CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 818474 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/818474.

Nodus 818474 in documento marul-mar-inst.xml


Caput I / DE CHARITATE ERGA DEVM

Charitas, quoniam et tertia in ordine harum, de quibus modo diximus, ab Apostolo ponitur et de tribus maior ipsa prędicatur, ideo satis congruum arbitror, ut tertii nunc uoluminis principium teneat et quasi in arce collocata consistat. Quę uirtus cum talis sit, ut sine ea cęterę nihil sint, neminem ignorare uolumus de ipsa simul tractari, ubicunque de aliqua a nobis tractetur. Quędam tamen, quę illi magis propria censui, conabor hoc loco referre et sanctorum exemplis - primo quatenus Deus diligendus sit, deinde proximus, postremo inimicus - digerendo explicare.

Deum toto corde, tota anima, totis uiribus iubemur diligere. Quod utique ita sit, ut sola erga eum dilectio omnes alias superet dilectiones. Super omnia enim amandus est autor ipse omnium atque conseruator. Nulla res unquam cordi nostro sic inherere debet, ut eius causa ille, qui est causa omnium, minus honoretur, minus colatur. Despiciantur opes, deserantur parentes, repudietur uxor, abiiciantur liberi, perferantur supplicia, uita ista effundatur, nihil denique non agendum uel non sustinendum putetur, quod ab homine agi sustinerique possit, dummodo soli pareatur Deo, soli semper deseruiatur.

Abrahę unicus filius erat Isaac. Et cum unice illum amaret, manibus propriis mactare uoluit, ut obediret Deo. Pluris fecit mandatum Dei quam unici uitam neque se crudelem esse, si sanguinem filii effudisset existimauit, sed pientissimum, si eo effuso iussioni paruisset diuinę. Promissionem acceperat de Isaac dicente Domino: Dabo tibi filium, cui benedicturus sum eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. Et tamen, de quo tanta sibi promittebantur, mox eundem impuberem adhuc iubetur immolare. Cuius hic non titubasset fides, quis non dubitasset, ne illo sublato irritum fiat oraculum? At uero Abraham et pollicenti credidit et iubenti obediuit et certissimo tandem euentu, quod promissum fuerat, accepit.

Heli sacerdos nimia in filios indulgentia male agentes remisse molliterque corripiens Deum offenderat, et tamen, cum illos tam tenera amplexaretur pietate, a Philistiim interfectos audiens satis ęquo animo tulit. Postquam autem et arcam Domini simul captam fuisse intellexit, impatiens doloris de sede corruit. Et quia nonagenarius iam erat, eo lapsu collisus expirauit ostendens, quanto sibi grauius erat pręsentia Domini, quam arca exhibebat, quam liberis, quanuis charissimis, orbari.

Quantum de arcę amissione doluit Heli, tantum de eius reductione a Philistinis restitutę lętatus est Dauid. Nam cum rex esset et rerum gestarum gloria omnibus, qui in Iudea regnauerant, pręferretur, non erubuit, dum arca a Leuitis portatur, omni regię dignitatis ornata deposito et ephod lineo sumpto pedester incedere, saltare, ludere et quasi unus e plebe iocunditatis gesticulationibus uti, donec illa in urbem inuecta sub tabernaculo, quod ipse tetenderat, uenerabiliter collocaretur. Ex quanta autem in Deum pietate quantoque amore ea regis exultatio proueniret, Michol, uxoris suę, poena testatur, quę, quoniam scurrilis leuitatis illum arguerat, Deo ulciscente perpetuę sterilitatis damnum tulit.

