CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 824504 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/824504.

Nodus 824504 in documento marul-mar-inst.xml


Caput I / DE NEMINE TEMERE IUDICANDO

Sed plerique aliena nimis auide iudicantes ipsi errore incauto in culpam labuntur, dum uel incerta pro certis affirment uel, si certa sunt, iudicare ad eos non pertineat uel, si pertinet, occulta pro manifestis iudicent uel, etiam si manifesta sunt, quo animo fiant, ignorent et ueluti male facta persequantur. Huiuscemodi autem iudicia, quoniam temeraria sunt, a Domino prohibentur dicente: Nolite iudicare, et non iudicabimini; nolite condemnare, et non condemnabimini! In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. Igitur hoc loco colligere exempla decreui, quibus instructi circumspectiores esse poterimus ad noxam hanc deuitandam Deoque obediendum, nequis in alterum, quomodo non licet, sententiam proferendo seipsum damnet.

Aaron et Maria Moysen probro iactauerant ob uxorem eius, ut ait Scriptura, Aethiopissam. Et quę tam audacis petulantię caput et causa fuerat, in lepram incidit, ut corporis morbo mentis uitium puniretur, quoniam ab homine reprehendi non debuit, quem Deus suis colloquiis suaque familiaritate dignum iudicabat. Hinc discere licet, quanti periculi sit seculo seruientibus, ut quicquam sinistrum indecensue sentiant de seruis Dei. Fit enim plerumque, ut, quod illi reprehendendum iudicant, apud Deum laudabile sit. Iccirco et Apostolus clamat dicens: Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit. Et ne de cadente etiam desperemus, ait: Stabit autem, potens est enim Deus statuere illum.

Quod autem ad coniugatos spectat, quandiu adulterii crimen latet, suspicari fortasse licet, credere non licet. Et Veteri quidem Lege mulieris suspectę causam per sacrificium zelotypię uiro discutere permissum erat. Nunc nefas est accusare nisi deprehensam. Sed si deprehensam etiam lapidari uetuit Dominus, nisi ab eo, qui sine peccato esset, cum nemo sine peccato sit, uix dici potest, quam grauiter delinquant, qui suspectam ueluti deprehensam lapidant ictibus detractionis et infamię dentibus lacerant fortasse innocentem. Et profecto de iis, quę latent, qui iudicat, etiamsi euenerit, ut uerum iudicet, mentitur, dum se scire affirmat, quod nescit.

Qui Susannam accusauerant, falsitatis conuicti lapidibus obruti sunt, ipsa post mortis quoque sententiam absoluta. Quisquis igitur insontem sceleris alicuius insimulauerit, ab ipso Iudice, quem nihil omnino latere potest, tantidem condemnabitur, quanti damnari accusatus debuit, si deliquisset. Vnde mendacem testem talione punit Lex, ut, quantum poenę quis in proximum praua delatione molitus fuerit, tantum pro impietate ferat. Non miseraberis ei — inquit — sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges!

Ac ne facile delatoribus credamus aut rumoribus incertis ad iudicandum compellamur, diuina sancitum est lege: Non stabit testis unus contra aliquem, quicquid illud peccati et facinoris fuerit, sed in ore duorum aut trium testium stabit omne uerbum. Contra Dei ergo legem agit, qui contra aliquem unius tantum uerbi fidem adhibet.

Sed manifestum quoque aliorum opus, quod ita bono ut malo animo agi potest, qualiter accipiendum sit, sequenti exemplo satis patebit.

Diuisa Promissionis terra uictisque hostibus Iosue duce et iam militię missione accepta tribus Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse de Sylo, ubi tabernaculum fixerant, ad Galaad, possessionem suam, quę ultra Iordanem erat, reuertentes in ripa fluminis citeriore altare construxerunt, ob hoc duntaxat, ut posteris fidem facerent se commeandi ius habere ad offerendum in Sylo, nequando separati reliquis tribubus sicuti possessione ita et religione uiderentur. At uero cęteri filii Israhel rati illud ad sacrificandum diis alienis ędificatum Dei sui iniuriam armis ulcisci parant. Mox ubi missa legatione ponendi altaris causam didicissent, probare factum coeperunt, quod incusauerant, et quos morte dignos iudicabant, laudibus extulerunt. Quod si rem paulo accuratius non inquisissent, falsa decepti opinione pios pro impiis trucidassent et non leuius crimen foret inconsultum iudicium quam ipsa, cui infensi erant, diuinę legis pręuaricatio. Itaque semper magnopere cauendum est, nequid in aliis continue detestandum putemus, quod sub specie aliqua mali et bonum esse queat, ne propheticum illud in nos retorqueri possit: Vę, qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum! Semper quidem tutius est honesta potius quam turpia de ambiguis coniectari.

