CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 820820 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/820820.

Nodus 820820 in documento marul-mar-inst.xml


Caput I / DE CORPORIS CASTIGATIONE PER IEIVNIVM

Quartum nunc operis huius uolumen Deo adiuuante inchoabimus. Sed ne pręcedentem materiam nimis cito reliquisse uideamur, adhuc de ipsa corporis castigatione, quod restat, loqui pergemus. Et primum quidem illam, quę ieiuniis constat, explicare aggrediemur, ut, qui uolent hac quoque in parte sanctorum uitam speculari, cibi potusque abstinentia rite seruata, ad illud tandem spiritale a Deo electum ieiunium, quod est uitiorum derelictio assumptioque uirtutum, facilius peruenire possint, ut scilicet esurientes et sitientes iustitiam cum his ipsis, quos sibi proposuerint imitandos, ęternę beatitudinis pabulo saturentur.

Quantę enim uirtutis quantęque apud Deum ęstimationis ieiunium semper fuerit, et Vetus Scriptura indicat et Noua.

Moyses in monte quadraginta dies et totidem noctes nihil gustans facie ad faciem cum Deo loquitur et Legem digito eius in tabula lapideis conscriptam accipit. Quibus ob populi culpam confractis, rursum ieiunans, et Domini indignationem placauit et Legem recuperauit.

Hinc in Leuitico pręcipitur filiis Israhel, ut septimi mensis diem decimam celebrem habentes ieiunio affligant animas suas usque ad uesperum, pro satisfactione utique peccati, quod uitulum adorando commiserant, unde dies expiationum dicitur, et in memoriam, quia Moysi ieiunio ac precibus exoratus Dominus ueniam illis indulserat, unde etiam dies, dies propiciationis nuncupatur. Ieiunio igitur et Dei uindicta reprimitur et commissa purgantur.

Helias propheta post subcineritii panis esum et aquę potum, cum dies quadraginta ieiunus ambulasset, peruenit usque ad montem Dei Oreb atque idem igneo curru sublatus transuectus est in paradisum. Si illic satiari cupimus, hic ieiunemus.

Samuelis deprecationes ac simul populi ieiunium respiciens Deus, Philistinorum in Masphat exercitum in ipsos iam irruentem repenti fragore tonitruque perterruit et in fugam conuertit. Si sic stat pro ieiunantibus et orantibus Dominus, quia a tentationibus superatur, nisi qui neutrum diligenter exequitur?

Saulis item regis edictum obseruans populus Israhel, quo die nihil comedit, ingentes Philistinorum copias, quas paulo ante metu perculsus fugerat, fugientes persecutus est a Machmis usque in Hailon multisque interfectis preda potitus est. Inermis erat et ieiunio se muniens armatos uicit. Quippe neminem ex Israhelitis arma tunc habuisse asserit Scriptura pręter Saulem et Ionatham. Non ergo armis, sed ieiunii uirtute pręualuerunt. Et cum uix decem milium numerum implerent, aduersariorum autem exercitus essent triginta curruum, sex equitum, reliquum uulgus sicut harena, fauente Domino multitudo cessit paucitati, armatura nuditati, saturitas ieiunio.

Iosaphat etiam, Iudę regem, legimus ieiunium cunctis, quibus pręerat, indixisse, cum Moab et Ammon et Idumei innumera pene multitudo contra illum uenientes mutuis inter se uulneribus concidere. Et qui cibo uacui erant, non tentato pugnę periculo repleti sunt spoliis inimicorum.

Achab rex, scelere quondam quam regno insignior, impietatis suę poenam, sacco et ieiunio humiliatus, distulit in posteros. Illo defuncto Ochozias filius cecidit per cancellos coenaculi, et mortuus est. Ioram filius a Iehu sagitta percussus periit. Iezabelem uxorem ui de fenestra pręcipitatam equorum ungulę contriuerunt, contritam dilacerauerunt frustatim canes, reliqui septuaginta filii in Samaria occisi sunt. Et qui in Iezrahel de domo eius erant, omnes Iehu regnante interempti et omne prorsus genus Achab internitione sublatum. Tantam suorum ruinam, tam miserabile spectaculum uidisset ipse (sicuti per prophetam interminatus fuerat Dominus) nisi ieiunasset. Ieiunauit, et usque ad tertium regni successorem ea familię dilata est clades.

