CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 822056 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/822056.

Nodus 822056 in documento marul-mar-inst.xml


Caput V / DE MANSVETVDINE ANIMI

Nunc de his dicemus, qui auersis ab omni asperitate animis mites mansuetique uixerunt, affectum ita moderantes, ut uel nunquam in alterum commoti sint uel adeo temperate, ut non deliquerint. Obseruarunt enim pręceptum illud: Irascimini, et nolite peccare!

Mansueti igitur iracundique exempla primi ab homine geniti Abel et Cayn nobis exibuerunt. Respexit — inquit — Dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cayn autem et ad munera eius non respexit. Humilia enim respicit et alta a longe cognoscit. Hinc ergo Cayn inuidię stimulis actus et furore fremens, fratrem, cuius mansuetudinem imitari debebat, interemit. Itaque sine causa in fratrem iratus, Dei in se iram magis prouocauit et a Deo maledictus fuit.

Mitis Noe in arca seruatur, superbi diluuio pereunt. Sic et Pharao in Mari Rubro mergitur, Moyses saluatur, cuius mansuetudo tunc egregie apparuit, cum pro eis, qui sibi insultauerunt, Deum est deprecatus. Vnde dicitur: In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum. Pharaonis autem obdurationem grauissimis quidem flagellis mollescere potuit, nec ante ipse sęuire desiit quam uiuere.

Iacob fratrem suum Esau, capitali odio sibi infensum, se illi submittendo mitigauit. Occurrentem in Galaad septies in terram pronus adorauit, munera obtulit, dominum suum appellauit. Iccirco, quem ille perdere cogitauerat, amplexatus osculatusque est adeo tenere, ut fleret. Itaque magnum interdum odium magna frangit mansuetudo et ira alterius alterius humilitate coercetur.

Ioseph quoque, mitissimi ingenii adolescens, in cisternam a fratribus deiicitur et externis in seruitutem uenditur. Et tamen eos, a quibus talia passus fuerat, benigne suscipit, large educat, non malum pro malo reddens, sed uincens in Bono malum. Irasci enim nescit mansuetus, et benefacere iis etiam, a quibus offensus est, nouit.

Dauid Saulis toties in se repetitum furorem non uindicando, sed parcendo leniebat et, quem nullo officio, ne rursum indignaretur, mouere potuit, eius in regno successor fieri meruit. Qui ergo persequebatur innocentem, hostium gladiis occubuit. Qui uero persecutori suo manum inferre noluit, regnauit. Proinde iure suo, dum oraret, dixit: Memento, Domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius!

Saluatoris nostri ac Domini mansuetudo maior est quam ut uerbis explicari queat. Neminem ad se in ueritate uenientem repellit aut sine beneficio dimittit, turbas docet, paruulos suscipit, pauperes eligit, ęgrotos uisitat ac sanat, proditoris osculum non refutat, uincientibus se et cędentibus non repugnat, pro crucifixoribus suis orat. Mansuetissimus Agnus ad uictimam currit: maledicitur, et tacet, irridetur, et sustinet. Quamobrem se nobis in exemplum prębens clamat: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris; requiem in terra, requiem in cęlo dicente Propheta: Mansueti hęreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.

Apostoli quoque reliquique Discipuli, iugum suaue et onus leue Domini circumferentes, dum Euangelium predicarent, persecutorum immanitatem patiendo, non contendendo uicerunt. Flagellis cędebantur, et ibant a conspectu concilii gaudentes, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et impletum est illud Esaię uaticinium: Et addent mites in Domino lętitiam, et pauperes homines in sancto Israhel exultabunt.

Multorum pręterea, qui hos secuti sunt, placidę mentis facilitatem etiam bestię cognouerunt, neque tactum illorum formidantes neque recusantes imperium.

Clotario, Britannorum rege, uenationi indulgente aper a uenatoribus actus ad Deicolam* corr. ex Deicolum abbatem confugisse perhibetur. Et ob eo conseruatus, syluestre animal tutiorem se in Deicolqę sinu putauit quam si syluas fuga petiisset, pręsagio quodam lenitudinis pietatisque eius. Qui insequebantur, pepercere beluę ob reuerentiam uiri, non ausi eam lędere, quę sese fidei commiserat sancti.

Marianus quoque, Bituricensis coenobii monachus, bubulci officio defungi non dedignatus, aprum ad se confugientem tutatus est. Canibus insequentibus imperauit, ne illum tangerent. Mira res! Canes obedierunt, aper discedere noluit et, cuius benignitate se seruatum agnouit, eidem ueluti iampridem mansuefactus humiliter adhesit.

