnus miles Christi nudus et inermis inter tot armatos nihil expauit plusque ipsi audacię ad mortem patiendam quam illis ad inferendam fuit. Quem enim interimere uel saltem spoliare decreuerant, stupore correpti illęsum reliquere.

Sic et multos martyrum uitę huius finem etiam per supplicia quęsisse constat, dum uitam, quę finem non habet, concupiscerent. Vltro se percussoribus offerebant, cum latere possent, magisque dimitti quam occidi metuebant.

Nunc foeminarum proferamus exempla!

Praxedis, uirgo Romana, cum facultates suas pauperum fecisset, ad illum festinans, cuius amore hoc egerat, orauit uitę illius finem, et impetrauit. Mira res: robustissimis uiris terrori mors est, uirgini iuuenculę desyderio fuit.

Sabina quoque uirgo ad tumulum Sabini martyris, fratris sui, prostrata orasse dicitur, ne ultra uiueret, non fratrem dolens, sed eum sequi cupiens, quem diuino frui conspectu non ambigebat. Illis ergo grauis et terribilis mors est, qui terrena curant, non iis, quorum conuersatio in cęlis est et qui moriendo ad immortalitatem transmigrant.

Quotidie igitur animo uoluamus, quotidie ruminemus quales mox futuri simus, et pręsentium uoluptatum illecebras dolos esse patebit. Quibus qui capti fuerint, tunc, cum se ad felicitatis culmen euectos putabunt, ad extręmas corruent miserias ignemque illum inextinguibilem, unde nullus unquam sperari regressus potest. At uero, qui se ipsum aliquantulum recognouerit contemplarique incipiet humanę naturę conditionem, iam intra se tacitus dicet: Heu quam magna pars mei in dies minuitur, quam cito ad finem suum ętas properat! Puer eram, et non sentiente me, momento temporis ad pubertatem ueni. Nec scire possum, quando esse coepi, et iam factus sum uir, iamiam canis albicat caput et rugis arata facies cognatam morti senectam indicat. Denique, ut Propheta ait, dies mei sicut umbra declinauerunt, et ego sicut foenum arui. Quid, quęso, reliquum est, nisi ut, de qua confictus sum, terra fiam? Soluto autem corpore et terra terrę reddita, quicquid deinde animę erit, ęternum erit. Iustis beatitudo, iniquis deputabitur poena. Vtriusque finis nullus. Cur tandem non resipisco, miser? Cur hoc non saltem, quod superest uitę, sic dirigo, sic exerceo, ut pro breui labore quietem capiam sempiternam et non, sicut adhuc egi, ut pro breuibus deliciis in perpetuos incidam cruciatus? Ecce iam securis posita est ad radicem, et uelim-nolim iamiam cadendum est. Quid agis, anima? Quid torpes? Quid ociosa dormitas? Consulere saluti tuę negligis et pernicie tua lętaris. Age iam tandem excita te et expergiscere et uel hoc saltem nouissimo pene temporis puncto poenitentiam age. Quam si differre perges, uide, quanto te periculo committas: uita fugit, mors aduentat semperque propior est quam esse creditur. Cum autem uenerit, non erit amplius poenitentię tempus, sed iudicii; iudicii, inquam, sicut districti, ita irreuocabilis, quo, quicquid decernitur, fine caret, siue bonum siue malum sit. Nos igitur inter utrunque infinitum constituti, perpendamus animo, dum licet, quam alterum horrendum sit, alterum concupiscendum, et ita nobis moderemur, ut hoc assequi, illud euitare ualeamus. Scriptum est enim: Beati mortui, qui in Domino moriuntur! Et: Mors peccatorum pessima.