Peccauerat Dauid, et peccatum confitens a Nathan propheta audierat: Transtulit a te Deus peccatum tuum. Et post hęc tamen: Infirmata sunt, inquit, a* add. ieiunio genua mea. Sed cuius genua infirma ieiunio erant, eius in Deo spes firma fuit. Vnde ait: In te, Domine, speraui; non confundar in ęternum.

Danieli ieiunanti diuina reuelantur mysteria, et dies a sole iustitię illuminandus pręfinito hebdomadarum numero panditur. In lacum leonum missus per dies sex nihil comedit, et inter ferocissimas bestias mansit illęsus. Cumque esuriret, Abacuch propheta per angelum Domini de Iudea translatus in Babylonem, apposuit illi pulmentum, quod messoribus coxerat, et refocillatus est. Ieiunus igitur Daniel sacramenta discit, leonum ferociam domat, prandium diuinitus missum accipit. Denique de fouea, in quam proiectus fuerat, liberator. Et qui Deum Israhel prędicanti non crediderant, saluato credidere, mirantes et confitentes uerum timendumque esse Deum Danielis.

At uero prophetes ille de Hierusalem ueniens in Bethel, cum alterius fraude mendacioque deceptus fregisset ieiunium, a leone (quod animalis genus ieiunanti Danieli pepercerat) suffocatus periit. Qui tamen, dum ieiunium seruabat, manum Hieroboam regis, ipsum ferire uolentis, arescere fecerat et arefactam, cum illum poenituisset, rursum sanitati restituerat. Tanta itaque ieiunantis uirtus fuit, quanta soluentis ieiunium imbecillitas. Nam quem irati regis potentia lędere non potuit, unius bestię uis interemit.

Nunc nostra percurramus!

Quadraginta dies ieiunauit Saluator noster, et a diabolo tentatus ostendit, quomodo insidias eius euitare et uirtutem possimus uincere, dum ieiunando uincit. Quamobrem in hoc pugnę genere non est nobis uiribus corporis opus ad uincendum, sed magis imbecillitate, ne in illo diabolus fomitem inueniat, quem concupiscentię igne succendat. Hic est enim faber sufflans in igne prunas et proferens uas in opus suum.

Atque idem Dominus noster, cum in monte transformatus totus Diuinitatis suę luce resplenduisset, Moysen et Heliam iuxta se apparere fecit, quia et ipsi aliquando quandragenarii ieiunii obseruatores extiterant, ut ex hoc nobis insinuaret eos, qui libenter ieiunauerint, suo glorioso consortio esse dignos.

Quid est autem, quod, cum Discipulis orandi rationem tradidisset, continuo ieiunandi documenta ingessit, nisi quia illa demum fortis et efficax est deprecatio, quam cibi comitatur abstinentia? Hoc enim duplici telo ualidiora inimici machinamenta demoliri ac dirui posse monstrauit, cum de nequissimo spiritu effugando diceret: Hoc genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium.

Ne autem abstinentię bono abutamur ad iactantiam et uirtutem in uitium commutemus, sit: Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritę tristes. Et ut potius sub aliquo iocunditatis uelo lateat alios corporis nostri maceratio: Tu, inquit, cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam laua, ne uidearis hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in absconso. Et Pater tuus, qui uidet in absconso, reddet tibi. Phariseorum*corr. ex Palestinorum ista mollities erat, cum festum agerent, caput unguentis delibutum et lotam pręferre faciem. Non ista facienda, dum ieiunatur, pręcipit Dominus, sed metaphora utitur, per quam lętari et gaudere iubet, ut hypocritarum simulatę sanctitatis tristitiam arguat. Vis igitur omnia prorsus, quę hic mandantur, implere? Hoc, quod ieiunas, quod abstines, totum Deo, nihil ostentationi offeras.

Post Dominum Iesum primi inter Christianos apostoli ieiunio usi sunt. Ipse enim, ut in Euangelio legimus, cum in Matthei domo accubuisset, quibusdam interrogantibus, quare discipuli eius, sicut Ioannis et phariseorum, non ieiunarent, respondit: Nunquid possunt filii nuptiarum, quandiu sponsus cum illis est, ieiunare? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illis diebus. Peracta igitur spiritalis connubii celebritate passionis ac resurrectionis tempos aduenit, et sublatus est ab iis Sponsus. Exinde illius desyderio uehementer solicitati ieiunare et esuritione se afficere coepere. Nec unquam ab his abstinentię angustiis recesserunt, donec in cęlesti thalamo rursum eidem, quem tam ardenter desyderauerant, feliciter iuncti sunt, ubi nunc ieiuniorum famem, quam hic haud multum sustinuerunt, ęterni perpetuique conuiuii refectione compensant.