Eadem fera ad Basoli, Rhemensis abbatis, cęllam confugiens, pedibus eius prouoluta sic in tuto fuit, ut canes, qui magno cursus impetu iam tergo fugientis imminebant, repente subsisterent. Tunc Attila uenator rem admiratus, prędium, quod ibi habebat, abbati concessit, dignum omni beneficio asserens, cuius et mansuetudinem aper et uirtutem canes testati sunt. Columbano abbati ursi in syluis obtemperauerunt, Heleno onagri crocodilique. Hos insiliens trans fluuium ibat, illos autem sarcinis onerabat. Haud ita repente mansuescerent syluestria aquaticaque animalia, nisi in homine mansuetudinis uim sentirent, cui obsequebantur.

Diuus Hieronymus, cum inuidorum maliciam atque infestationes ne ferendo quidem posset reprimere, Roma cessit. Mansueti enim placidique hominis proprium est dare locum improbitatibus aliorum neque cum pertinacium malignitate contendere. Sed cui Romę homines aduersabantur, in Syrię deserto ferę seruierunt. In Bethlemitico deinde monasterio manentem leo posita ferocitate blanditer adiit et reliquis, qui aderant, metu dilabentibus ipsi pedem spina uulneratum porrexit, sanatus famulatum exibuit. Nullique iam monachorum, metuendus asellum ad pascua educebat reducebatque ad stabulum, agasonis fungens officio, qui quondam prędonis functus fuerat. Ferocire nempe non potuit, ubi hospitis benignitatem experiri coepit, nec ab eo prorsus discedere, cuius beneficio se nouerat conualuisse.

Marinus in Arba, Dalmatię insula, natus, apud Ariminum uitam solitariam duxit. Cum autem aliquando cęllam suam uersus ab urbe Roma rediret, asellum, quo in uia uehebatur, ursus terribilis inuadens peremit. Ille ursum tenuit et, ut asini uices subiens ad cęllam usque se deferret, iussit. Subito syluestrem exuens animum immanis bestia dorsum homini prębuit, cuius asello non pepercerat. Diceres humanitatis eius conscientia, quoniam ille amissi iumenti iacturam passus in autorem damni non excanduit neque indignatus est, sed tantum seruitio eius usus, quo probaret, posse se ab ipso poenas exigere, si uellet, cuius dorso potuit tam imperiose insidere.

At etiam timidissimum animal cerua, dum uenatorum tela saucia fugeret, ad Bassianum, Laudensem episcopum, se recepit. Qui persequebantur, miraculo obstupefacti stetere. Quidam uero licentius accedens, eam de manu episcopi erripere uoluit, sed ipse pręreptus a diabolo uexari coepit. Episcopus autem, qui bestiam blande amiceque exceperat et clementer fuerat tutatus, nec in hominis uiolentiam irasci potuit: ab immundo spiritu oppressum miseratus incunctanter pristinę restituit sanitati. Idem igitur et tutelę fidem et patientię benignitatem seruauit, amicis inimicisque iuxta fauens.

Egidius quoque abbas, ad ostia Rhodani solitarius manens et hominibus incognitus, cerua lac prębente (ut alibi diximus) uixit. Sed dum illa a uenaticis canibus agitaretur, prępeti fuga cęllam ipsius petiit et trepida ac solito moestius immugiens ante senis pedes prouoluta iacuit, ut, cuius humanitatem diu experta fuerat, eius etiam auxilio ab imminenti periculo tegeretur. Igitur illo orante canes propius accedere nequiuere. Vnus autem de uenatoribus (quia locus uepribus obductus erat) incerto sagittam dirigens, abbati uulnus inflixit. Post hoc penetrantes latebram reperiunt senem ceruamque iuxta accubantem. Et religione quadam concussis animis procidentes ueniam ab eo, quem imprudenter lęserant, suppliciter petunt atque impetrant, et ceruam dimittunt intactam. Tam enim ille libenter iis, a quibus uulnus acceperat, offensam dimisit, quam pro cerua orauit, pari simplicitate et de ipsa solicitus et in illos mitis.

Ad Remigium, Rhemensem archiepiscopum, passeres aduolare solitos accepimus et de manu eius certatim cibum capere. Cur ita, nisi quod non sic tuto se pasci posse in apertis campis putarunt ut in mansuetissimi pręsulis sinu.

Blasio, Sebastę urbis episcopo, in solitudine persecutionem declinanti syluestres auiculę uictum suppeditarunt.

A Iudoco, regis Britannię filio, dum contempto regno soli Christo seruiret, columbas piscesque escam manu porrectam acceptasse ferunt. Iuonem presbyterum ad mensam recumbentem auis quędam albo uiridique colore spectabilis de improuiso adiisse dicitur et tangi se ac contrectari ab eo passa, post acceptam benedictionem euolasse. Testata mihi uidetur naturam eius non gestu solum, quo se illi libere atque ultro obtulit, sed etiam pennis uarietateque colorum. In candore signabatur mentis puritas, in uirore spei alacritas, in plumarum mollitie animi lenitudo atque facilitas.

