CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 818758 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/818758.

Nodus 818758 in documento marul-mar-inst.xml


Caput II / DE CHARITATE ERGA PROXIMVM

Quoniam uero neque Deum diligere probatur, quisquis non dilexerit proximum suum, discamus sanctorum exemplis, ipsi quoque proximi, id est omnes homines - omnium enim unus pater est Deus - quali amore quantoque animi affectu prosequendi sint.

Ionathę erga Dauid amicitiam non imminuit Saulis patris indignatio, sed auxit. Pater sępe uitę Dauid insidiatus est; semper filius detexit insidias patris, frequenter iratum placauit et a persecutione amici auertit. Cumque die festo Neomenię in celebri conuiuio requireretur, excusauit eius absentiam et patris odium in illum concitatum in se pene excepit, lancea ab eo petitus, sed a Deo protectus. Exurgens ergo ne gustatis quidem solennibus epulis latebras adiit David eumque monuit, ut fuga sibi salutem quęreret. Denique (ut Scriptura testatur) diligebat Ionathas David sicut animam suam, intantum de salute eius solicitus, ut potius patrem regem sibi infensum sustineret quam illum desereret. Documento est non oportere parentum aliorumue dissidiis aut insultationibus nos moueri, ut ab officio discedamus, quod proximis debemus. Scriptum enim est: Noli fieri pro amico inimicus proximo!

Dauid regis erga populum charitas, cum in multis tum in eo pręcipue apparuit, quod, postquam ob illegitimam simul et arrogantem plebium enumerationem puniendus ex tribus malis unum optare cogeretur, neque famem in terram suam neque cędem suorum ab inimicis inferendam elegerit, cum sibi et frumenti satis suppetere posset, ut regi, et multorum armis tectus necem minus ipse timere. Elegit autem communem tam sibi quam reliquis omnibus metum - pestilentiam, immo, quam in se potius, qui deliquerat, quam in aliis desęuituram speraret. At ubi uidit se prętermisso populum uastari cędique, angelo percutiente, exclamat. Ego sum qui peccaui, ego inique egi; isti, qui oues sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei! Qua pietate diuinam placauit iram sibique et iis qui superfuerant ueniam impetrauit, tam iustus in poena eligenda quam promptus in perferenda. Sed cum neque populus a culpa credatur alienus, ipse corporis, ille animi dolorem passus est, minus doliturus, si soli pati contigisset.

Abdias, Iezabele impia prophetas interficiente, centum ex eis speluncis abditos pauisse dicitur. Non pepercit impensę tot homines pascendo et magnum uitę suę adiit discrimen eos occultando, quibuscum sibi una moriendum esse non dubitaret, si deprehensi fuissent. Quamobrem et ipse diuinatione donatus quarto loco censetur in catalogo duodecim prophetarum. Qui enim prophetam accipit in nomine prophetę, mercedem prophetę accipiet.

Tobię charitatem Babylonica captiuitas probatiorem fecit. Quippe in eadem necessitate constitutis, quoquo modo potuit, opitulari non cessauit, nunc uerbis consolando, nunc rebus iuuando et eos, qui ab impiis hominibus cędebantur, sepeliendo. Hinc, cum et ipse regis Senacherib iussu necandus perquireretur, Deo fauente una cum suis periculum effugit. Postea rege filiorum manu interempto reuersus omnia, quę sibi sublata fuerant, recuperauit, ne benefaciendi materia deesset, cui non deerat animus. Pius ergo in medio inimicorum seruari meruit, crudelis autem nec inter filios tutus fuit.

Et beati Iob pietatis opera percensentur, dum ad eum dicitur: Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; uacillantes comfirmauerunt sermones tui, et genua trementia confortasti. Cur ergo post hęc erumnis concutitur, calamitatibus premitur, ad extremam redigitur miseriam? Cur nisi, ut aurum igne probatur, sic is, qui prosperis in rebus semper continentissimus fuerat, etiam in aduersis eiusdem integritatis esse noscatur? Post probationem a malis liberatus duplicia recipit, temporale utique et ęternum bonum, ne ignores multo maximam esse pietatis mercedem.