Idem post hęc anxie secum queri coepit se in ędibus habitare cedrinis, arcam uero testamenti Dei manere sub pellibus, quibus tabernaculum tectum erat. Hinc iam in animum inducens constituere templum Domino sacrisque illius magis decenter reponendis dedicare, regiam cessisset, nisi multo magnificentius habitaculum iis quam sibi faciendum decreuisset, et quidem tale, quale deinde a filio suo Salomone legimus ędificatum. Cuius opulentię amplitudinisque gloria apud posteros uix fidem inuenisset, si eam humanę tantum, non etiam diuinę Scripturę monumenta retulissent. Sed mirentur alii opus, nos animi Deo deuoti affectum pensemus, qui mea quidem sententia maior in Dauid quam in Salomone fuit. Multa quippe postea populo populique principibus indulsit Dominus, et propter seruum suum Dauid ea se indulsisse protestatus est, ut, quia ipse Deum plus cęteris dilexerat, plus etiam a Deo dilectus nosceretur. Quod autem Salomon potius quam ille, ut templum Domino construere electus sit, non tam meritum quam mysterium fuisse constat.

Perfectę charitatis cultum et in pueris illis in Babylonem abductis uiguisse quis negauerit, quando captiuitatis necessitatem, in qua erant, superare potuerunt, nunquam religionis suę obseruationem deserentes. Leguminibus et frigida aqua nutriri quam dapibus regiis, ne cibo Lege uetito incestarentur, maluere. Statuamque auream adorare iussi, mori pręoptarunt quam fidem pręuaricari. Hinc in fornacem septuplo quam solitum erat accensam missos flamma non adussit. Illęsi inter igneos globos laudes Deo concinebant, et idem ardor, qui illis intra fornacem ignouit, raptim exhalans eos, qui foris aderant, regis ministros corripuit atque consumpsit. Motus tanto miraculo rex non iam statuam a se errectam, sed Deum Israhel adorandum edicto iussit. Sic constans ac uera pietas captiuos rege ipso, a quo fuerant capti, fortiores reddidit et in igne positos periculi expertes fecit, parcente illis incendio et in suos sęuiente autores, quos peremit.

Eleazarus scriba Antiocho Epiphane fideles persequente, ut suillam carnem gustaret, compelli (quoniam illegitimum erat) nullo modo potuit, sed neque pro illa suppositam aliam, qua uesci licebat, ut sumeret, exorari, uolentibus amicis ea simulatione ipsum subtrahere neci. Vtque cęteris constantis animi perpetuęque in Deum obseruantię exemplum fieret, extrema pati maluit quam quicquam prophani aut agere aut omnino egisse uideri. Itaque corpus carnifici crudelibus poenis conficiendum tradidit, ut spiritum absque labe comissi pariter suspectique sceleris conseruatum Deo offerret.

Machabei quoque septem fratres neque ingentibus regis promissis corrupti sunt neque minis territi. Ad perferenda fortiter supplicia mater hortatrix aderat, et magis ipsa animo torquebatur uerens, ne tormentis uicti contra Dei legem aliquid agere inclinarentur. Sed et illi feliciter consumpti plus Deum quam semet diligendum documento fuere et mater sic amando filios, ut eos quocunque mortis genere affici mallet quam peccare. Ac ne in se quam in liberos indulgentiorem fuisse putes, quos ad necem pręmiserat, continuo sequi uoluit. Et id quidem tanto lubentius, quanto iam de eorum erga Deum fide magis fuit secura. Non supplicia reputabat, sed, an Deum amarent, gloriosam experientiam, multaque charitate ardens probari tam se quam filios poenis acerbioribus gestiebat. O dignam talibus filiis parentem! O dignos tali parente filios! Vtrique pari animi constantia ostenderunt, quam omni morte fortior esset sola Dei dilectio. Hic est ignis ille, quem Dominus noster Iesus uenit mittere in terram et, quid uolo, inquit, nisi ut ardeat? Videamus ergo, qualiter in illis arserit, qui ipsum Iesum Dei Filium esse certa atque indubitata fide credidere.