Quod cum quidam terrę Hus habitatores minus obseruarent, simplicem illum et rectum Deoque probatum uirum Iob, eo quod calamitatibus opertus fuerat, iudicarunt iniustum. Ipsi Dominus inter aduersa patientię meritum exaggerat, sed falsi rerum existimatores non habentes, in quo eum manifesto arguant, occulti criminis reum putant, quia in miseriis uident, digni illi talia ob culpam perpeti, qui talia passum uanissimo argumento delictis obnoxium censuerunt. Ex uitę moribus, non ex casuum angustiis, qualis quisque sit, iudicari debet, iuxta Euangelicum illud: Ex fructibus eorum cognoscetis eos.

Sed etiam illud inter temerarias iudicationes ponendum, quod Annam, Helcanę coniugem, Domino in Sylo ardentius deuotiusque supplicantem, cum considerasset Heli sacerdos, temulentam putarit. Usquequo ebria eris - inquit - digere paulisper uinum, quo mades! At ipsa a Domino exaudita sterilitatis opprobrium foecunditate deleuit. Exteriorem corporis gestum notauit Heli et ebrietatis obiecit uitium, sed Deus intima respexit cordis et compotem uoti fecit. Sic enim sępe falli necesse est, qui ex facie hominis animi occulta iudicat. Et quia solius Dei est nosse mortalium cogitationes, quisquis eas in altero coniecturis explicat, Dei iudicium sibi usurpat. Dumque in dubiis male de proximo sentit, charitatem offendit. Quod ut solicitius declinemus, meminerimus a Domino preceptum esse: Nolite iudicare secundum faciem, sed rectum iudicium iudicate!

Inconsulti quippe iudicii iustissimas poenas dedit Ammonitarum rex Anon. Qui Dauid regis legatis ad se de obitu patris sui consolandum missis, obiecto quod terram suam exploratum uenissent, partem barbę abradi fecit uestesque ad nates usque succidi et hac ignominia affectos abire iussit. Quos quidem honore prosequi debuerat, si Dauid erga se animum, ita ut erat, pensasset. Peruersa igitur de amico suspicione in suam abreptus perniciem pro barbis rasis capitis diadema amisit, pro succisis uestibus regnum. Hinc quoque patet, quantę stulticię sit eius amorem despicere, cuius odio pares esse non possumus.

Peruersum autem iudicium et in Michol, uxore Dauid, diuina ultione punitum est. Cum enim regem ephod lineo accinctum et prę gaudio subsilientem coram arcam Domini uidisset, despexit atque contempsit, leuitati ascribens, quod humilitatis erat et magnę in Deum pietatis. Ille ergo, quantum se humiliauerat, tantum glorię adeptus est. Ipsa uero perpetuę sterilitatis contumeliam tulit, ut se eius coniugio indignam agnosceret, quem scurris comparandum existimauit.

Videant et ipsi iudices, quali examine illos, quibus pręsunt, iudicare debeant. Si enim rex Salomon, Deo offerente quicquid petisset, nihil sibi magis necessarium duxit quam in decernendo sapientiam: Dabis seruo tuo -inquit - cor docile, ut populum tuum iudicare possit et discernere inter bonum et malum - quis adeo sibi confidit, ut in iudicando errare non formidet? Qui quidem error nisi grauissimus esset, non pro eo uitando Salomon magis solicitus fuisset quam pro uitę spacio prolatando, pro diuitiis cumulandis, pro inimicis domandis imperioque propagando. Et quoniam his rebus iuris dicendi scientiam prętulit, plus etiam quam postularat, accepit: sapientis utique opinionis pręmium referens, opes et gloriam.

At Assuerus, Persarum rex, malignis inuidi Aman delationibus plus ęquo credulus Iudeos, qui in regno suo erant, ueluti pacis turbatores, edicto omnes perdere iusserat. Mox innocentia eorum cognita sententiam uertit in accusatorem. Quos autem neci iam addixerat, honore affecit. Laudabilius egisset, si non pręcipitasset iudicium. Sed neque in eo laude sua fraudandus, quod iniuste decretum iuste reuocare non tardarit, in illum animaduertens, cuius suggestione deceptus fuerat, tam ęquus iniqui hominis ultor factus quam sęuus fuisset innocentum interemptor, si ante dictam internitioni diem, id quod erat, non resciuisset. Quam itaque recte Iob: Causam — inquit — quam nesciebam, diligentissime inuestigabam.