Apostolicum autem uirum Nicolaum, Myreę urbis episcopum, ferunt infantulum adhuc in cunabulis uagientem et fasciarum inuolucris colligatum, cum nutricis huberibus admoueretur, quarta et sexta quaque feria non nisi semel sugere lac uoluisse. Mira profecto res: nondum ad buas papasque peruenerat, hoc est, potus cibique usum, et iam ieiunia obseruabat. Sed si adulti sanctitudinem consyderauerimus, non erit mirum, quod tales ac tanti hominis etiam infantia mirabilis fuerit.

Idem miraculum uel portentum potius de Sisinio, Thaunensi episcopo, refertur, scilicet ipsum quoque, cum editus lacte genitricis suę aleretur, quarta et sexta feria tantummodo semel tenelluli oris labella huberibus admouere consueuisse. Cum autem et hunc multa animi sanctitate pręstitisse manifestum sit, cur non speremus eum sanctum et beatum euasurum, quisquis uel integrę iam ętatis uitam ab hac ieiuniorum obseruatione auspicabitur?

Eosdem quartę et sextę ferię dies Maglorius,* corr. ex Maiorus Sargiensis episcopus, ita ieiunio suo consecrauit, ut in illis prorsus nihil degustaret. Aliis uero diebus pane ordeaceo uictitabat. Vis nosse, quantum illi sic ieiunasse profuerit? Virginitatem perpetuo seruauit.

Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, ipse quoque uirginitatis coronam adeptus est: lasciuiam carnis domans ieiuniis. Feria sexta sicco pane tantum et aqua frigida semper est usus. Nunquam illi curę fuit, ut pasceret corpus, sed ut sustentaret. Propterea quidem cibauit illum Dominus pane uitę et intellectus, et aqua sapientię salutaris potauit illum. Fuit enim doctor egregius, disciplinis diuinis apprime eruditus, multis pręterea miraculis clarus.

Bonifacio martyri, Mysię archiepiscopo, quotidiana ieiunia pro deliciis erant atque ut inediam per biduum quatriduumque prolataret, Dominicis tantum diebus quintisque feriis cibum capiens. Cum tamen docendo gentiles per Mysiam iter faceret, uię ac frigoris asperitate fatigatus ita temperauit ieiunium, ut quotidie dimidio panis et aquę poculo uires reficeret. Et quoniam neque equo uehi uoluit, sed pedes ire detractis etiam calciamentis, ut alibi diximus, magis mirandum existimo tanto labori talem ac tam modicam coenulam sufficere potuisse quam quod sine illo tot dierum, quod dictum est, inediam tolerarit. Tali uitę tenore cucurrit ad martyrium. Et alii quidem martyres unam martyrii coronam receperunt, hic duas, ieiunii martyrium sanguinis martyrio copulando.

Iuonem presbyterum, et ipsum solicitum imprimis abstinentię cultorem, omnia ab Ecclesia indicta ieiunia sola panis et aquę refectione obseruare solitum legimus, ut plus aliquid faceret, quam quod pręceptum fuerat, et alimenti tenuitas obedientię cumulus esset, alias etiam abstemium fuisse et nunquam uel modico uino usum.

De Antonio quoque, Aegyptio abbate, memorię proditum est, quod semel in die hora uespertina, panem cum sale comederit et aquam frigidam biberit, et cum perseuerantius ieiunaret, nunc bidui nunc tridui inediam passus sit; tum, quod eam rem illi inuidens diabolus aliquando sumpta monachi forma apparuit, cibos porrexit et, ut aliquid sumeret nec se fame confici permitteret, exhortatus sit, quod tandem deprehensa fraude Antonius cruces signo se munierit et ille euanuerit. Ex quibus facile apparet, quam magno emolumento nobis ieiunium sit, cum tantę molestię diabolo sit et ieiunantes tentari posse, superari non posse.

