CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 823072 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/823072.

Nodus 823072 in documento marul-mar-inst.xml


Caput IX / DE POENITENTIA PECCATORVM PER EXEMPLA VETERVM

Hactenus de castitate. Nunc iis, qui culpa aliqua lapsi sunt, demus poenitentię locum, ut resurgant. Et quidem, nemo est, qui non peccet. Septies in die cadit iustus, ait Scriptura. Et Ioannes apostolus: Si dixerimus — inquit — quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus et ueritas in nobis non est. Igitur, quoniam omnia Deus conclusit sub peccato, ut omnium misereatur, omnibus necessaria est poenitentia, quę, quanti fructus sit aut qualiter agi debeat, exemplis patebit.

Legimus Israhelitas, quoties Legem sanctam pręuaricati sunt, Deo uindicante erumnis uastationibusque affectos. Rursum, cum poenitendo sese correxissent eodem miserante liberatos, ut et iustum in puniendo agnoscas et facilem in remittendo.

Cum ergo Iosue duce iam defuncto alienigenas sibi iunxissent et (quod execrabilius est) immolassent eorum diis Baalim et Astaroth, obliti Dei sui, a quo multa, magnaque acceperant beneficia bellis oppressi Cusanrasathaim, Mesopotamię regi, annos octo seruierunt. Tandem errorem suum incusantes et ad poenitentiam conuersi, Dei, quem abiecerant, opem implorarunt, et Othoniele duce uictis hostibus recuperauere libertatem rerumque potiti sunt. Percutit ergo Dominus, ut sanet occidit, ut uiuificet. Sed neque sanat neque uiuificat nisi poenitentes.

Othoniele uero mortuo, cum iterum iisdem flagitiis se polluissent, Eglon, Moabitarum regi, decem et octo annos tributa pensitauere. Postremo poenitentes Aioth ambidexter uindicauit in libertatem, rege ipso interempto et decem milibus hostium cęsis. Deinde annos octoginta nemo illos armis lacessiuit, ut hinc intelligas cum potentibus diabolum congredi minus audere et, si audeat, nocere non posse.

Mortuo Aioth peccauerunt, et traditi sunt Iabin, regi Chanaan. Sed post annos uiginti cum eos sceleris poenituisset clamassentque ad Dominum, Delbora prophetante Barach tantummodo cum decem milibus armatorum Sysaram, regii exercitus ducem, cum nongentis falcatis curribus et ingenti militum copia in pręlium descendentem fudit fugauitque. In decem milibus Decalogi numerus habetur, quo, si poenitens se munierit, uitiorum multitudinem contra insurgentem facile superabit.

Iahel autem, uxor Aber, Sysaram adacto in tempora clauo interfecit. Iahel interpretatur incipiens, Aber lucidus. Iahel ergo uxor est Aber, quia illum, quem poenitere incipit, lux recti prauique dignoscendi comitatur. Sysara exclusionem gaudii designat, id est, diabolum, qui nos a paradisi gaudiis maligna suggestione nititur excludere; quem clauo in tempore transfodimus, cum in tempore poenitentiam agimus, compunctionis clauo uitium expungentes. Hoc tempus si elabi sine poenitudine dimiserimus, frustra postea nos poenitebit. Incassum enim tunc lugetur, cum iam actorum ratio exigitur.

Post annos quadraginta in pace peractos rursum ad impietatem prolapsi a Madianitis deuastantur annos septem. Et cum tandem illos delicti poenituisset, per Gedeonem opitulatus est eis Deus. Qui diuino fretus auxilio, non amplius quam cum trecentis armatis uix innumerabiles copias fudit atque concidit. Oreb et Zeb, principum Madian, capita uictor abscidit. Oreb dicitur tentatio, Zeb lupus, Madian contradictio sine iniquitas. Igitur uere poenitens incipit cum tentationibus colluctari nec se ultra spiritalis lupi rapinis exponit, sed, ut primum se impugnari animaduertit, ita primum resistit. Et hoc est capita principum contradictionis uel iniquitatis truncare — peruersarum cogitationum initia recidere, ne, si moram fecerint,

Crescant et tacitum uiuat sub pectore uulnus.

Sed Gedeone quoque uita defuncto auersi sunt post gentilium ritum colentes Baalim et Astaroth. Et cum Philistinorum inuasionibus per sedecim annos attriti essent, poenitentiam quidem egerunt, sed non exaudiuit eos Dominus. At cum etiam idola de finibus eiecissent, per Iepte ducem tutatus est eos, ulciscens aduersarios, a quibus assidue uexabantur. Ex quo patet poenitentiam non uerbo tantum, sed etiam facto agendam esse, ut ueniam promereri possis.