Sunt, qui suis de rebus alios consulunt, sed cum sibi recte consultum est, contemnunt quosque amauerant, odisse incipiunt, si illos quicquam secum dissentire animaduertunt, eorum iudices facti, quorum iudiciis usuri uidebantur.

Horum peruersitatem secuti Iohanan, Careę filius, et qui cum illo erant, cum post Babylonicam captiuitatem in terra Chanaan iuxta Bethlehem resedissent et Caldeos timentes, quo fugam uertere sibi expedisset, Hieremiam prophetam consuluissent illeque Deo reuelante ibi tuto mansuros dixisset et, si ad Aegyptum, ut parabant, transfugerent, perituros, male de propheta suspicati sunt. Et: Mendacium loqueris - inquiunt - non misit te Dominus, sed Baruch, Nerię filius, ut tradat nos in manus Caldeorum. Transeuntes ergo in Aegyptum, ubi se putabant tutiores, ibi citius a Caldeis oppressi sunt, et qui mendacem prophetam iudicauerant, sibi magis quam illi credentes, in interitus sui foueam corruerunt. Quod nos defugientes, fidelium ac prouidorum consultorum monitis discamus acquiescere, non ea temera diiudicare. Salomonis quoque sententia est: Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in nouissimis tuis!

Nunc Euangelicę institutionis exempla, quę ad propositum quicquam spectare uidebuntur, colligemus.

Dominus noster Iesus Christus Iudeorum in iudicando maliciam arguens: Venit -inquit - Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens uinum, et dicitis: Demonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: Ecce homo deuorator et bibens uinum, amicus publicanorum et peccatorum! Tales sunt, qui de omnibus male sentiunt et, quicquid egeris, uitio uertunt. Humilem appellant hypocritam, simplicem fatuum, ieiunantem phreneticum, non ieiunantem gulosum, delinquentes corripientem durum et asperum, quieti studentem desidem et ignauum. Nullum denique bonum agitur, quod hi malignis peruersisque sugillationibus denigrare non contendant. Propterea merito sane de illis dicitur: Erubescant impii et deducantur in infernum; muta fiant labia dolosa, quę loquuntur aduersus iustum impietatem, in superbia et abusione!

Simonem quoque phariseum Saluator, apud quem discubuerat, falsę ęstimationis conuincit. Putauerat ille non esse prophetam, qui se a peccatrice muliere tangi permitteret. At misericors Dominus hospitem suum ab errore uolens reuocare et secretas eius cogitationes arguendo in medium protulit et mulieri peccata palam dimisit, ut se non solum prophetam, sed etiam deum probaret. Peccatricem denique illi prętulit humilitatis officiis, dilectionis signis, fidei argumentis. Caueat igitur peccator peccatorem contemnere, ne, dum alium accusat, ipse accusabilior appareat, sed potius peccatricis huius more humilior, ut, dum ipse ab aliis reprehenditur, a Domino defendi mereatur.

Sed quorundam iudicium sub honestatis uelamento malignitate plenum est.

Iudas Iscariotes unguentum, quo perfunditur Dominus, perditionem uocat, ut Quid perditio hęc facta est, inquit. Poterat unguentum istud uenundari plus quam trecentis denariis et dari pauperibus. Officiosę erga Iesum uenerationi callide obtrectat prętendens in egenos pietatem, non quod egenis ipse misereri soleret. Quomodo enim in pauperes pius esse poterat, qui in Dominum suum tam impius fuit? Proh indignum facinus! Misericordiam effert, qui proditionem meditatur. Non ergo ideo commendat elemosinam, ut commendandam putet, sed ut animi sui auaritiam tegat, qua unguenti effusionem non in suum uersam lucrum tristatur. Itaque mulier, quam ille accusat, a Veritate defenditur: Bonum — inquit — opus operata est in me. Quid ei molestus es?A telemosina etiam bona est, bona utique. Sed qui bonum alterius boni comparatione malum appellat, tam falsus atque peruersus est, ut ne illud quidem, quod approbat, satis amet.