Sansonis quoque, Dolensis archiepiscopi, ieiunia fuere modo biduo, modo triduo transacto, modo post hebdomadam cibum sumere, toto uero Quadragesimę tempore bis aut ad summum ter parcissimo uictu lassum et effoetum uiribus corpus recreare.

Seuerus abbas, natione Syrus, Domenico quoque die mane sacram communionem, uesperi panem unicum sumebat, altero cibo animam alens, altero corpus sustentans. Reliquis autem diebus cibo pariter ac potu uacuus perdurabat.

Hoc idem et a Mederico apud Heduam, Gallię urbem, obseruatum legimus.

Elpidius etiam abbas, genere Cappadox, cum desertum quoddam incoleret et squalentis antri angusto carcere se occlusisset, tantum bis in hebdomada, id est, Dominicis et quartę ferię diebus uesci solitus dicitur.

Mutium item abbatem in solitudine singulis Dominicis singulo pane diuinitus sibi allato nutritum accepimus, aliis uero diebus absque cibo ieiunum permansisse.

Illos quatuor, quos Pafnutius abbas in remotissima Aegypti eremo commorantes reperit: Ioannem, Andream, Thaddeum et Philippum, hebdomadarum continuata ieiunia Dominicis diebus soluere solitos ferunt, angelo tunc iuxta eorum numerum panes deferente. Et in aduentu Pafnutii quintum panem additum fuisse dicunt. Nec sane mirum uideri debet, quod quidam sanctissimi homines in solitudine de cęlo receperint alimenta, cum etiam pręuaricator populus manna in deserto nutritus sit.

Illud ego maiore admiratione dignum reor, quod de Stephano presbytero Constantinopolitano, traditum est, quod scilicet nondum editus ieiunia colere coeperit. Nam, ut aiunt, mater eo grauida non uinum, non carnem, non lacticinia gustare poterat et, si gustasset, prę nausea euomebat. Post hęc ipse iam natus, cum huberibus applicaretur, sugere matrem nisi ieiunantem nolebat. Tali ostento significatum est, quantę ille abstinentię obseruator mox futurus esset. Vbi enim cum ętate creuit uirtus, in templo beati Petri apostoli clausuram subiens herbas cum sale coctas absque alto condimento semper uesperi comedebat. Deinde presbyter factus pristino uictui salem ademit. Et ne hoc quidem tam fatuo cibo quotidie, uti uoluit, sed aut semel aut bis tantum in hebdomada eum sumere aut ad Dominicum usque diem inediam proferre. Postremo, cum in solitudinem secessisset, herbis crudis pascebatur, a cocto abstinebat. Et monachus professus, cum a seniore iuberetur modico uino uti propter stomachum, unicam uini guttulam in urceum aquę plenum instillare coepit, ut et obediret et aquam tamen nihilo pene quam ante sapidiorem biberet. Pauculas etiam ficus festiuis duntaxat diebus in cibo habuit, neque hoc quidem sua sponte, sed obedientię iure. Hic igitur iam ab initio in parentis uisceribus a Deo electus, prędestinatus et sanctificatus, quam magna res esset ieiunium, ostendit, cum ipsam matrem ad id compellendo tum semet usque in finem eo incredibiliter macerando, id est, a duodeuigesimo usque ad septuagesimum tertium ętatis suę annum. Tunc demum pascuis cęlestibus satiatus est, tanto quidem huberius, quanto hic uixerat abstinentius.

Sancto Liberali, cuius ossa Taruisii posita honorantur, uitę merito de cęlo concessum fuit (omne enim donum perfectum desursum est), uti Dominico quoque die percepta spiritali alimonia corporis et sanguinis Christi sine ullo alio cibo reliquum tempus perduraret. Itaque, quod ad animę salutem sumptum erat, illius uirtute etiam caro sustentabatur.

Ioannes quoque abbas in Thebaidis eremo, quem sub rupe quadam manentem toto triennio nunquam sedisse diximus, ipsam sacrosanctam communionem Dominicis diebus a sacerdote sibi delatam sumens, nihil aliud gustabat. Hoc illi et sacramentum et uictus fuit.

Apelles item Aegyptius, faber ferrarius, ut Christo seruiret, eremum penetrans, quemadmodum ferrum malleis, ita semet cudere coepit ieiuniis. Atque a Deo omni morum sanctitate limatus et expolitus euasit, ut etiam ipse nihil unquam degustaret pręterquam Dominicis diebus panem illum, qui de cęlo descendit. Quem qui digne manducauerit, non esuriet in ęternum.