Rursum ob idolatrię crimen annos quadraginta sub iugo Philistinorum fuere. Postea uero poenitentes per Sansonem liberati sunt, qui ligatus fregit uincula et maxilla asini interfecit inimicos et de molari maxillę egressis aquis sitim sedauit. Per poenitentiam quippe diuelluntur nexus peccatorum. In maxilla oratio, in asino humilitas intelligitur, quibus prosternuntur nequitię spiritales, quia humiliantis se oratio nubes penetrat. De molari autem maxillę fluunt aquę cum inter orandum conscientię morsus ellicit lachrymas, quibus deinde parta beatitudo restinguit desyderii sitim. Sub Heli quoque sacerdote a Philistinis angustias cladesque passi, Samuelis admonitione atque hortatu ad poenitentiam inclinantur. Ipsoque pro eis deprecante hostiasque offerente fleuerunt ieiunaruntque palam confitentes, quod Baalim et Astaroth idola coluissent, Dei sui cultu derelicto. Hac poenitentium afflictione placatus Dominus Philistinorum multitudinem in illos irruere paratam tonitru ac fragore exterruit, ut repente auersi terga darent. Filii uero Israhel eos fugientes persecuti ad internitionem conciderunt, urbes, quas amiserant, recuperarunt nec postea ab inimicis infestati sunt, quandiu uixit Samuel. Hinc percipitur, quantum deprecatio, quantum lachrymę, quantum ieiunia prosint poenitenti. Quid est enim aliud urbes amissas recuperare nisi pristinę uirtutis meritum, quod peccando deperditum fuerat, instaurare?

Peccaui — inquit Dauid — Domino, cum adulterio, homicidium iunxisset, et statim meretur audire: Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. Magnum peccatum magna remissum est misericordia. Haud dubium, quin et magnus poenitentis dolor extiterit, qui tam repente uenia dignus fuit. Quomodo enim minante propheta tanti delicti conscius non uehementer doluisset, qui paruulo ęgrotante, quem de illicito generauerat coitu, fleuit, ieiunauit, in terra iacuit, qui Absalonem filium fugiens nudis pedibus et operto capite et lachrymantibus oculis incessit? Multum ergo dolendum est, cum multum peccatum est. Nec te moueat, si aduersis casibus concutitur, cui uenia indulgetur. Sępius excoctum aurum purius nitet.

At idem iam omnium inimicorum suorum uictoria potitus, cum describere regni populos iussisset, quorum numerus fuit uirorum fortium de Israhel octingenta milia, de Iuda quingenta milia, uidens se pręesse tantę multitudini, mentis elatione peccauit et continuo (ut discas non differendam esse poenitentiam): Peccaui — inquit — ualde in hoc facto. Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem serui tai, quia stulte egi nimis. Ecce moeret et poenitens se deliquisse confitetur. Cur ergo non, ut ante, sequitur confessionem uenia, cum pręsertim illud quam hoc peccatum grauius fuerit? Quin licet deinde quis leuius peccet, magis tamen efficitur ingratus, dum post remissam culpam in culpam relabi negligit. Proinde Dominus, cui prius facile pepercerat, nunc eundem de tribus eximiis malis unius optione onerat, hoc est, uel famis uel cladis uel pestilentię, nequis uenia pro licentia utendum putet.

Roboam, rex Iuda,* et illi, quibus pręerat, lege Dei contempta gentilium ritum sequebantur, cum Sesac, rex Aegypti, de improuiso fines eorum irrumpens oppida multa et loci natura et armis munita expugnauit illosque, qui aduersum se in campum descenderant, in urbem fugere compulit. Porro, cum per Semeiam prophetam audissent: Vos reliquistis me, et ego reliqui uos in manu Sesac, dicit Dominus, ab errore conuersi poenitentiam egerunt. Inde rursum Dominus ad Semeiam ait: Quia humiliati sunt, non disperdam eos. Veruntamen seruient Sesac, ut sciant distantiam seruitutis meę et seruitutis regni terrarum. Ergo etiam per poenitentiam placatus Dominus non semper omnem angustiam aufert, cum scilicet hoc profuturum nouit, cui placatus est. Nam uirtus in infirmitate perficitur.