Scribę quoque et pharisei se legis diuinę zelatores ostendunt et sabbatum obseruant. Christi quidem miraculis eo potissimum die fieri solitis inuidentes, non Deo gratum facientes, cum nullum omnino tempus sit, quo benefacere non liceat, eundem in Belzebub eiicere demonia dicunt, ne in eo Dei uirtutem confiteri cogantur. Et cum se ille a dextris uirtutis Dei sedentem in nubibus iterum uenturum respondisset, blasphemare inquiunt atque ipsum, qui mortuos uiuificauerat, reum esse mortis iudicant. Adeoque nihil uere uidere potest liuor, ut innocentem et iustum crucifigi, homicidam et seditiosum dimitti exposcant. Barrabas liberatur, Iesus occiditur. Quam autem execranda talia iudicia sint, Salomon aperit dicens: Et qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum.

Quam etiam iniquum sit aliorum uitia cernere, suorum obliuisci, docet ipse Saluator, dum huiusmodi hominem reprehendens ait: Quid tu uides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non uides? Aut quomodo dicis fratri tuo: Frater, sine eiiciam festucam de oculo tuo! Et ecce trabs est in oculo tuo. Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc uidebis eiicere festucam de oculo fratris tui! Tunc ergo alios decentius corrigere poterimus, cum prius nosmetipsos correxerimus; corripere, inquam, non condemnare, ut charitas conseruetur et semper declinetur impietas.

Illi quippe, qui nimis arroganter adulteram accusauerant, mox Domino in terra scribente, cum suum legissent scelus, alienum ulcisci erubuerunt. Qui sine peccato est uestrum - inquit - primus in eam lapidem mittat! Non solum autem lapidem in accusatam torquere nequiuerunt, sed nec iusti Iudicis ferre pręsentiam. Ad lapidandum conuenerant, sed parua mora ipsi quasi lapidibus acti fugam fecerunt. Tamque indigni erant, qui alios arguerent, ut adulterii crimen ab eis delatum facile ueniam inuenerit. Nos itaque, si nostra peccata ante oculos posuerimus, aliena post tergum relinquemus nec alterum accusare audebimus, magis ipsi accusandi.

Moyses abbas in deserto Scythi nominatissimus, cum accersiretur, ut sententiam diceret in fratrem, qui peccauerat, uenit saccum harena plenum in tergo baiulans. Et rogatus, quid istud esset, peccata sua esse dixit, quę uix ferre preualeret, nedum aliena iudicare posset. Quod prępositi monasterii audientes, fratri poenitenti ueniam indulgere quam poenam infligere maluerunt, dum consyderant ne se quidem sine peccato esse. Nec tamen ideo delinquentibus ignoscendum est, ne coquatur hędus in lacte matris suę. Sed ipsi, qui pręsunt, ita seueritatem in puniendo exerceant, ut semper se quoque infirmos esse meminerint.

Eiusdem loci presbyter Pastor monacho, qui se de coenobio discessurum dixerat, quod se cum fratre manere, de quo male audisset, pigeret: »Ne facile malum credideris - inquit - quod audisti!« Cumque ille id sibi a uiro fideli relatum asseueraret, respondit: »Si fidelis esset, non tibi dixisset!« Postremo proposuit ei trabem et festucam de Euangelio, ut semper aliena peccata festucam putet, sua trabem, se prius condemnans quam alios iudicans. Quo tandem consilio ipse usus ibidem habitauit, unde recedere decreuerat, male de altero obloquentibus credere destitit, male agentes sibi pręferre coepit et, si quis etiam manifesto deliquerat, non iam ei iudicandi occasionem, sed magis humiliandi prębebat. Et nos ergo Pastoris uocem audiamus, ut mites et quieti potius cum agnis in partem dexteram concedamus quam lasciuientes et curiosi ad sinistram cum hędis declinemus. Lasciuiunt autem, qui pręsumptionis speculam inscendentes aliorum actus auide explorant, suos non satis consyderant et, dum alios nimis licenter iudicant, ipsi grauius Dei iudicium incurrunt.

Sicuti de illo legimus, qui Alexandrię Vitali monacho de prostibulo egredienti obuiam factus alapam incussit, quod ab eo libidinis causa infamem locum frequentari diceret. Et statim ipse a demonio arreptus male torqueri coepit. Assiduus quippe ibi erat Vitalis, non tamen libidinis causa, ut ille putauit, sed ut eas, quę se libidini prostituerant, a tam turpis uitę proposito reuocaret. Ad singulas enim penetrans oblata pecunia noctem paciscebatur neque quicquam tota ea nocte aliud quam dolenter ingemiscere et Deum pro salute perditę mulieris deprecari. Ita alias ad Deum conuertere, alias saltem eo tempore, ut a scelere cessarent, compellere. Quę res tunc clarius patuit, cum post uindictę diuinę in percussorem miraculum illę ipsę mulieres, apud quas aliquando pernoctauerat, palam confiterentur atque idem percussorem suum miseratus oratione sanitati restituisset. Nos tam anceps iudicium facile uitabimus, si Ioannis Alexandrini episcopi prudentiam imitari uoluerimus. Qui ipsius Vitalis delatoribus ita fidem adhibuit, ut sanctum uirum ne in lustris quidem impudice uersari crederet. Tutius nanque consilium, ęquior deliberatio, certius iudicium - semper bene pręsumere de iis, quos nunquam in crimine nouimus deprehensos.

