CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 822226 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/822226.

Nodus 822226 in documento marul-mar-inst.xml


Caput VI / DE TACITVRNITATE SERMONISQVE MODERATIONE

Nunc, quoniam mansuetos pręcipue taciturnitas decet moderatioque uerborum, satis congrue de iis dicendum uidetur, qui utroque laudabiliter usi sunt, ut discamus linguam ipsam et coercere, cum seruandum erit silentium, et, cum loqui expediet, pensitare. Quando quidem Salomonis sententia est: In multiloquio non deerit peccatum. Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est.

Iob a Domino arguitur, quod contendere ac disputare secum concupierit, dum calamitatum suarum causam anxie perquireret. Et respondens ait: Qui leuiter locutus sum, respondere quid possum? Confitetur se non habere, quo excuset inconsultam locutionem. Et ut poenitendo ueniam consequatur: Manum meam — inquit — ponam super os meum. Vnum locutus sum, quod utinam non dixissem; et alterum, quibus ultra non addam. Hinc tu, siquando res inciderit, in qua diuinę prouidentię rationem inuenire nequieris, caue, nequid imprudenter proferas, sed tacitus mirare, et nihil a Deo nisi bonum ęquumque proficisci posse semper tibi habe persuasum.

Ezechias, quarto decimo regni sui anno obsessus in Hierusalem, plebem silere iussit, ne colloquiis Rapsacis nunc minantis, nunc blandientis ad deditionem solicitarentur. Exemplo est, nequid is, qui de plebe imperitorum est, respondere pręsumat captiosis hereticorum argumentis, ne, dum confutare ea nescit, etiam ipse in retiaculo diaboli inuoluatur et arce ueritatis incaute custodita ab erroribus captus pereat. Tacitus ergo obediat Ezechię, id est, Christo regi et in silentio oret. Et ipse mittet angelum suum, qui perimat copias Assyriorum, hoc est, dissipet malignorum insidias mentemque orantis illuminet, ut amota dubietatis nebula iam clare uidere possit eos uere mortuos esse, qui ipsum nitebantur in mortem trahere secum.

Iesus, filius Syrach, dum efficere nequit, ne inter loquendum peccato aliquo non implicetur, sic in Ecclesiastico suo conqueritur et clamat: Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum, ut non cadam in ipsis et lingua mea perdat me? Hoc ipsum periculum, quod in se deprehenderat, alios cauere iubet dicens: Aurum tuum et argentum tuum confla, et uerbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos, et attende, ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.

Hieremias in matris utero sanctificatum se audit, et tamen ait: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Quomodo ergo illi lingua non delinquant, qui irrequisiti garriunt, si peccare loquendo timuit, quem loqui Deus inuitabat? Qui tunc demum ad prophetandum populo se accinxit, cum Dominus non iam inuitaret, sed imperaret dicens: Noli dicere, quia puer sum, quoniam ad omnia, quę mittam te, ibis et uniuersa, quęcunque mandauero tibi, loqueris. Ad hęc, nequid dubitaret, mittit manum suam, tangit os eius et: Ecce dedi — inquit — uerba mea in ore tuo. Toties quippe lapsus timendus est, quoties nostra, non Domini uerba prolaturi sumus, cum etiam de ociosis, hoc est, quę neque dicenti neque audienti prosunt, reddenda ratio sit.

At nequis propterea semper tacere operęprecium sibi existimet, Esaiam lamentantem audiat: Vę mihi —inquit — quia tacui. Reprehensibilem se agnoscit propheta, quod Oziam regem populumque in uitia pręcipitem uerbis non corripuerit, iuxta illud: Ne reuerearis proximum tuum in casu suo nec retineas uerbum in tempore salutis!

Sed propositum nostrum consequentes, ueteribus exemplis noua subnectamus.

Agathonem abbatem lapillo assidue ore indito tacere didicisse ferunt idque ab eo annos tres obseruatum, ne etiam cum fari uellet, expeditum sibi foret. Legerat quippe illud in Prouerbiis: Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala.

Paulus monachus cognomento Simplex, cum quęsisset, essetne Christus prior prophetis, insulsam interrogatiunculam silentio diluere iussus, per triennium nemini quicquam proloqui est ausus. Itaque, quę dictu digna indignaque haberentur, tacendo didicit.

Pambo abbas, cum etiam ipse discere prius quam loqui proposuisset, ad illum, qui trigesimum octauum Psalmum sibi legere coeperat: Dixi, custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea, sat est, inquit; reliqua audiam, cum istud opere impleuero. Multo deinde tempore post reuersus, cum interrogaretur, cur tantum ad magistrum redire distulisset, nondum se istud, quod didicerat, perfecisse dicit, et apostolicum esse pręceptum: Estote factores uerbi, et non auditores tantum!