Simon Petrus in illius amorem semper propensissimus, cum totius noctis piscationem casso labore peregisset, ipso tandem in nauiculam suscepto ac iubente laxauit rete et tantam uim piscium traxit, ut attonitus indignum se talis Domini pręsentia iudicaret et genibus simul prouolutus diceret: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Profecto, qui sic humiliabatur, iam diligere coeperat. Hinc et subleuari meruit, ne timeret, quod deinde non pisces, sed homines esset capturus. Quibus uerbis ita allectus est, ut, quem modo exire a se uolebat, mox exeuntem sequi maturaret, et quidem relictis omnibus, ut palam esset nihil se pręter Christum appetere, nihil habere uelle.

Iterum, cum nauigantes Discipuli Dominum super mare gradientem conspexissent et, an ipse esset, ambigerent, Petrus reliquis feruentior, Domine, inquit, si tu es, iube me uenire super aquas. Non ambulare super aquas petiit, sed uenire, quam primum amplecti illum, non miracula facere cupiens. Nauis uelo remoque satis propere obuiam agebatur, sed amantis cupiditate tardior erat. Annuente Domino succinctus prosiluit, super aquas cucurrit, mox crebrescentibus uentis commotoque mari pauefactus dubitauit et, cum ob hanc animi hęsitationem mergi coepisset, clamasse dicitur: Domine, saluum me fac! Arguitur itaque, quia timuit, sed saluatur, quia eius ope etiam saluari posse credidit, cuius uirtute super mare incessit. Vt dubitaret, fragilitas compulit, ut inuocaret, fides iussit, ut periculum euaderet, charitas imperauit.

Idem, cum quibusdam ex Discipulis durus ille sermo Domini uideretur: Nisi manducaueritis carnem Filii hominis et sanguinem eius biberitis, non habebitis uitam in uobis ideoque post sensum suum abeuntes ab ipso desciuissent, reliquos duodecim interrogante Domino, an et ipsi abire uellent, pro omnibus respondit: Domine, ad quem ibimus? Verba uitę ęternę habes. Et nos credimus et cognouimus, quia tu es Christus, Filius Dei. Sic consyderabat etiamtum Petrus Dominum, ut nihil eum sine ratione dicere, nihil facere arbitraretur. Sic eidem adheserat, ut, si etiam reliqui omnes dilapsi fuissent, ipse solus non recessisset. Cęterum et se et illos non modo nusquam recessuros, uerum etiam minime dubios esse, quin ipse Filius Dei sit, affirmat, ut scilicet discas neminem posse perfecte diligere, qui non plene crediderit.

Post hęc prędicente Domino ea, quę propediem Hierosolymis passurus esset, ait: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Vide, quali amoris ardore flagrabat. Quem in omnibus uerissimum esse nequaquam dubitat, ab eodem id solum patienter audire non poterat, quod ipsi ualde indecens et abominabile esse, nondum mysterium intelligens, existimabat. Absit a te, Domine, imprudenter optat, sed error hic ex affectu prouenit charitatis. Increpatur ergo, ut ab errore resipiscat, non ut a charitate discedat, immo, ut correctus perfectius diligat.

Inde et in monte, cum reliqui fulgentis Domini splendore stupefacti mutire non auderent, primus prorupit in uocem: Domine, bonum est nos hic esse. Non attendebat loci solitudinem, non deserti incommoditatem, non rupium asperitatem. Ibi sibi optimum esse censuit, ubicunque cum illo una esse contigisset. Si uis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Helię unum. Cur etiam sibi unum non poposcit? Quia eodem cum Iesu contubernio uti et nullo prorsus intersepto ab eo seiungi uelle consilium erat. Semper oculis illum coram intueri cupiebat, quem semel animo complexus fuerat.

Tunc quoque separari ab eo pertimuit, cum ille Discipulorum pedes loturus sibi obnixe renitenti minaretur ac diceret: Nisi lauero te, non habebis partem mecum. Hoc ut audiuit, protinus se totum eius exponens uoluntati respondit: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput. Modo dixerat: Non lauabis mihi pedes in ęternum, et tam cito mutauit sententiam, quam cito illar Domino minus placere intellexit. Vtrobique tamen summi amoris argumentum, cum et reuerentiam prę se tulerit renuendo et permittendo obsequii solicitudinem, ueritus, ne quam ob causam consuetudine eius, qua sibi nihil dulcius neque suauius erat, carere cogeretur.