Idem sanctus Ioannes episcopus illos etiam, qui publice peccauerant, absentes carpi taxarique prohibuit: fieri enim posse, ut peccatum poenitendo diluissent, et iniquum esse id a homine petulanter exprobrari, quod a Deo clementer fuerit condonatum. Itaque domesticos suos grauiter increpuit, cum quendam uirginis raptorem morte dignum dixissent. Et: »Qui scitis - inquit - si ille iam peccare desistit, cum uos fortasse non cessetis?« Iure quidem ista Ioannes. Cum enim Scriptura diuina dicat: Nescit homo, utrum amore an odio dignus sit. Qua ratione homo in altero sciet, quod in se nescit, utrum scilicet aliquis odio uel amore dignus sit?

Beatus uero Franciscus etiam obliquę suspicionis culpam in fratre castigauit. Cum enim pauperculo quodam sibi obuiam facto nuditatem eius dolens identidem ingemisceret et frater, quocum una iter agebat, dixisset: »Pater, etsi ille rebus pauper est, fortasse rerum concupiscentia diues est« - continuo ipsum tunicam suam exuere et pauperem operire iussit, ut, quem lingua lęserat, ei beneficio satisfaceret. Prauę igitur suspiciones, cum pręsertim de crimine nihil constat, sedulo uitandę sunt. Et licet semper uitari nequeant, quoniam homines sumus, ibi saltem commoriantur, ubi ortę fuerint. Linguam contineamus, si cogitationes non possumus.

Quis enim de Lupo, Senonum episcopo, non male opinaretur, si eum pręcessoris sui filiam, uirginem iam adultam, quam iuxta se educabat, tenerrime diligere conspexisset et, quanta ille sanctitate polleret, ignoraret? Sed profecto neque nota sanctitas obstitit, quin aliquando domestici eius ipsum nimii in puellam amoris inter se taxarent. Quod ipse resciens, coram omnibus euocatam osculo excepit dicens: »Non offendunt obloquentium uerba, quem propria non inquinat conscientia.« Quoniam autem uirginis animum in Dei amorem propensum cognouerat, eam ardenter quidem, sed corde syncero diligebat. Nihil prauum de ipso coniicere debuerunt, quem irreprehensibilem totius reliquę uitę institutio testabatur.

Ab hac impudicicię nota Daniel, Aegyptius abbas, miraculo se expediuit. Cum enim rogatus rustici cuiusdam domum adiisset, uxori eius diu infoecundę ac sterili sobolem oratione a Domino impetrauit. Vicini uero tumescente uentre mulierem cernentes, quam olim de marito nunquam grauidam factam nouerant, de abbate concepisse putauerunt. Postquam ergo peperit, Daniel omnibus ad spectaculum conuocatis infantulum per Deum obsecrat, ut, quis pater eius esset, palam diceret. Et statim ab osculo illo, a quo nihil aliud adhuc nisi uagitus audiebatur, uerba proruperunt, quibus cognitum est mulieris maritum esse pueri patrem. Mutata igitur sententia omnes Danielis sanctitatem laudibus extulerunt, cuius precatione factum esset, ut et sterilis generaret et puer, mox ut natus est, loqueretur. Itaque tota criminis suspicio in admirationem uersa est uirtutis.