Idem Theophilo episcopo se aliquando adeunti et aliquo sermone ab ipso spiritaliter refici petenti respondit: si taciturnitate sua non reficiebatur, nec sermonibus eum refici posse. Hine quidem die uitę suę iam supremo audacter affirmauit, ex quo eremum incolere coepisset, nullum se unquam protulisse uerbum, quod prolatum nollet. Perfecit ergo, quod initio promiserat: Dixi, custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea. Quam igitur lętus, quam securus inde decedebat, quem nullius prope culpę conscium taciturnitas ipsa fecerat!

Beonem quoque abbatem in Thebaidis deserto habitantem, in summo silentio uixisse accepimus, ita ut perquam rare loqueretur nec nisi quantum auditoris exigere uidebatur necessitas, taciturnitatem seruans et simul officio fungens charitatis.

Theonam* corr. ex Theonem etiam in cęllula sua clausum annos triginta, silentii habuisse continentiam perhibent et, quantum ea re profecisset, miraculis postea ostendisse, neminem non sanum dimittendo, qui ęger ad se curationis gratia accessisset.

In illo, Tabennensi monasterio, quod in eremo Scythiotica, positum erat, Amon abbas mille quingentis monachis pręfuisse dicitur. Et cum tot essent, horis, quibus silentium indictum erat, sępenumero aduenę locum adeuntes, neminem ibi adesse putauerunt, donec interius ingressi, illos unumquenque, seorsum in suis cęllis orantes aut aliquid aliud facientes conspicerent. Adeo non strepitus aliquis, non susurrus, non saltem screatus audiebatur, denique multitudo solitudinem taciturnitate ęquabat.

Libet hoc loco apponere, quanta diligentia qualique circumspectione hoc idem ab Aegyptiis monachis olim seruatum Ioannes Cassianus de coenobiorum institutis tractans dicat: Cum solennitates — inquit — (quas illi synaxeis uocant) celebraturi conueniunt, tantum a cunctis silentium prębetur, ut, cum in unum tam numerosa fratrum multitudo conueniat, pręter illum, qui consurgens Psalmum decantat in medio, nullus hominum penitus adesse credatur, ac pręcipue cum consummatur oratio, in qua non sputum emittitur, non excreatio obstrepit, non tussis intersonat, non oscitatio somnolenta dissutis malis et hiantibus trahitur, nulli gemitus, nulla suspiria etiam astantes impeditura promuntur, nulla uox absque sacerdotis uoce precem concludentis auditor, nisi forte hęc, quę per excessum mentis claustra oris effugerit quęque insensibiliter cordi obrepserit, immoderato scilicet atque intolerabili spiritus feruore succenso, dum ea, quę ignita mens in semetipsa non pręualet continere, per ineffabilem quendam gemitum ex intimis pectoris sui conclauibus euaporare conatur.

Post hęc, qualiter se gerant, describit dicens: Finitis itaque Psalmis et quotidiana congregatione (sicut superius commemorauimus) absoluta nullus eorum uel ad modicum subsistere aut sermocinari audet cum altero, sed ne quidem per totum diei spacium a cęlla sua progredi aut deserere opus, quod in ea solitus eat exercere, pręsumit, nisi forte cum fuerint ad officium necessarii cuiusque operis euocati. Quod ita explent foras egressi, ut nulla inter eos sermocinatio conseratur, sed sic unusquisque opus exequitur iniunctum, ut Psalmum uel Scripturam quamlibet memoriter recensendo non solum conspirationi noxię uel consiliis prauis, sed ne ociosis quidem colloquiis ullam copiam uel tempus impartiat, oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali iugiter occupato. Summa nanque obseruantia custoditur, ne quisquam cum alio, ac pręcipue iuniores, uel ad punctum temporis pariter substitisse aut uspiam secessisse uel manus suas inuicem tenuisse deprehendantur. Hinc discant, qui soli Deo placere student, uel tacere uel ea tantum, quę Dei sunt, loqui, ut cum propheta dicere possint: Quod egressum est de labiis meis, rectum in consepctu tuo fuit.

Seuerus Sulpitius presbyter, cum multa catholice scripsisset (ut Gennadius presbyter tradit), in senectute sua a Pelagianis deceptus, et agnoscens loquacitatis culpam, silentium usque ad mortem tenuit, ut peccatum, quod loquendo contraxerat, tacendo penitus emendaret.

Diuus Hieronymus libro, quem de institutione sanctarum uirginum ad Eustochium scripsit, plerosque se in eremo reperisse testatur, qui per septennium nullum prorsus uerbum homini alteri emiserant, scientes, quod non in multiloquio Dominus potent haberi. Puto, qui sic se ab humanis colloquiis sequestrauerunt, diuinis familiarius perfruebantur, non interpellata meditatione illa, quę hominis animum terrenarum rerum cura excussum cęlestibus inserere solet.

Romualdus etiam abbas, ordiriis Camaldulensis autor, dum montem solitarius incoleret, septenni silentio spirltalem Psalmorum intelligentiam meruit percipere. Quos cum argute eleganterque exponeret, dicere uidebatur: Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum. Post hęc etiam miraculis nobilitatus est, ut, qui propter Deum tandiu tacuerat, propter eum signa loquerentur.