Quid illud? Cum audisset, quod unus ex Discipulis conspiraturus esset aduersus Dominum suum et a Ioanne quęreret, quis ille esset, quo eum animo quęsisse crederemus? Nonne in ipsum protinus irruendi, ipsum membratim discerpendi et in frusta concidendi laniandique, si cognouisset? Quando quidem nec armatorum cohortem timuit, unum ex illis gladio feriens, dum pro Domino, cui iam manus iniecerant, furibundus contempto uitę periculo decertat, plures inuasurus, nisi Dominus inhibuisset. Tunc gladium uaginę reddidit cum is, cui etiam ligato parendum erat, iussit.

Illud etiam obiter consyderemus, quantę pietatis quantęque teneritudinis fuit, cum Dominum audisset dicentem: Quo ego uado, uos non potestis uenire, solus percontatur et interrogat: Domine, quo uadis? Et: Quare non possum te modo sequi? Animam meam pro te ponam. Omnia quidem pręsumere cogebat amor, sed imbecillitas non omnia potuit pręstare. Iam ad supplicium raptum a longe sequitur, nec in atrium ingredi audet, sed foris ante ostium pręstolatur et ab aliis introductus accedit ad ignem, quoniam surrepente formidine frigescebat charitas. Denique interrogatus, se nosse illum negat, pro quo paulo ante ne uitę quidem suę parsurum, si res ita postulasset, dixerat. Cessit tunc sane timori amor, ut pateret, quanta esset humana fragilitas, ubi auxilium subtrahitur diuinum. Sed etsi cessit, non tamen recessit. Rursum se ille colligens, cum in ipsum respexisset Iesus, usque adeo timuisse doluit, ut dolore mors leuior fuisset. Haud igitur minoris dilectionis testimonium prębuit uiuus, dum crimen luget, quam prębuisset mortuus, si Dominum omnino non negasset. Proinde etiam post reatum his quoque, qui nihil tale commiserant, pręferri meruit, omnium princeps constitutus, quia omnibus plus dilexit.

Persequamur et illa intimi amoris signa, quę post resurrectionem Saluatoris in eo apparuisse Euangelica ueritas docet. Cum igitur singulari cultu atque obseruantia Dominum usque ad crucem prosecutus fuisset, mortuum quoque ac sepultum quęrere non cessauit. Cucurrit una cum Ioanne ad monumentum, ut citius cęteris uideret illum, quem cęteris ardentius amabat. Pręcurrit quidem Ioannes, sed ante introiuit in monumentum Petrus, corpore tardior, sed amore aliquanto feruentior.

Ita et, cum piscationem facerent, Dominum ipsos de littore alloquentem prior agnouit Ioannes, sed ad eum prior uenit Petrus. Sic quippe traditum est: Simon Petrus, cum audisset, quia Dominus est, tunica succinxit se (erat nudus) et misit se in mare. Alii autem Discipuli nauigio uenerunt. Non enim longe erant a terra. Non patitur moras charitas. Tametsi prope littus erant, haud quaquam distulit Petrus, quin ipsum nauiculę cursum suo pręueniret, dum ad Dominum properat. Non petiit nunc, ut super aquas ambularet, quia et id petere tardatio uidebatur, et cum miraculo uelle agere aliquid, quod sine eo perfici potest, Deum tentare est. Itaque uado, quo uolebat, peruenit, reliqui deinde applicuere. Tum demum iubente Domino afferi de piscibus, quos ceperant, primus ascendisse dicitur et traxisse rete in terram magnis piscibus plenum. Qui enim impensius amat, solicitius paret. Magnisque affluit uirtutibus, qui perfecte eum colit. Et cum tanti essent, inquit, non est scissum rete. Non enim rumpi nexus possunt, quos uerus innodauit amor, neque uirtutum aceruus dissipari poterit, si in sinum congestus fuerit charitatis.

