CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-29+02:00. Nodus 825348 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/825348.

Nodus 825348 in documento marul-mar-inst.xml


Ezechias rex ęgrotauit usque ad mortem, sed cum orasset, factus est sibiipsi superstes. Ita et tu in tua infir mitate- ut Ecclesiasticus inquit - ora Dominum et curabit te. Sed et hoc diligenter attende, quantum interfuerit inter ęgrotantem et sanatum. Dum langueret, expers delicti fuit. Mox, ut conualuit, iactantię crimen incurrit ostentans alienis diuitias suas, quas ęger contempserat. Nec leuis culpa fuit, ob quam illas ad alienos quoque transferendas audiuit. Nobis ergo, si meminerimus, quanto ad peccandum propensiores existant, qui corpore sano sunt, minus molesta erit infirmitas.