Pesium* corr. ex Epesium anachoretam annos quadraginta, quos in Scythiotica eremo peregit, sol non uidit manducantem. Nunquam enim ante uesperum quicquam gustauit.

Diuus Hieronymus testatur etiam Hilarionem abbatem nunquam ante solis occasum, nec festis diebus nec in grauissima ualitudine, soluisse ieiunium, cum tamen duro admodum parcissimoque uictu usum dicat — herbarum syluestrium ordeaceique panis et non coctę, sed aqua frigida maceratę lentis, ita ut ei aliquando caligarent oculi, corpus scrabedine rigeret, et tunc oleum pro remedio in cibatu addidisse. Denique a sexagesimo tertio usque ad octogesimum ętatis suę annum, cum pane quoque abstineret, sorbitiunculis ex farina et holere comminuto sustentatum fuisse, donec reddito spiritu conuiuii cęlestis perpetua et ineffabili dulcedine, quam semper appetierat, satiari coepit.

De se quoque ipse Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens loquitur ac dicit: Repugnantem spiritui carnem hebdomadarum inedia subiugabam. Non tacuit, quod olim in eremo secretus egerat, ut illam, quam docebat, suopte exemplo magis moueret, et tamen confitetur cogitationum in corde lasciuientium illecebris uix interdum se resistere potuisse. Pallebant, inquit, ora ieiuniis, et mens desyderiis ęstuabat in frigido corpore, et ante hominem suum iam carne pręmortua sola libidinum incendia bulliebant. Et ipsi nos tutos putabimus, si diem unum aut alterum in hebdomada ieiunauerimus? Nescio, an etiam ieiunium dici debeat, quod consequentis diei obruit repletio, cuius famem succedens exuperat saturitas.

Syluanus abbas in deserto Scythi ieiunii die una cum Zacharia discipulo iter faciens, ad quoddam monasterium diuertit et humaniter acceptus manducauit. Cum autem discessissent, discipulum in uia bibentem reprehendit, quod eo potu ieiunium ante tempus soluisset. Et cum ille tunc se ambos iam soluisse ieiunium diceret, cum in monasterio comedissent: Minime, inquit, nam illud non ieiunii solutio, sed charitatis communicatio fuit. Itaque existimauit absque ieiunii detrimento posse aliquid pręgustari in sodalitio exterorum, id est, cum aut ipse alios hospitio susciperet aut ab aliis susciperetur. Quem morem apud Aegypti monachos celebrem fuisse autor est Cassianus, ita tamen, ut illam pręgustationem districtiore postea ieiunio compensarent. Vsque adeo neque charitatem dimittere neque abstinentię quicquam derogare uolebant.

Odilo, Cluniacensis abbas, Quadragesimale ieiunium solicitius obseruans, cum panem cinere aspersum comedisset, aquam potui poposcit. Qua acceptor et statim in uinum mutata ministrum increpuit, quod uinum pro aqua sibi attulisset. Illoque admirante et rursum de fonte haustam afferente idem secutum est miraculum. Vbi tandem agnouit Dei uoluntatem, timuit recusare, quod ab ipso offerebatur, et asperiorem cibum molliore poculo temperauit.

Gregorius pontifex, ingenio ac sanctitate ęque clarus, dum adhuc monasticam uitam ageret, aduersa implicatus ualitudine ieiunium Quadragesimale seruare non poterat. Adueniente uero Sabbati sancti die flens Eleutherium abbatem rogauit, ut precibus a Domino tantillum sibi uirium impetraret, quod satis esset ad eam saltem tam celebrem diem ieiunio excolendam. Quo orante tantum concepit uigoris, ut etiam in alterum diem inediam facile producere posset, si uoluisset. Sic quidem ipsemet in tertio Dialogi sui libro testatum reliquit. Quo exemplo aperte admonemur, ut, siqua res ad seruandum ieiunium nobis impedimento fuerit, non negligamus, immo, ut ab ea expediamur, uotis precationibusque Dominum solicitemus. Petenti dabitur, et pulsanti aperietur.

Nunc foeminis, si quam forte uiros imitari piget, foeminarum proponamus exempla!