Idem contigisse Briccio, Turonensi episcopo, sed non eodem successu legimus. Mulier professione, non opere, religiosa, quę indumenta et linteamina eius lauare consueuerat, illicito cum quodam coitu prolem edit. Briccius commissi reus agitur. Afferri puer nondum menstruus iubetur, qui Briccio in nomine Christi interroganti respondit ipsum non esse patrem suum. Quis autem esset; non indicauit. Itaque ne sic quidem conquieuit aduersum episcopum concitata plebis indignatio magicęque arti deputantes, quod uirtute fiebat diuina, in illum inclementius fremebant. Ipse uero, ut se altero quoque signo, quando unum non erat satis, innocentem probaret, prunas in sinum congestas per urbem tulit dicens, quod, sicut uestimentum suum non urebatur, ita se a libidinis flagitio alienum esse. Illi tamen prorsus increduli, suspensum ab episcopatus officio ui deponunt et alium in locum suum constituunt. Cęterum tam insontis infamiam Deus non ferens, duobus iam successoribus eius paucorum dierum spacio uita defunctis, ipsum in sedem suam per summum pontificem restitui fecit, ne plus potuisse uideretur malorum obstinata suspicio quam iusti manifesta miracula.

Quomodo autem id, quod aperte non uiderint, iudicantes non fallet, si etiam uisa interdum fefellerunt?

Diabolus nanque Syluani, Nazarethensis episcopi, integritatem cum peruertere nequisset, infamia dehonestare decreuit et formam eius habitumque assimulatus matronam quandam noctu adiit atque ad concubitum urgere coepit. Pudica mulier uim timens domesticorum opem protinus inclamat. Ille latebram sub lecto petiit, sed ut uolebat, a concurrente familia inuentus uerberibusque et contumeliis affectus extra ędes eiicitur. Interim rerum inscius Syluanus, ubi mane tandem percepit se uulgo diffamari et pro scelere, quod ne cogitauerat quidem, iam ad uindictam expeti, furori cedere satius ducens, propere Bethlehem se contulit. Sed cum ibi quoque uitę suę insidiarentur, quidam ipsum ferire uolentes, uersis mucronibus ipsi sibi mortem consciuere. Post hęc cum ad tumulum diui Hieronymi mulier demoniaca curationis gratia adducta est plurimique eo simul confluxissent, apparuit Hieronymus et demoni, ut ab ea exiens, quibus pręstigiis Nazarethanos aduersus Syluanum ludificasset, palam faceret, imperauit. Illico mulier sanatur et pręsente Syluano Syluanus alter iuxta illam cernitur, qui rem ordine confessus disparuit. Et uulgato miraculo cessauit innocentis infamia uersipellisque impostoris offucię magno omnibus tunc stupori fuere. Quam igitur circunspectos, quam uigilantes nos esse decet, nequid male de sanctis uiris, etiam cum in crimine deprehensos esse credimus, nimis cito affirmemus.

Idem quippe callidissimus hic ueteranęque malicię ueneno imbutus serpens beatum quoque Fortunatum, Tudertinę urbis episcopum, infamię probro lacessiuit. Per ipsum nanque ab homine expulsus peregrini formam assumpsit et cum clamore incedens passim queri coepit, quod Fortunatus episcopus (qui ab omnibus hospitalis ac pius existimabatur) se ab hospitio suo cum iniuria exturbasset. Hunc quidam malignis rumoribus nimis credulus, ac simul ut munificentiorem episcopo se ostenderet, domi suę accepit. Sed dum una cum illo ad ignem sedens (frigus enim erat) Fortunato licentius detraxisset, animaduertit consessorem suum nusquam comparere et filium paruulum iam ab eo possessum uertiginoso uolutatu inter prunas deiici uitaque destitui. Vnici tandem orbitate didicit infelix pater, quantum scelus sit et quale crimen sanctorum hominum uitam uel cauillari uel cauillantibus facile credere.

Maxime quidem lentos continentesque in iudicandis aliorum moribus nos esse oportet, cum etiam perfectioris uitę uiri in ea re aliquando lapsi fuisse ferantur.

Effren eremita columnam ignis ad cęlum usque porrectam uiderat audieratque talem esse Magnum Basilium episcopum. Et hac uisione illectus Cęsaream uenerat, ut tantę ęstimationis hominem oculis quoque consyderaret. Sed cum solenni Epiphanię die pontificali pompa in magno clericorum coetu fulgentem conspexisset, ipsum elatę superbię columnam esse censuit, non ignitę charitatis. Postquam uero ab illo accitus eiusmodi cogitationis errorem sibi obiici audiuit, cognouit Deum esse in homine, qui aliorum arcana illi reuelaret et ostentis, quam magnus apud se esset, testaretur. Prostrauit ergo se et peccatum confitens ueniam petiit atque ita iam deinde, ut erat, de ipso deffinire coepit: quanto scilicet exteriori apparatu elatior uideretur, tanto interius humiliorem esse.

