CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 818008 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/818008.

Nodus 818008 in documento marul-mar-inst.xml


Caput IX / DE FIDE CHRISTI CONTRA MAGOS

At quoniam non defuerunt, qui Christicolarum supra humanam naturam uirtutem magicę arti deputarent, operęprecium est referre, qualiter ab his magi quoque ipsi confutati sint, ut appareat non fuisse maleficia, quibus etiam maleficiorum magistri succubuerunt.

Magorum igitur princeps Simon Samaritanos pręstigiis dementabat et eo temeritatis proruperat, ut se Dei uirtutem magnam diceret. At cum Philippus diaconus illo accessisset et Euangelium Christi miraculorum operationibus confirmasset, Samaria uerbum Dei accepisse dicitur et ad baptismum simul uenisse. Nonne ideo, quia maiora quędam certioraque in discipulo Domini deprehendit quam deprehenderat in mago? Qui ubi se Philippo longe inferiorem uidit, et ipse credere se dixit, baptizari uoluit, non fidei ardore, sed operum, quę ipse facere nequibat, cupiditate, ratus recepto baptismate se etiam ęque grandia admirandaque facturum.

Venit deinde Petrus, et cum baptizatis manum imposuisset, acceperunt Spiritum Sanctum. Hinc Simon offerre pecuniam coepit, petens sibi potestatem dari Spiritum Sanctum conferendi, cui uellet. Nunquid igitur magus apostolus, cui Simon supplicat et se quidem non habere, quod ille habebat, auidius poscendo manifestat? Pecuniam autem offert sperans, si petita obtineat, multum se inde lucri facturum. Sed qui spiritalia credentibus gratuito erogabat, maledixit procacis hominis peruersam nequitiam, qua ille donum Dei pecunia parandum putauit. Qualis ergo arbor, talis et fructus eius: in malefico infirmitas et auaritia, in Christi seruo uirtus et pecuniarum contemptio.

Post hęc Simon (ut quidam scriptores asseruerunt) de Samaria Romam una cum suis maleficiis se transtulit. Et cum eodem loci Petrus et Paulus aduenissent, cum ipsis coram Nerone miraculis certauit. Denique se relictis terris cę1um petiturum dicens, a spiritibus immundis in aera ferebatur iamque fere omnes Simonem uere Deum esse acclamabant. Tunc in tanto errantium periculo apostoli minime cunctandum rati spiritibus in nomine Christi pręceperunt, ut illum dimitterent. Itaque demonum auxilio destitutus pręceps ad terram corruit ac repentino ellisu extinctus, qualis ipse Deus esset, ostendit; dignus certe, qui sic interiret, ne illi, quos maleficis incantationibus deluserat, perniciosa credulitate perirent.

Paulus apostolus, cum Paphum applicuisset, Bariesum*corr. ex Barrieum Elymam magum, qui Paulum, Cypri proconsulem, a fide auertere moliebatur, cęcitate damnauit, ut nec solem hunc super iustos et super iniustos orientem posset aspicere, qui tam auersus abibat a sole iustitię. Proconsul autem apostolum secutus magum contempsit nec in illo ueritatis lumen esse iudicauit, qui oculorum lumen amittere dignus fuit, sed in illo, qui, dum ueritatem doceret, eum, qui ueritati repugnabat, in tenebris reliquit.

Philetes quoque, Hermogenis magi discipulus, cum Iacobo Maiore de fide certamen iniit. Victus autem credidit et ad magistrum suum reuersus: Magus abieram, inquit, redeo Christianus. Indignatus Hermogenes Phileten, ubi constiterat, incantationibus fixit, ita ut se loco mouere non posset. Tunc apostolus sudariolum suum misit, cuius tactu liberatus Philetes, discipulum diaboli relinquens, adhesit discipulo Christi. Rursum tamen Hermogenes imperat spiritibus, ut extemplo ambos coram se uinctos sisterent. Sed in foueam, quam fecit, ipse incidit. Profecto enim spiritus ne tangere quidem Dei seruos potuerunt. Supra illos in aera pendentes fremebant ac lamentabantur, quod ab Hermogene missi, ut eos ligarent, ipsi igneis catenis ligati ibidem detinerentur. Expediti tandem, et apostolo quam mago obsequentiores facti, Hermogenem ipsum uinculis complicatum in medium adducunt, nihil pręterea ei mali inferre iussi. Qui deinde libertati redditus, ab apostoli latere discedere non audebat, nequid grauius a demonibus pateretur, donec baculo eius accepto abiit securus, plus iam confidens apostoli ligno quam ueneficiis suis. Conuersus igitur maleficę artis libros flammis tradidit, et se fidei Christi, satis expertus nihil ea neque uerius neque fortius mortalibus datum.

Ad Taurinum, Aurelianensem episcopum, magos Cambisem et Zamrim cum discipulis irruisse legimus, ut eum interimerent, quoniam cum uiuente contendere neque dictis neque factis poterant. Illo autem sese crucis signo muniente diuinitus inhibitos, ne propius accederent, et ob id magis furore concitatos sibimetipsis mortem consciuisse. Confer nunc cum magorum uanitate crucis uirtutem! Illa sibi seruientes occidit, hęc a cędis periculo liberauit. Quam rem etiam maleficorum discipuli consyderantes Christiani facti sunt et sanctum, quem capitali odio persecuti fuerant, reuereri coeperunt.

Cyprianus Damascenus, primum quidem magus et gentilis, deinde uero episcopus Christique martyr. Cum enim totis maleficorum uiribus Iustinam uirginem in amorem Agladii* corr. ex Aglai iuuenis, qui eam deperibat, pellicere molitus fuisset et demones re infecta reuersi nullum sibi in ipsam peccandi locum relictum dixissent, eo quod crucis munimine Christiana foemina castitatem suam protegeret, continuo relictis demoniis Christianorum religionem sequi decreuit. Baptizatus ergo tantum fide et sanctitate profecit, ut ad episcopatum promoueri meruerit et martyrio coronari. Idem igitur, qui magus foeminam uincere nullo modo potuit, Christianus factus tyrannorum tormenta facile superauit.