Anna, Helcanę uxor, non capit cibum, sed luget et orat. Et sterilitatem ab emula exprobratam Domino miserante foecunditate compensat moeroreque in gaudium uerso concinit dicens: Exultauit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino meo. Vinum et quod inebriare potent, nunquam bibit, et bibentibus uinum hilarior efficitur, dum prolis generositate lętatur.

Sarra, Raguelis filia, septem iam maritis, antequam ab eis tangeretur, uiduata, octauum Tobiam triduano ieiunio seruauit incolumem. Cumque coniugum suorum interfectrix diceretur, omni penitus probro, dum ieiunasset et orasset, meruit liberari. Ipse denique Asmodeus demon, qui ipsos septem uiros interemerat, unius mulieris uictus ieiunio religatur in deserto amittitque nocendi facultatem, qui habuerat occidendi.

Ieiunabat Iudit omnibus diebus uitę suę, et Assyriorum exercitu fit fortior. Ozias, Bethulię princeps et qui cum illo erant, iam se suaque dedere hosti decreuerant, quem illa interemit. Itaque, quos arma a seruitutis iugo defendere non ualebant, unius foeminę ieiunio et orationibus munitę uirtus liberauit.

Anna, Phanuelis filia, quotidianis ieiuniis et obsecrationibus ad prophetandi culmen peruenit, puerum Iesum, quem Simeon sacerdos in ulnas acceperat, ipsa superueniens adorat et Redemptorem Israhel confitetur Spiritu Sancto plena, quia cibo uacua abstinendo et orando intellexit, quod scribę et pharisei legendo non perceperunt.

Asellam uirginem Hieronymus laudibus efferens: ieiunium, inquit, pro ludo habuit, inediam pro refectione. Et cum eam non uescendi desyderium, sed humana conditio ad cibum traheret, pane et sale et aqua frigida concitabat magis esuriem quam restinguebat.

Idem Paulę, uita iam defunctę, uirtutes enarrans: Tantę, inquit, continentię fuit, ut prope mensuram excederet et debilitatem corporis nimiis ieiuniis ac labore contraheret. Exceptis diebus festiuis uix unquam alias oleum in cibo cepit, ut ex hoc uno ęstimetur, quid de uino et liquamine et piscibus et melle et ouis et reliquis, quę gustu suauia sunt, iudicarit. In quibus sumendis quidam se abstinentissimos putant et, si iis uentrem ingurgitauerint, tutam pudiciciam suspicantur. Post multa tandem ait: Nulla iuuenum puellarum sano et uegeto corpore tantę se dederat continentię, quantę ipsa fracto et senili debilitatoque corpusculo. Postremo dicit, quod, cum febre laboraret, nec medicorum consilio nec Epiphanii episcopi suasionibus compelli potuerit, ut uinum biberet; et ipse Epiphanius ab ea exiens tantum se profecisse dixerit, ut e contrario sibi iam seni aquam bibere pene persuasum esset. Quod si hęc et langore et ętate confecta foemina uinum, in quo est luxuria, usque adeo gustare timuit, quomodo non magis timere debeant, quę et sanę sunt et iuuenilis ętatis feruore, etiam cum multum ieiunauerint, incalescunt? Et in illo Thebaidis monasterio, in quo Euphrasia uirgo omnium spiritalium unguentorum odore fragrauit, quotidiana seruabantur ieiunia et non carnem, non lacticinia, non uinum, non oleum, non denique dulcium genera fructuum gustare fas erat. Euphrasia uero biduo triduoque et tota interdum hebdomada inediam protrahebat, uacuum cibo uentrem gerens, ut animam repleret uirtutibus.

Maria Aegyptiaca, quę meretricium quęstum in quęstum uertit paradisi, in solitudinem secedens tres tantum panes pro uiatico, secum tulerat. Et quoniam ibidem Deo seruiens plus minus quadraginta uixit annos nec unquam interim hominem uidit, pręter anno illo, quo ad Dominum migratura erat, Zosimam abbatem, apparet eam hoc toto fere tempore sine panis esu perdurasse et, si quicquam ederit, more ferę syluestrium herbarum pastu fuisse sustentatam. Quicquid culpę olim per ingluuiem contraxerat, tali ieiunio purgauit. Et quę diu uersata fuerat in prostibulo, post eremi angustias incola efficitur regni cęlorum.