Abdemelech Aethiops, eunuchus, Sedechię regis seruus, Hieremiam ab iis, qui uera audire non poterant, in coenoso lacu ignominiose deiectum miseratus, cum regem pro illo exorasset, solus eduxit. Inde, qui prophetam male habuerant, in hostium potestatem deuenerunt. E quibus alii interfecti, alii in Babylonem captiui ducti sunt. Ad ipsum autem Abdemelech per prophetam dicitur: Liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus uirorum, quos tu formidas. Sed erruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. O grande charitatis meritum! Capitur, quatitur, uastatur, funditus euertitur Hierusalem, et inter tot gladios furentium inimicorum is, qui proximum ab iniuria liberauerat, diuina uirtute protectus liber expersque periculi fuit.

Multa quidem id genus exempla de Veteri Testamento adduci in medium possent, nisi plura Noui modo sese ingererent referenda.

Iam primum Christi erga nos charitas effecit, ut, nisi proximos nostros dilexerimus, non iniusti solum, sed etiam ingrati simus. Si enim Dei Filius pro hominibus homo factus est, si formam serui accepit, si mori ualuit, quanta ingratitudo est nos tantillum gratię illi referre nolle, ut eos diligamus, quos ipse sic amavit? Profecto indignus est beneficio redemptionis, qui communis redemptionis aspernatur consortem et inter feras beluas computandus, dum ita exuit humanitatem, ut hominem contemnat, quem iuuare conditio, genus natura, Deus hortantur. Ne malos quidem odisse debemus, sed modis, quibus commodius fieri potest, ut corrigantur, curare.

Iaonnes apostolus, cum iuuenem, quem baptizatum peregre proficiscens episcopi cuiusdam fidei commiserat custodiendum, discessisse atque in solitudine cum multis latrocinia exercere audisset, uehementi dolore affectus est incusauitque episcopi negligentiam in eiusmodi deposito seruando nec cunctatus conscenso equo ad grassatorum latibula abiit solus, periculi immemor, dum perditam ouem uestigat inter lupos. Eo uiso iuuenis commissi conscientia uerecundatus fugere coepit, Ioannes insequi consecutusque eum blanditiis promissisque allicit et ad spem uenię animat; se pro illo rationem redditurum, modo poenitere ac secum redire ne detrectaret. Itaque reuersum sic instituit, ut lucraretur Christo. Nobis documento est nulli labori parcendum, ut proximum perniciosis uitę erroribus implicatum expediamus ad salutem. Alioquin contempsisse arguemur, quem sicut nos ipsos diligere iussi fuimus. Hoc loco non omittendę videntur sancti huius de odio charitateque sententię, quo accuratius enixiusque hanc sequamur, illud euitemus. Qui dicit - inquit - se in luce esse et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et nescit, quo eat, quia tenebrę occęcauerunt oculos eius. Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad uitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quoniam omnis homicida non habet uitam ęternam in se manentem. In hac cognouimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi et uiderit fratrem suum necesse habere et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus uerbo neque lingua, sed opere et ueritate. Charissimi, diligamus nos inuicem, quia charitas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non diligit, non nouit Deum, quoniam Deus charitas est. Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo. Siquis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum, quem uidet, Deum, quem non uidet, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Paulus quoque apostolus, qualem erga proximos charitatem haberet, ostendit ad Romanos dicens: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Et ad Corinthios: In cordibus nostris estis, ad commoriendum et ad conuiuendum. Et ad Philippenses: Testis mihi est Deus, quomodo cupiam omnes uos esse in uisceribus Iesu Christi. Et ad Thessalonicenses: Facti sumus paruuli in medio uestrum. Tanquam si nutrix foueat filios suos, ita desyderantes uos cupide uolebamus tradere uobis non solum Euangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam charissimi nobis facti estis. Rursum ad Corinthnos: Cum liber essem - inquit - ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucrificarem. Et factus sum Iudeis tanquam Iudeus, ut Iudeos lucrarer; iis, qui sub Lege sunt, quasi sub Lege essem, cum ipse non essem sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, lucrificarem. Omnibus omnia factus, ut omnes facerem saluos. Idem denique ait: Ego per omnia omnibus placeo, non quęrens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant.