Alium quoque eremi cultorem in Basilio deceptum tradunt. Qui cum festo quodam die in ecclesia multo compositum ornatu atque in loco editiore sedentem cerneret, non hoc (ut quidem debebat) episcopali dignitati imputauit, sed cuidam inanis glorię fuco atque oblectamento. Quamobrem uoce ad se de cęlo lapsa audiuit multo plus ipsum uoluptatis capere solere felem bestiam, quam in cęlla habebat, manu demulcendo quam Basilium episcopum sacris indumentis se ornando. His exemplis docemur non ex signis, quę foris apparent, animum, qui intra hominem latet, iudicare debere, eius pręsertim, quem multorum opinio commendat, sermo celebrat, obsequium honorat.

Sed hic iudicii error iis fere contingit, qui paupertatis et humilitatis uitam professi putant, si quis inter ipsos paulo cultiorem, qua utatur, rem habuerit, propositi pręuaricatorem esse, quasi non eos tantum beatos uocet Dominus, qui spiritu pauperes sunt, aut etiam glorię cupiditas sub sordido et squalenti amictu latere non possit.

Hinc ergo Cartusiensis coenobii prępositus Bernardo abbati, cum ille ad ipsum uisendum equo uectus aduenisset, ephippio nimis eleganti usum exprobrauit. Attamen, qui Deum magis quam equi phaleras animo uoluebat, quale ephippium illud esset, cui insidens a Clareualle iter egerat, penitus ignorabat et ab iis, qui secum uenerant, quale esset, quęrere coepit. Tunc haud dubie apparuit magis illi curę fuisse, qualem animum eo afferret quam qualem supellectilem. Itaque non semper ex utensilium aliquo decore mens hominis erit metienda, sed ex operibus potius uitęque conuersatione. Neque enim, qualis quęque arbor sit, folia ostendunt, sed fructus.

Machetes abbas in Aegypto (sicut a Ioanne Cassiano traditum est) fratres incusare solitus, quod uuam in faucibus tumentem tolerare non possent, sed pręciderent, quod in cęllulis sagum haberent, quod secularibus hominibus oleum pro medicamento consecrarent; duo prima ad impatientiam referebat doloris et paupertatis, tertium quandam animi arrogantiam uirtutisque ostentationem prę se ferre aiebat. At uero quicquid dudum in aliis reprehenderat, mox ipse egit inuitus. Nam in morbum uuę incidens prę dolore eam pręcidi non solum passus est, sed rogauit. Deinde corpori ex ualitudine frigescenti sagum admisit. Postremo secularium hominum molestiis uictus oleum benedixit. Et confessus est suopte iam exemplo se didicisse monachum, in quo alios labi iudicauerit, ipsum in eo lapsurum uel nolentem. Veram etiam esse Domini sententiam dicentis: In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini. Nam si nosmetipsos (ut Apostolus inquit) iudicaremus, non utiquc iudicaremur.

Ac ne foeminas prętermittendo ab hac iudicandi culpa uindicare uideamur, Raguelis ancilla Sarram, eius filiam, septies uiduam et adhuc uirginem, uirorum suorum interfectricem ausa est appellare. Quos tamen Deo uolente a demonio pręfocatos tradit Scriptura, ut illa tandem Tobię Deum timenti integra inuiolataque seruaretur. Hanc ergo Deus ita diligebat, ut a prophanis contingi non sit passus. Et eandem ancillę temeritas patricidio pollutam dicere non dubitauit. Pudeat nos uilis ancillulę procacitatem sequi uelle, ut hominum mores ex casibus ponderemus. Non semper quicquid aduersi euenerit, ad culpę meritum est referendum. Viros amittebat Sarra, non quia peccauerat, ut uiduitate puniretur, sed quia non peccauerat, ut intacta digniori uiro copularetur.

Ad hęc tamen illi inconsultius errant, ne dicam impudentius, qui etiam bonum aliquod opus, ne bono animo factum uideatur, cauillantur.

Germana, monasterii Thebaidis soror, sorori Euphrasię per hebdomadam interdum perducta ieiunia, quę admirari debuerat, uitio dedit ausa dicere iis ab illa nihil aliud quam uiam affectari, ut aliis pręsit, eo quod hoc ieiunii genus nulla antea pręter abbatissam attentasset. Tantam in iudicando temeritatem abbatissa nequaquam impunitam dimisisset, nisi Euphrasia de se obloquenti protinus ueniam suis precibus exorasset. Qua sane erga emulam benignitate ostendit, quam quoque syncero in Deum animo ieiunaret. Tanto tamen Germana male iudicans discessit confusior, quanto Euphrasia male audiens patientior. Et profecto inexpiabilis poenę inuidię crimen est ob hoc virtutem aliquam in aliquo mordere, quod eam ipse assequi posse desperes. Nam etiam Spiritui Sancto iniuriam facit, qui donum eius in illo, cui datum est, petulanter sugillare contendit.