De Felicula uirgine et martyre traditum est carcere inclusam dies septem nihil gustasse et iterum in templum deę Vestę sub custodia translatam alios septem dies pari inedia peregisse. Hac igitur abstinentię uirtute roborata, constanti et imperterrito animo martyrii pertulit supplicium, nihil horrescens tyranni sęuitiam, sed mori cupiens et esse cum Christo.

Maria Decegnies, cuius ortu Niuella, Leodiensis, episcopi uiculus, nobilitatus est, a festo Exaltationis Crucis usque ad Pascha ieiunium cum sola panis et aquę refectione per annos tres obseruauit. Eandem ferunt aliquando quinque et triginta dies absque cibo perseuerasse, diuinis fruentem colloquiis; tres item et quinquaginta dies ante obitum suum nihil aliud gustasse pręter uitale uiaticum carnis et sanguinis Christi; hint defunctę animam ab angelis in cęlum ferri uisam, ut, quę a terrenis alimentis identidem abstinuerat, cęlesti pabulo repleretur in ęternum. Cęcilia, uirgo et martyr, biduanis et triduanis ieiuniis meruit uirginitatis suę habere custodem et palmam obtinere martyrii.

Cęterum non omnibus data est eadem abstinentię mensura idemque modus. Alius dies multos inediam pati potent, alius ne unum quidem. Alii ad sedandam famem dimidium panis sat est, alii integer parum est. Tantum ergo sibi quisque ieiuniorum imponat, quantum ferre pręualet, tantum comedat, quantum ad regendos corporis census sufficiat, non ad extinguendos, quodque ad continuanda ieiunii congruere uisum fuerit, non ut duorum aut trium dierum nimia abstinentia subsequentium repletione indigeat et probro locus sit dicentium: Hic homo coepit ędificare, et non potuit consummare. Turrim igitur ieiunii constructurus computet sumptus atque ita moderetur, ut futuro operi ad culmen usque educendo suppetere possint.

Sed cauendum est, ne, dum abstinentię immodestiam fugimus, in uitium incidamus gulositatis. Quo subuersi Adam et Eua mandatum Dei contempserunt et de pardiso eiecti sunt, Noe pudenda nudauit, Loth incestum commisit, Esau primogeniturę ius uendidit, populus Israheliticus in deserto periit, Heli sacerdotis filii hostili gladio cęsi sunt. Sodomę quoque euersio, ut ait Scriptura, superbia et saturitas panis fuit. Ideo Dominus in Euangelio: Attendite, inquit, uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitę, et superueniat in nos repentina dies illa. Et: Vę uobis, qui saturati estis, quia esurietis! Mediocritate igitur opus est, ut nec nimium nec parum cibis abstineamus. Alterum seipsum incaute perdere est, alterum uentri, non Deo seruire est.

Omni pręterea ope et totis uiribus enitendum, ut semper a uitiis, magis quam a cibo, ieiuni inueniamur. Alioquin nec a cibo ieiunasse proderit, si inter ieiunandum peccato locus erit. Non est, inquit Apostolus, regnum, Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto. Pietatis igitur et iustitię cura curam superet ieiunandi. Hoc est enim ieiunium, quod elegit Dominus et propter quod per Esaiam ait: Sustollam te super altitudines terrę, et cibabo te hęreditate Iacob, patris tui.

Ad hęc, nequid simulate, nequid iactanter fiat: Nolite ieiunare, inquit, sicut usque ad diem hanc, ut audiatur in excelso clamor uester. Tales quippe phariseum imitantur, qui ait: Non sum sicut cęteri homines: ieiuno bis in sabbato. Sed dum insipienter gloriatur, publicano, quem despexerat, factus est deterior. Hos et per Zachariam arguit Dominus dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis, nunquid ieiunium ieiunastis mihi? Non enim Deo et iustitię, sed uanitati ieiunant, qui ieiunando hominum rumusculos et inanes gloriolas aucupantur et dici, quam esse Sancti malunt. Qui sępe quidem, ut se efferant, aliis detrahunt nec Apostolum audiunt dicentem: Qui non manducat, manducantem non iudicet. Tu qui es, inquit, qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem; potens est enim Deus statuere illum.

Sint igitur examinata, sobria, pura, simplicia, humilia ieiunia, non immoderata, non lauta, non animi uitio polluta, non ficta, non suę laudis cupida, alienę inuida et liuoris magis quam abstinentię pallore infecta.