Praeterea charitatis proximi pręcepta nobis insinuans: Qui diligit proximum - inquit - Legem impleuit. Nam: Non adulterabis; Non occides; Non furaberis; Non falsum testimonium dices; Non concupisces; et si quod est aliud mandatum, in hoc uerbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo Legis est dilectio. Rursum alibi: Omnis enim Lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si inuicem mordetis et comeditis, uidete, ne inuicem consumamini. Alibi quoque ait: Estote imitatores Dei sicut filii charissimi. Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suauitatis. Iterum alibi: Mementote - inquit - uinctorum tanquam simul uincti et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes. Atque alibi breuiter omnia comprehendens ait: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

Apostolorum postremo omnium et eorum, qui illos secuti sunt, unum hoc charitatis propositum fuit: neque rerum pręsentium neque quietis neque uitę mortalis ullam habere rationem, dum consulitur spiritali saluti proximorum.

Serapion abbas oppidum quoddam infidelium ingressus, cum publice prędicantem in medio pellerent, uenundare sese illis coepit in seruum, ut saltem cum dominis priuatim colloquendi potestatem haberet. Vbi uero frequenti assiduaque suasione illum, cui seruiebat, credentem de idolorum seruitute in fidei Christi libertatem uendicasset, reddito ei precio ad alium transibat. Hoc gentiles erudiendi genere etiam Lacedęmone et Athenis usum dicunt. Itaque non recusauit uenalis mancipii uilitatem abbas, ut alios a pernicie liberaret erroris.

Magna et Abraham eremitę in neptem charitas, quam secum in solitudine commorantem Deo seruire et uirginitatem custodire docebat assiduis monitis quotidianaque adhortatione. Sed illa tandem a iuuene quodam solicitata, cum sceleri consensisset, patrui, sanctissimi uiri, conspectum ferre non ualens clam discessit et de uenia desperans impudicicię se dedit. Quid ageret amissa oue, pastor iam senex nesciebat et tamen quiescere prę dolore non poterat. Denique eremum relinquere, tegumentum, ne agnosceretur, mutare, urbes, quas fugerat, intrare, nihil intentatum relinquere, donec illam inuenisset, decreuit. Hoc igitur consilio usus quęsitam inuenit, inuentam conuertit, conuersam secum reduxit et tanto labore recuperatam diligentius custodiuit, ita ut illa salutem, de cuius spe deciderat, poenitendo acquisierit. Quod si ipse delinquentem neglexisset, nunquam fortasse illa a delictis resipuisset. Sed nescit torpere charitas, quousque subleuet corruentem.

Paulinus, Nolę urbis episcopus (sicuti alio loco de ipso diximus) uiduę cuiusdam filium, in Aphrica apud Vandalos captiuum, cum pecunia non suppeteret, uicaria seruitute redemit, mulieris orbitatem miseratus. Simul, ne ille iuuenis, dum superbis dominis seruit, eorum ritus secutus seruire inciperet diabolo, maluit uitam suam quam proximi animam periclitari.

Antidius, Turonensis episcopus, cacodęmonem lętum et gestientem uidens, quod Zosimum, summum pontificem, septennio solicitatum tandem ad stuprum committendum se impulisse diceret, haud cunctandum ratus illi pręcepit, uti se eadem celeritate, qua uenerat, Romam perferret. Die altero pontificem adiit relatisque, quę de illo demon iactauerat ruborem ei pauoremque iniecit et confitentem protinus ad poenitentiam conuertit eodemque usus diei spacio ad Turonem rediit. Timuisset sese demoni credere, nisi proximi charitas foras misisset timorem. Cuius quidem charitatis merito effectum est, ut is, qui papam corruere fecerat, episcopo obediret.

Pacomius monachus animaduertens proximi uici colonos rerum ignaros a cultu abesse diuino et tantummodo in pascendis pecoribus studium protrahere, uehementer indoluit nihilque moratus eremum dereliquit et inter illos tuguriolum sibi constituit. Neque prius ad solitudinis locum rediit, quam illos edocuisset Deum honorare, Christo credere, pie atque innocenter uiuere. Fugerat frequentiam, sed fugientem reuocauit charitas - ueluti qui maris periculum euadens iam in portu atque in tuto se recepit, tum, siquos naufragari respexerit, rursum committit se fluctibus, ut in alto laborantibus opem ferat, suę ipse quieti salutem pręponens aliorum.