Maxentii etiam, Pictauiensis abbatis, humanitas effecit, ut agrestes uolucres non cupidius arborum ramis quam manibus suis insiderent. Panes micis aut tritici granis ab eo pastę auolabant. Hinc discamus non sine beneficio eos dimittere, qui sine hęsitatione nostrę se crediderint fidei.

Seuerus, Agathensis abbas, passerem aduolantem ita humanitus excepisse dicitur, ut, cum ille fracto crure aliorum aucupium effugisset, ipse sua precatione sanatum dimiserit. Qui enim benigne alios accipit, facile, quod a Domino petit, impetrat. Scriptum quippe est: Mansuetis dabit gratiam.

Francisci quoque lenitatem auicularum audacia mirabiliorem fecit. Ad prędicantem confluebant neque refugiebant manum eius, usque adeo obsequentes, ut non nisi, cum ipse iussisset, abirent, non nisi, cum ipse innuisset, garritum comprimerent; non, quod iussa intellexerint, sed quod iubentis autoritatem uirtutemque senserint.

Cum aliquando in horto inter fruteta deambularet, cicada ficulneam linquens super euocantis manum consedit et, Deum laudare iussa, uoce tinnula, gutture fistulato, suauiorem solito stridorem edidit. Humanum igitur consortium effugere solitę bestiolę, Franciscum omnibus ex mansuetudine applaudentem creaturis adire non timuerunt neque potuerunt non obtemperare imperanti, cui iam diuina inerat uirtus. Talibus enim dictum est: Si monti huic dixeritis: Tolle et iacta te in mare, fiet. Apollonium abbatem ferunt cuidam fratrum suorum humilitatis mansuetudinisque uirtutem suis precibus a Domino impetrasse, ita ut ille, cuius rigidę mentis asperitatem nulla mitigare castigatio poterat, postea multis patientię ac lenitudinis exemplum fieret. Siquando igitur ullum animi morbum industria nostra leuare non poterimus, ad precationum remedia recurramus. Quia, quę impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

Et, ne foeminarum mansuetudinem silentio pertransisse uidear, Brigida uirgo apro ferocissimo, et qui in pecudum gregem reponte irruerat, pręsto occurrens usque adeo reddidit mitem, ut eidem gregi ipsum pręficeret pastorem. Itaque tam modo immanis fera tam tenellas oues, quas laniatum uenerat, mox et ad pascua educere et pastas reducere domum coepit. Voluit autem Deus beluę feritatem uirginis humanitati cedere, ut ostenderet, quanti apud se ponderis esset talis uirtus.

Sed earum mansuetudo foeminarum, quę in coenobiis perpetuę seruituti se addixere, ut Deum promererentur, in eo apparet, quod prępositis libenter obediant, quod labori alacriter insistant, quod dicto factoue lacessitę non reclament, non murmurent, non mussitent, non denique uultum mutent, sed semper eandem animi lenitatem prę se ferant. Harum exempla partim dicta sunt, ubi de labore obedientiaque tractauimus, partim dicentur, cum de patientię uirtute disseremus. Igitur, ne eadem sępius repetere necesse sit, hoc loco de illis loqui supersedebo.

Omnes tamen Christi seruos ancillasque admonitos uelim, ut meminerint talium hominum et preces a Domino facilius exaudiri et opera largiore remuneratione compensari. Nisi id uerum esset, non illos potissimum in magno rerum discrimine Sophonias propheta citaret, ut Domini supplicent dicens: Quęrite Dominum omnes mansueti terrę, quia iudicium, eius estis operatI; quęrite iustum, quęrite mansuetum, si quo modo abscondamini in die furores Domini. Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum; Azotum in meridie eiicient, et Acharon eradicabitur. Tantum infortunium auerti posse sperauit precibus mansuetorum. Hinc et Eliachim sacerdos, cum excidium ab Olopherne timerent, ad populum dixisse fertur: Si in humiliationibus permanseritis, exaudiet uos Dominus. Hinc et sancta Iudit Dominum obtestata ait: Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Ipse etiam Dauid: Suscipiens — inquit -mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. Et in alio Psalmo: Exaltauit mansuetos in salutem. Et in Euangelio Veritas ait: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Non igitur temere in Ecclesiastico pręceptum est: Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo inuenies gratiam. Profecto, siquis ista memoriter tenuerit recteque perpenderit, studio diligentiore, diligentia studiosiore contrariis animi motibus temperabit.