Illum ergo Dominus, cui plus inesse erga se pietatis nouerat, dignum iudicauit, quem ad Ecclesię gubernacula sedere faceret. Ter interrogato et ter respondenti; quod ipsum amaret, oues suas ultro committit. Quod autem tertio interrogatus Petrus contristatur, iam, nequid ut ante imprudenter temereque pręsumpserit, dubitat et iccirco consyderatius respondet: Domine, tu nosti omnia, tu scis, quia amo te. Alias multum pollicitus tam nihil pręstitit, ut etiam ueritatem abnegaret; modo nihil promittere ausus tantum exhibuit, ut post persecutiones, verbera, carcerem, catenas, quę pertulit, etiam crucifigi pro nomine illius non recusarit. Hinc apparet nihil eo esse imbecillius, qui in se confidit, neque fortius, qui in Deo. In Deo confidens Neronem contempsit, qui in se confidens expauerat ancillas.

De Paulo quoque apostolo in Actis legimus, cum esset Tyri, ab Agabo propheta et a Spiritu Sancto fuisse prędictum, quod uincula tribulationesque passurus Hierosolymis esset. Ipse tamen eodem Spiritu confirmatus illo proficisci nequaquam dubitauit nihil supplicia ueritus, dum prędicat Iesum. Lugentibus Discipulis et magistrum indulgentissimum pariter ac doctissimum a proposito deterrentibus: Quid facitis, inquit, flentes et affligentes cor meum? Ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. Iuit, in insidias incidit, comprehenditur, ligatur, cęditur, torquetur. Est tamen, cum ei fandi copiam fecissent, tortores suos in uiam salutis dirigere moliebatur, non pro se solicitus, ut uel sic acceptus dimitteretur, sed pro illis, ne errantes in ęternum perirent, pro iniuria referens beneficium, pro malo bonum. Non enim languescit odium sustinens charitas, sed accenditur, si uera fuerit.

Hinc idem ad Romanos a Corintho scribens clamat: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? An angustia? An fames? An nuditas? An periculum? An persecutio? An gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, et ęstimati sumus sicut oues occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque uirtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quę est in Christo Iesu, Domino nostro.

Hinc etiam a Roma ad Philippenses scribens: In omni fiducia, inquit, sicut semper et nunc mangnificabitur Christus in corpore meo, siue per uitam, siue per mortem. Mihi enim uiuere Christus est, et mori lucrum. Et rursum: Quę fuerunt lucra, hęc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Veruntamen existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Iesu Christi, Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam, ut et inueniar in illo, non habens meam iustitiam, quę ex Lege est, sed illam, quę ex fide est Christi Iesu. Ad hęc Corinthios hortatur dicens: Siue manducatis, siue bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite! Et de iis, qui Deum amant, ad Romanos ait: Scimus, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum uocati sunt sancti. Et de iis, qui negligunt, ad Corinthios: Siquis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema, maran atha, quod Syrum esse aiunt et sonare: Dominus uenit, ut sit sensus: eum in aduentu Iudicis a fidelium consortio separandum, qui a Christi charitate inuentus fuerat alienus.

Charitatem autem Dei habet, quisquis ea, quę ab illo pręcepta sunt, ante omnia exequi studet. Ioannes apostolus: Hęc est charitas Dei, inquit, ut mandata eius custodiamus. Ac nequid excuses, subiungit: Et mandata eius grauia non sunt. Idem alibi: Et hęc est charitas, ut ambulemus secundum mandata eius. Ipse quoque Dominus in Euangelio: Si diligitis me, inquit, mandata mea seruate! Et iterum: Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. Et rursum: Siquis diligit me, sermonem meum seruabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum ueniemus, et mandata apud eum faciemus. Quanta uero uel quam necessaria sit charitatis uirtus, Paulus plenissime declarat illa Epistola, quam primam ad Corinthios scribit, affirmans uni charitati omnes inesse uirtutes et omnes prorsus uirtutes nihil esse, si hęc una defuerit. Cuius quidem sententię uerba, quoniam non solum discenda, sed etiam ediscenda sunt, operęprecium erit hic apponere.