Thomam Aquinatem, dum inter scholasticos uersaretur naturaque taciturnus esset et corporis habitu reliquis paulo obesiore, bouem mutum appellabant. Magister uero, ubi ingenium illius disputatiunculis experiri coepisset, deprehendens, quorsum eius tenderent silentia: Bos iste mutus — inquit — talem mox edet mugitum, ut sonum eius totus admiraturus sit mundus. Et cum omnium doctissimus euasisset, tunc sane apparuit, quantum docilis taciturnitas uanę et arroganti loquacitati esset pręferenda.

Cęterum et hac in parte diaboli insidię uitandę sunt. Cuidam ex fratribus perpetuum silentium seruanti pater Franciscus, ut semel tantum in hebdomada confessionem faceret, persuadere non potuit. Et ille sibi de se magis quam pręposito suo credens, excidit a sanctorum collegio et ad uomitum est reuersus. Primum irrationabile erat tam obnixo obstinatoque animo tacere, ut confiteri nollet, quasi qui nihil unquam deliquisset; deinde arrogans et superbum, maiorum uoluntati suam pręponere, cum Dominus dicat: Obedientiam uolo, et non sacrificium. Profecto, qui obedire negligit, subiici dedignatur; et qui subiici dedignatur, superbit; et qui superbit, nunquam proficiet. Igitur ipsum quoque oris silentium semper mentis humilitate niti debet, ut obseruatori suo prodesse possit.

Quin autem ipsam taciturnitatem perutilem esse ambigit, si pręter iam dicta sanctorum exempla etiam apostolicis propheticisque pręceptis ad eam colendam excitamur? Iacobus apostolus: Sit — inquit — omnis homo uelox ad audiendum, tardus ad loquendum. Et paulo post: Siquis autem putat se religiosum, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius uana est religio. Et Paulus ad Timotheum: Prophana, et uaniloquia deuita. Salomon in Prouerbiis: Qui moderator sermones suos, doctus et prudens est. Et idem alibi: Tempus tacendi, tempus loquendi. Et iterum in Prouerbiis: Lingua placabilis lignum uitę. Quę autem immoderata est, conteret spiritum. Sermo opportunus est optimus. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur uerbum in tempore suo. Idem procacitatem garrulorum damnans: Os lubricum — inquit — operator ruinas. Et: Vidisti hominem uelocem ad loquendum? Stulticia magis speranda est quam illius correctio. In Ecclesiaste quoque: Stultus uerba multiplicat. Et rursum in Prouerbiis: Mors et uita in manibus linguę. Postremo ipse ueritatis Magister et uitę Dominus in Euangelio ait: De omni uerbo ocioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die Iudicii. Ideo diuitem quoque in inferno positum, quoniam loquacitatis petulantia maxime deliquerat, linguę ardorem sentire magis fecit. Et ille linguam tantum refrigerari petiit, qui ardebat totus.

Eadem hęc sanctę taciturnitatis moderandęque linguę exempla atque prqcepta etiam foeminas respiciunt et quidem magis quam uiros.

Paulus apostolus: Mulieres — inquit — in ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit. Siquid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesiis.

Diuus etiam Hieronymus ad Celantiam scribens: Sit intentus — ait — ac uigilans et audersus peccata semper armatus animus tuus, sermo in omnibus moderatos ac parcus et qui necessitatem magis loquendi indicet quam uoluntatem.

Idem eas, quę in monasterio sacris initiatę sunt, instruens, etiam silentii tempora obseruare monet sic dicens: Volo, charissimę, ut in conuentu uestro ter aut pluries in hebdomada, exceptis festiuitatibus, loqui omnino, nisi urgente causa perutili et necessaria, nullatenus liceat, nec simul nec cum aliis extra. Diebus uero omnibus, quibus et pro remedio et pro salute loqui conceditur, non singulis horis uacandum est uerbis, quę uix proferri sine peccato possunt. Sed hęc inuiolabilis obseruatio uigeat, quod singulis noctibus post peractam horam completorii usque post missam et a tertiis usque ad nonam sacra obseruentur silentia, quatenus et linguę Deum laudandi concedatur opportunitas et inutilia uerba penitus abscindantur. In choro uero ecclesię ad diuinas laudes parato, dormitorio, coenaculo, claustro ac capitulo omni tempore loqui non deceat, nisi ea, quę ordinata sunt in laudibus Dei, ut iam et tempus et locus religionis uestrę prędicent sanctitatem et loquacibus compunctionem ingerant et intrandi ad societatem uestram sancta desyderia incitent et affectus ad cęlestia moueantur.

Satis de hoc multa. Nunc castitatis indagabimus exempla. Frustra enim os loquacitati clauditur, si mens libidinibus patet. Vt igitur castum silentium in casto seruetur pectore, discamus incestas uoluptates sanctę pudicicię amore calcare.