Achab, Samarię regum pessimus, qui uineam Naboth Iezrahelitę per ipsius cędem ita occupauerat, ut, crudelior tunc an auarior fuerit, non facile dignosci possit, minante sibi Domino per Heliam prophetam pertimuit et scissis uestibus texit se cilicio, ieiunauit, in sacco iacuit. Iccirco Dominus malum, quod illi interminatus fuerat, distulit post eum in diebus Ochozię et Ioram, filiorum eius. Hinc per Ezechielem prophetam ait: Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua.

Iosaphat, rex Iuda, irruentibus aduersum se Moabitis et Ammonitis et Idumeis indixit ieiunium atque orauit. Omnesque de Iuda steterunt coram Domino cum paruulis et uxoribus ac liberis et in terram proni ado‑

*corr. ex Iudę rauerunt. Cantores pręcedentes exercitum Deo laudes personabant, cum illi, quos pertimuerant, in seipsos conuersi mutuis uulneribus concidere. Iosaphat et Iuda diripuerunt spolia et gratias Deo egerunt, quod sic pro ipsis depugnasset. Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit. In tribulatione — inquit — inuocasti me, et liberaui te.

Benadab, Syrię rege, Samariam obsidente oppidani fame laborabant, ita ut quędam mulieres a filiorum esu non abstinerent, quando poenitentia et humiliatione Ioram, Samarię regis, qui cilicio se induerat, die uno summa inopia in summam uersa est copiam. Syri enim horrendo armorum strepitu diuinitus excitato uehementer perterriti relictis impedimentis omnique supellectili dimissa fugam fecere. Samaritę uero egressi direptis castris insperata preda ditati sunt, et modius similę stetit statere uno sicuti prędixerat Heliseus, et duo modii ordei statere uno.

Rex Israhel Ioachan cum suis, quos pręuaricari fecerat subditus Azaheli, Syrię regi, et Benadab, filio eius, poenitentiam egit orauitque ad Dominum, et sicut Scriptura ait: Datus est illis saluator, cuius ope liberati sunt.

Ezechias fide et religione probatus, sed ob plebis et Achaz patris impietatem Hierosolymis obsessus, conscidisse uestimenta dicitur saccoque se operuisse, ad templum uenisse, ad Esaiam, ut pro ipsis oraret, misisse. Et continuo ab eodem propheta meruit audire, ne timeret. Denique ira in hostem conuersa nocte una cecidere centum octoginta quinque milia Assyriorum, angelo cędente et a pernicie liberante poenitentem. Prophetauerat autem Esaias dicens: Cadet Assur in gladio non uiri, et gladius non hominis uorabit eum, et fugiet non a facie gladii.

Idem Ezechias, cum ęgrotanti sibi diem extremum imminere per prophetam audisset, flendo atque orando impetrauit uitę propagationem uixitque ultra quam uixisset, si sic non egisset — quindecim annos. Argu‑ mento est uere poenitentes non esse morti obnoxios, sed uitę destinatos ęternę, dicente Domino: Nolo mortem morientis. Conuertimini, et uiuite!

At cum gloriabundus Merodach, Babylonię regis, legatis gazam suam omnem ostentasset et ob id illam ad Babylonios quoque transportandam Esaia prophetante didicisset, delicti conscientia consternatus, non est ausus mulctam hanc auferri poscere, sed differri. Bonus — inquit — sermo Domini; sit tantum pax in diebus meis. Itaque in posteros dilatum est malum, forte etiam ab ipsis differendum, si uel non deliquissent uel continuo illos delicti poenituisset.

Manasses, eius filius, cum in regnum successisset, patris uirtutes uitiis suis ęquauit. Coluit enim idola, somnia obseruauit, artes maleficas exercuit, Domini per os prophetarum minas denunciationesque contempsit. Ob hoc ab Assyriis captus et catenis atque compedibus uinctus, abductus est in Babylonem. Et tamen, postquam eum flagitiorum suorum poenituisset precatusque esset Deum, quem peccando irritauerat, exauditus est reductusque Hierosolymam et in regnum postliminio restitutus. Tunc simulachra, quę posuerat, euertit arasque destruxit et restaurato altari Domini uictimas ac pacifica immolauit suisque pręcepit, ut colant Dominum, Deum Israhel. In bonum denique ex pessimo mutatus est, in liberum ex servo, in regem ex captiuo, quia poenitens ac dolens ad Dominum clamitauit, eodem Domino per Esaiam dicente: In indignatione mea percussi te, et in reconciliatione tua misertus sum tui.