Si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum uelut ęs sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non emulatur, non agit perperam, non inflatur; non est ambitiosa, non quęrit, quę sua sunt, non irritatur, non cogitat malum; non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit, siue prophetię euacuabuntur, siue linguę cessabunt, siue scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus. Cum autem uenerit, quod perfectum est, euacuabitur, quod ex parte est. Cum essem paruulus, loquebar ut paruulus, sapiebam ut paruulus, cogitabam ut paruulus. Quando autem factus sum uir, euacuaui, quę erant paruuli. Videmus nunc per speculum in ęnigmate, tunc facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria hęc. Maior autem horum est charitas.

Hęc charitas sanctos tuos. Domine, non modo diuitiarum dignitatumque secularium atque honorum, uerum etiam uitę lucis huius contemptores fecit. Nullis tyrannorum minis suppliciisue absterreri potuerunt, ne nomen tuum* add. ubsque palam prędicarent atque extollerent.

Petrus, Andreas, Philippus crucifigi non recusarunt, Iacobus et Paulus capite truncari, Iacobus alter de pinna templi deiici et fullonis fuste mactari, Ioannes in bullientis olei dolium nudus demitti, Thomas et Mattheus lanceis confodi, Stephanus lapidibus obrui, Matthias securi percuti, Simon et Iudas irruenti sacrilegorum impetu ellidi atque obteri, reliqui omnes Discipuli diuersis tormentorum generibus absumi ac perimi. Quid post illos de tot milibus martyrum dicam? Dulcia illis tormenta erant, per quę ad te ascendere, tecum iungi properabant. Nihil illis formidini, nihil timori esse poterat, quoniam perfecta charitas foras mittit timorem. Vehementiores poenas experierunt, ut maioris erga te amoris testimonium redderent. Sed nulla tam vehemens a persecutoribus excogitari potuit, ut ęquaret patientium affectum. Grauiora tolerare parati erant quam nouerat inferre rabies inimici in ipsos debacchantis.

Sed, ne foeminarum in Deum pietatem omnino pręteriisse uideamur, unius exemplo contenti erimus, pietatem deinceps proximis debitam prosecutri.

Maria Magdalena mundi dilectione in dilectionem Domini commutata, soli illi placere cupiens, uenit in domum pharisei, ubi ipse recubuerat, humique prostrata pedes eius osculari coepit, lachrymis rigare, capillo tergere, unguentis perfundere. Et quoniam charitas operit multitudinem peccatorum, continuo de illa dictum est: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum.

Iterum in domo Simonis leprosi eiusdem Domini caput unxisse refertur unguento precioso. Impetrata quippe delictorum uenia altius promouetur, et quę pedes unxerat, iam digna fit, quę ungat et caput. Sic paulatim progrediendo ab infimis ad summa usque peruenitur.

Immensi amoris indicium et illud fuit: Cum Martha, soror eius, Dominum accipiens hospitio parandi conuiuii cura distringeretur, illa audiendi uerbi dulcedine delinita nullis eiusdem germanę compellationibus auelli potuit, ut ab eo parumper secedens ipsam in ministrando iuuare uellet. Ideoque optimam partem elegisse dicitur, quę non auferetur ab ea. Charitas enim nunquam excidit.

Sed ut alia omittam, quis digne explicare, nedum laudare queat, iam sepulto Domino animi eius solicitudinem assiduumque angorem? Comparauit aromata, ante lucem ad monumentum uenit et non inuento corpore recurrit ad Discipulos. Tulerunt, inquit, Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum. Rursum reuertitur identidemque super uacuum sepulchrum inclinata prospectat, perquirit, plorat. Recedunt Discipuli, permanet illa. Qua perseuerantia atque inquietudine tandem obtinuit, ut Domini a morte resurgentis gloriam prima uideret, prima crederet, prima cęteris annunciaret.