CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 818061 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/818061.

Nodus 818061 in documento marul-mar-inst.xml


Caput X / DE FIDE CHRISTI CONTRA PHILOSOPHOS

Subiugatis magis congredi nunc cum philosophis pergamus, ut et hi discant, quia, quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

Dionysius Aeropagita, cum apostoli Pauli prędicationes audisset et ea, quę sibi iam similia ueri uidebantur, credere adhuc dubitaret, uerbis fidem se habiturum dixit, si Paulus cęco, qui forte aderat, Christi inuocatione uisum restituisset. Tunc ille: Ne me, inquit, magico carmine usum, Dionysi, suspicari possis, tute ipse accedens cęco illi iube, ut uideat in nomine Domini Iesu Christi. Id ubi peregisset prospero euentu, protinus Areopagum reliquit atque apostolum secutus et ipse Christum prędicare gentibus coepit, tanta constantia, ut sęuientes tyrannos nihil timeret et mori pro Christo cuperet, quando quidem illi ratio iam constabat beatos esse mortuos, qui in Domino moriuntur.

Basilius ille Magnus, cum esset gentilis et bonarum artium apprime eruditus, inter conflictantes philosophorum sententias nihil certi asserentium nutabat, donec ab Athenis transiens in Aegyptum, explorato philosophię nostrę sensu, Christo credere coepit. Inde reuersus Eubulum* corr. ex Eubolum pręceptorem suum de ratione uerę sapientię disputando superauit et ad Domini nostri cultum conuertit. Reperit ergo Basilius in Ecclesia, quod in Academia non poterat reperire, et discipulos docuit, quod non didicerat a magistro. Dum autem uterque Hierosolymis a Maximino episcopo baptizaretur, circumfusos lumine uiderunt, qui aderant, eaque res indicio fuit eos antehac ueri ignoratione in tenebris fuisse.

Constantinus imperator ob Christi cultum, quoniam nouam religionem in rem publicam Romanam inducere piaculare uidebatur, a philosophis redargutus diem constituit, quo cum Christianis ad rem inter se contentione discutiendam conuenirent, ut hi, qui probabiliora in medium attulerint, cęteris sequendi autores fierent. Id agebatur Byzantii. Aderat Alexander episcopus, mundanę quidem sapientię non satis gnarus, sed morum sanctitate pręstans. Is cum disputaret, uni ex philosophis dicere paranti in nomine Christi silentium imperauit. Cumque ille ueluti elinguis ne uerbum quidem proloqui potuisset, manum Alexandro dedit uictum se confitens. Reliqui miraculo conuersi sepositis altercationibus uolentes fidem receperunt, ac si et ipsi Dominum audissent dicentem: Si mihi non creditis, operibus credite!

Maxentius quoque imperator, cum esset Alexandrię et Christianos ad sacrificandum diis cogeret, Catharinam uirginem, ne eximium formę eius decorem sęuiendo deformaret, a fide Christi philosophorum suasionibus auerti cupierat. Igitur ex omnibus prouincię oppidis quinquaginta sapientissimos deligi curauit, qui illam respondere paratam impugnarent. Ferunt ita tunc locutam, ut omnium animos in stuporem uersos tandem ad credulitatem induxerit. Immanissimus tyrannus credentium ceruicibus cum gladio imminebat, illi uero maluerunt iugulum prębere ferienti quam cognitę iam et perceptę contradicere ueritati, ea et certissima et saluberrima esse, quę a uirgine didicerant, affirmantes: Vna ergo ancilla Christi disputando uicit, quos tota Platonis Academia uincere non potuisset.