Iosię regi Iuda, quoniam, cum Legis librum perlegisset, patrum populique transgressione uehementer tristatus est, Olda prophetis respondit: Hęc dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum istum et habitatores eius, quia dereliquerunt me, et sacrificauerunt diis alienis. Te autem, quoniam audisti uerba Voluminis et perterritum est cor tuum et fleuisti coram me, colligam te ad patres tuos in pace, ne uideant oculi tui mala, quę inducturus sum super locum istum. Itaque propter unius poenitentiam communis omnium calamitas, quoad ipse uixit, dilata est. Vixit autem posthac duodecim annos.

Sed plerique sane peccatum suum doluerunt, Iosias uero et post illum Esdras etiam alienum. Nam hic quoque, cum intellexit, quod ipsi, qui secum a Babylone Hierosolymam remigrauerant, miscuissent semen sanctum cum exteris nationibus connubiorum copulatione, scidit palium et tunicam, uulsit capillos, barbam depilauit seditque moerens ante templum usque ad sacrificium uespertinum. Tunc demum surgens curuauit genua, expandit manus ad cęlum et flens orauit. Ex eius moerore cęteri suum metientes crimen et ipsi fleuerunt. Magnoque diuinę ultionis metu expauefacti, intantum illi obedierunt, ut consenserint et uxores repudiare et, qui de ipsis nati fuerant, filios abdicare. Igitur ipso Dei legem exponente conuenisse dicuntur in ieiunio et in saccis, puluere conspersi et ab omni filio alienigena separati, confitentes peccata sua et iniquitates patrum suorum quater in die et quater in nocte, et adorantes Dominum, Deum suum. Ideo in pace stabiliti pristinę libertatis statum sibi recuperauerunt, dicente Domino: Si abstuleris offendicula tua, a facie mea non commoueberis.

Cęterum ego non tam miror aliquem proprii reatus grauitate uehementer angi quam eum, qui alienum crimen deflet ut suum. Et iam pręter modo dictos uideo etiam Danielem prophetam oppido quam solicitum atque anxium, non pro suis, sed pro populi peccatis, dum ea ueluti sibi communia confitetur et perinde misericordiam Dei implorat, ac si et ipse deliquisset. Video in ieiuniis, in sacco, in cinere illum sponte affligi, per tres hebdomadas lugere, panem desyderabilem non comedere et neque carnem neque uinum gustare neque unguento perfundi. Video, inquam, illum pro delictis aliorum talia facientem, et intra me confusus conscientię metu concutior, quod ego miser pro meis, quibus obrutus sum, nihil tale efficio. Contere, Domine, contere duritiem uiscerum meorum et uirga directionis tuę percute cordis mei petram, ut saltem aquam effundat lachrymarum et ipse plangere possim ea, quibus te offendi, cum sancti tui sic lugeant etiam ea, quibus te alii offenderunt.

Sed interim et reliquorum in poenitendo solicitudinem persequamur, ut et ipse de mea tepiditate magis erubescam et alii de peccato suo dolore plenus instruantur.

Olopherne Iudeos inuadente tutatus est eos Dominus, quoniam inuocauerunt nomen ipsius et ieiunauerunt et sacerdotes induti sunt ciliciis cinereque capita conspersi et infantes prostrati ante faciem templi et altare opertum cilicio. Illa quoque, quę interfecit inimicum, uidua erat, quotidie ieiunabat, lumbos cilicio pręcinxerat, cinere caput perfuderat, in secreto domus suę cubiculo cum ancillis clausa morabatur. Et tunc prostrata clamauit ad Dominum, cum tam audax facinus esset aggressura. Huiuscemodi ergo poenitentię afflictionibus atque angustiis conciliatur Deus, reprimitur diabolus, innocentię status reparatur, reparatus conseruatur, conseruatus demum sortem capit ęternitatis.

Niniuitę quoque, cum urbem suam post dies quadraginta euertendam audissent, prędicauerunt ieiunium, uestiti sunt saccis, rex ipse surrexit de solio, abiecit regia ornamenta et saccum induit seditque in cinere ac iussit, ne homines, iumenta, boues, pecora gustent quicquam usque mane utque unusquisque conuertatur a uia sua mala. Id uidens Deus auertit omnem perniciem illam, quam eis comminatus fuerat se illaturum. Quis ergo dubitet, quin a diebus Ioannis regnum cęlorum, uim patiatur et uiolenti rapiant illud, si etiam ante Ioannem hominum poenitentia mutare potuit Dei sententiam?