Sed nos ab huiuscemodi fatuitate abhorrentes imitemur Bernardum illum de Quintaualle, beati Francisci in terris olim laboris socium, nunc in cęlo glorię consortem regnique cohęredem. A cuius oculis, ueluti duabus lucidissimis stellis, miri splendoris radios promicare in uisu conspexit Leo frater. Et accepit ipsum ideo habere fulgentes oculos, quod neminem quondam intuitus fuerat, quem se meliorem non iudicaret. Fertur enim, si quem uili ueste tectum aspiceret, sibimet dicere solitus: »Hic patientius paupertatem tolerat quam tu, Bernarde.« Et si quem preciosius indutum: »Hic forte sub ueste delicata melior est quam tu, Bernarde, sub tunica rudi.« Merito igitur oculi illi radiarunt, quorum aciem nulla unquam temerarii iudicii hebetauerat lippitudo et semper integram puramque conservarat uerę sanctęque collyrium humilitatis.

Porro aduersus eos, qui secus iudicant, uas electionis Paulus apostolus ad Romanes scribens exclamat: Inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim alterum iudicas, teipsum condemnas. Scimus enim, quoniam iudicium Dei est secundum ueritatem in eos, qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, quia tu effugies iudicium Dei? Et rursum: Is qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? Quod autem ad Corinthios idem scripserit: Spiritalis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur - ostendere uoluit, quantum differat spiritalis homo ab homine animali. Alteri enim spiritaliter uiuenti ad res discernendas intellectus acuitur multaque interdum occulta diuinitus reuelantur. Alter uero, quem animalem uocat, carnis non spiritus affectibus uacans, id est, uoluptatibus deditus, ne illa quidem, quę uidet, quę contrectat, recte uereque diiudicat. Animalis - inquit - homo non percipit ea, quę sunt spiritus Dei. Stulticia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritaliter examinatur. Spiritalis ergo, qui iudicat omnia, iudicet sane, sed aperta ac manifesta et de quibus dubitare non est, quo animo fiant cuiue fini dirigantur. Quę uero bonę malęque intentioni communia sunt quęque uel adhuc occulta latent uel futura nesciuntur, ea diuinare nisi ex reuelatione non pręsumat. Quod si cęlitus inspiratus, iam cum Paulo dicere poterit: Nos autem sensum Christi habemus - iudicet omnia. Ita demum ipse omnia iudicans a nemine iudicabitur, hoc est, iure reprehendi poterit. Propterea idem apostolus: Mihi autem pro minimo est - inquit - ut a uobis iudicer aut ab humano die; sed neque meipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Discamus in Apostolo magnam animi modestiam! Nullius conscius culpę, non audet se iustum dicere. At nos, qui quotidie aliquid delinquimus, saltem aliis uelle pręponi erubescamus. Et cum ipse subsequenter dicat: Qui autem iudicat me, Dominus est- desinamus nosipsos ita iudicare, ut proximos putemus contemnendos, quando quidem et illorum et noster et omnium Iudex et Conditor unus Deus, unus et Redemptor Iesus Christus. Nolite - inquit - ante tempus iudicare, quoad usque ueniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. Interim uero, qui se existimat stare, uideat, ne cadat. Perspicuum autem est eum labi et ruere, qui se iis, quos iudicat, arbitratur meliorem, Iacobo apostolo dicente: Qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum, detrahit Legi, et iudicat Legem. Siquidem etiam in Lege scriptum est: Non eris susurro nec criminator in populis! Pulchre itaque apostolus continuat dicens: Si autem iudicas Legem, non es factor Legis, sed iudex. Unus est enim legislator et iudex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quis es, qui iudicas proximum tuum? Nimis itaque audax est et plus quam dici potest temerarius, qui suo iudicio ęternum Iudicem pręuenire non formidat. Christus uenturus est, ut iudicet mundum. Qui pręuenit, non Christus, sed Antichristus est. Antichristum autem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Ergo et illos, qui de incertis confidenter, de occultis asseueranter, de ambiguis indiscusse, de nihil ad se pertinentibus arroganter, de omnibus denique praue impieque iudicauerint, simul disperdet.