Vitalis etiam monachi in urbe Alexandrina mira admodum charitatis opera extitere. Prostibula adibat foeminarum et cum ea, quę impudentiore lasciuia diffluere uidebatur, noctem pactus precium offerebat. Admissus autem in aliquo fornicis angulo procumbens deprecando peruigilabat, donec illucesceret dies. Factum admirans mulier, cogebatur interim tacita intra se cogitare, non iam quantum lucri fecisset sed quantum turpiter uiuendo Deum offendisset. Itaque multę ab eo hoc modo conuersę uitam correxere. Ipse uero peruersa hominum opinione iactatus, quoniam circa lupanaria frequens erat palamque reprehensus patienter tolerabat, cum plus utilitatis ex correctione alieni delicti caperet quam ex sua infamia damni.

Pafnutius quoque abbas, qua ratione Thaidem, nobile scortum, ab impudicicia auerteret, excogitauit. Cum enim ab ea secretiorem congrediendi locum poposcisset et in abditissimum postremę domus cubiculum ductus, ibi etiam ne ab aliquo conspiceretur, uehementer se uereri diceret, »ne dubita - inquit illa - nemo hic te iam uidere pręter Deum potest.« Captata occasione abbas interrogauit, an Deum esse crederet, quem latere nihil possit, tum, qui bonis pręmia et malis proponat poenas. Annuenti subiunxit: »Cum hoc non ignores, nonne infelicissima es, quae propter breuissimi temporis uoluptatem et te et omnes, quibus tui copiam facis, perditum eas cruciatibusque ęternis deputes?« Scelerum conscia mulier statim in lachrymas prorupit ac deinceps lasciuiam carnis frenans ieiuniis orationumque fatigationibus domans pudice sancteque uixit. Itaque neque ipse Pafnutius timuit in se suspicionis notam, dum in alios timet reatus poenam.

Bernardinus, antequam Minorum religionem profiteretur uitam imitabatur in omni charitatis negocio assiduam. Senę pestilentia laborabant. Plerique contagiosam morbi uim timentes urbe excesserant, et illi quoque, qui resedissent, cum ea familia, in qua ęger erat, commercium habere formidabant. Solus Bernardinus sic destitutis necessarium pręstare ministerium decreuit. Duodecim iuuenibus persuadet, ut secum infirmis seruiendo Christo seruiant. Cum hoc comitatu domos laborantium ingredi, sanos consolari, ęgrotis mederi, indigentibus uictum, defunctis sepulturam prouidere, sed ante omnia curare, ut confessi contritique, quicquid euentus ferret, expectarent. Magis uerebatur, nequid decedentibus officeret ad beatitudinem consequendam, quam ne sibi ad uitam propagandam. Cęterum tantę pietatis uir in tam pręsenti periculo sanus atque incolumis meruit conseruari dignusque effici, qui multo magis postea prodesset hominibus, prędicando, quam tunc profuerat ministrando.

Sanctulus, Nursię provincię abbas, cum sibi pecunia non suppetisset, qua diaconum suum a Longobardis latronibus captum redimeret, aliam longe difficiliorem redimendi rationem iniit et, ut sibi cum illo colloqui diesque aliquot una esse liceret, rogauit. Qui rogabantur, hac lege concesserunt, ut, si diaconus effugisset, tunc abbas, qui per ętatem effugere non poterat, capite puniretur. At ille pro diacono mori paratus fugam persuadet eumque noctu emittit. Qua de causa ad necem petitus prębuit ceruicem. Cęterum iam ad feriendum elatam uidens spiculatoris manum protinus exclamat: »Sancte Ioannes, tene illam!« Immota mansit et rigentibus neruis deflecti nequiuit. Reliqui miraculo territi abbatem liberum fecere. Qui mox rogatus male affectam manum oratione curauit. Multiplicia dona certatim offerebant, uenerantes iam quem dudum occidere uoluerant. Nihil illi accipere libuit pręter captivos. Qui omnes libertati redditi, cum ei gratias egissent, abiere. Itaque Sanctulus abbas, dum se morti opponere pro unius salute non dubitat, una cum multis meruit seruari, Deo id tribuente hominis pietati.