Mardocheus ad Susa abductus, cum Aman Persę odio in ipsum ac simultate factum esset, ut rex Persarum Assuerus edicto iuberet interfici Iudeos omnes, qui Susis atque alibi in regno eius erant, uestimenta scidit, saccum induit, aspersit cinere caput, cum clamore et eiulatu incessit. Illi etiam, qui per prouincias erant Iudei, ieiunauerunt cilioque et cinere pro stratu usi sunt. Et Deo propicio, cędes, quę in ipsos grassatura erat, uersa est in autorem Aman. Quodque ipse Mardocheo ac cęteris Israhelitis facere intenderat, hoc cum asseclis atque assentatoribus suis passus est. Tam cito misericors et iustus Dominus et eos liberat, qui in conspectu suo se humiliant, et illos punit, qui impie superbiunt. Mardocheus uero ipse tam pręsenti periculo errutus, primum apud regem obtinuit dignitatis locum et, quantum poenitentię humiliationibus se submiserat, tantum fuit exaltatus.

At etiam iusti interdum, quasi qui peccauerint, poenitentię districtione se coartant. Iob, quem diabolus omnium aduersitatum mole premens uincere non potuit. Saccum consui — inquit — super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Facies mea intumuit a fletu, et palpebrę meę caligauerunt. Et confidenter ait: Hęc passus sum absque iniquitate manus meę, cum haberem mundas ad Deum preces. Ecce in cęlo testis meus et conscius meus in excelsis. Quod si sic corpus suum sponte atterebat uir innocens et simplex et timens Deum, ob hoc solum, ut humilitatem probaret, quid nos facere oportet, qui et in multis offendimus et in non paucis adhuc offendere non cessamus?

Idem, quia ingentibus oppressus erumnis Dei iudicium aliquantulum sugillauerat se iustum iactando et cum Deo disputare concupiscendo, a Domino redargutus culpam confitetur et ait: Vnum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum, quibus ultra non addam. Et iterum: Insipienter locutus sum. Ipso me reprehendo, et ago poenitentiam in fauilla et cinere. Si iste in fauilla et cinere, qui tam ęquo animo tantas tolerauit calamitates, in quo illi, qui multo leuioribus affectu mussitant, indignantur, cum Deo non disputare, sed pugnare uidentur? Et ut sciamus, quale propositum poenitentis esse debeat, meminerimus dictum: Quibus ultra non addam. Nabucohodonosor regis ineffrenatam superbiam contundens Deus regno illum menteque eiecerat, ita ut procul ab hominum consuetudine annos septem cum feris per deserta uagatus sit, foenum quasi bos comederit, ęstus, pluuias, uentos patiens absque tecto. Postquam tamen ille ad se reuersus agnouit mundanam potentiam non suum, sed Dei esse arbitrium, ac proinde confiteretur neminem esse, qui uirtuti eius possit resistere aut dicere ei: Quare sic fecisti? — ueniam meruit et sanitati regnoque restitutus ampliorem honorem adeptus est poenitendo quam fuit, quem amiserat peccando. In quo impletum est illud, quod per Esaiam dicitur: Vias eius uidi, et sanaui eum, et reduxi eum et ipsi reddidi consolationes.

In Zacharia legimus Satan accusatione aduersari parantem Iesu, filio Iosedech, sacerdoti prohibitum fuisse a Deo, eo quod ipse Iesus poenitentiam egisset. Qui deinde sordidis tegumentis, in quibus iam se submiserat, exui et cidari munda operiri iussus desyderabilem illam Domini uocem audiuit: Ecce abstuli iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Quam ergo magna poenitentię uirtus! Diabolo os obstruit, ne accusare possit, et peccatorum sordes cum innocentię puritate commutat.

Et, ut foeminis quoque aliquod Veteris Instrumenti demus exemplum, Maria, soror Aaron sacerdotis, et ipse etiam Aaron Moysi arroganter detraxerant. Sed alter statim commissum doluit et ueniam accepit, altera, quia paulo peruicacior fuit, lepram incurrit. Orauit pro ea Aaron, orauit Moyses, et tamen Dei iudicio damnata extra castra propellitur nec nisi peracta septem dierum poenitentia sanitatem recuperare et in castra redire potuit. Ne tardes, igitur — ut Ecclesiasticus inquit — conuerti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim ueniet ira illius, et in tempore uindictę disperdet te.