Carpus, Pauli apostoli discipulus (sicuti de illo Dionysius ad Deophilum* corr. ex Theophilum scribens testatus est) cum fidelem quendam ab infideli subuersum cerneret, prę dolore languere coepit. Cumque, ut conuerterentur, orare debuisset, ut ambo e uita decederent, optauit, ueritus, ne alterius suasu, alterius exemplo alii corrumperentur. Vidit autem in quiete illos in fornacem ardentem a spiritibus immundis trahi uiolenterque impelli, et cum eo spectaculo delectari coepisset, aspexit Christum cum angelis e cęlo delabi in terram ipsosque ab ignis periculo erreptum accedere. A quo et audiuit iterum paratum se pro peccatoribus pati. Hac uisione admonitus pro utriusque conuersione Domino supplicauit et, quos antea mori concupierat, demum in fide uiuificatos recepit. Hinc discimus neminem appetere debere delinquentium poenas, sed poenitentiam, orandumque esse etiam pro incredulis et iniquis. Sic est enim amplectenda religionis fides, ut non deseratur proximi charitas.

Nunc, ne alterius etiam sexus pium in proximos amorem silentio prętermittamus, idem amor nos hortatur, ut scilicet et legentes huberiorem referant fructum et sanctę foeminę sua laude, quantum in nobis est, minus fraudentur.

Catharina, uirgo duodeuiginti annos nata, cum Maxentii, Alexandrię pręsidis, edictum audisset, in quo referebatur gladio in illos animaduerti placere, qui die pręstituta templum ingressi deos non adorassent, in medium prorupit et pręsidem ipsum nomine compellans atque insanię palam arguens Christum crucifixum adorandum esse asseuerauit, inanium autem deorum simulachra contemptui habenda simul cum iis qui adorant ea. Non est uerita sęuissimo insultare tyranno, ubi proximorum periclitari uidet fidem. Corporis mortem contempsit, ne fideles suppliciorum metu perterriti in mortem ruerent infidelitatis.

Anastasia Romana infideli quidem uiro tradita, sed tantum Christo iuncta, cum patricii generis esset, prętulit nobilitatis altitudini charitatis humilitatem. Quippe uilibus induta, ne agnosceretur, martyrum carceres inuisebat, uincula exosculabatur, ad patientiam exhortationibus animabat. His officiis digna euasit, quę et ipsa coronam referret martyrii.

Maria Decegnies conomento dicta, de pago Niuella episcopatus Leodii, ipsa uitę sanctitate maritum pellexerat, ut castitatem seruaret. Ambo ergo Christo, non mundo seruientes leprę morbo affectis ministerium impendisse dicuntur. Non langoris deformitas, non tabes, non sanies foeculenta, non morbi euitanda contagio obstitit charitati. Miserabilior ęgrotantium facies ministrantium curam magis accendebat. Nunc cum Christo regnant in cęlis, qui leprosis ministrarunt in terra. Pro breui labore pręmia consecuti sunt beatitudinis ęternę.

Bona uirgo in finibus Aegypti, in sanctarum uirginum coenobio Deo seruiens, dum unam inter illas, quam praecipue dilexerat, ex graui ualitudine iam morti proximam miseratur, orauit Domnium, ut cum ea simul diem obiret perpetuaque morientis fieret comes. Vt orauerat, impetrauit: ambę eodem die uita defunctę sunt, ambę uno sepulchro conditę. O inseparabile pii amoris uinculum, quod ne morti quidem soluere licuit! Simul cęlum petierunt, quę simul in terra Christo seruierant, ut convivere, sic etiam commori exoptantes.

Charitate inter se contenderunt apud Antiochiam Theodora uirgo et quidam miles. Illa ob Christi confessionem ab infidelibus in prostibulum truditur. Miles ignotus eam primus adiens persuadet, ut mutatis secum indumentis, uirili habitu euadens, uirginitatem intactam conseruet. Cumque ipse cum muliebri ueste deprehensus pro uirgine ad supplicium traheretur, non sustinuit illa, ut, cuius ope pudiciciam tutata fuerat, ei necis causa fieret. Palam proclamat se esse ei poenę addictam, non ipsum; econtra ille, immo se iudicis sententia damnatum, non illam. Diu certarunt, uterque alterum sua morte redimere cupientes. At uero, quoniam Christi confitentibus mori uiuere erat, Deo disponente ambo simul capitis obtruncatione gloriosum martyrium peregerunt, ne eos tyranni gladius separaret, quos iunxerat amor Christi.