CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 817952 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/817952.

Nodus 817952 in documento marul-mar-inst.xml


Caput VIII / DE FIDE CHRISTI CONTRA GENTILES

Vicimus Iudeos. Nunc uertenda est acies aduersus gentilium fatuitatem, quorum dii demonia erant.

Bartholomeo apostolo in partibus Indię templum ingresso idolum Astaroth desiit responsa dare atque obmutuit. Demum iussu apostoli se non deum, sed diabolum esse, seductorem hominum, confiteri coepit, ut, cum sibi cultum diuinum exibuerint, secum simul ad inferna corruant. Tunc rursum iubente apostolo simulachrum in puluerem redigitur, teterrimus demon catenis circumligatus uisibiliter apparet omnibusque palam fit, quam peruersa hactenus fuerit eorum religio. Ille magno et horrenti edito ululatu e medio abiit, populus conuertitur, templum Deo uero dedicatur, Polemius*corr. ex Polemus rex baptizatus relicto regno apostolum sequitur; ut in paupertate Christum adoret, qui in diuitiis et potentatu adorauerat diabolum.

Ephesii quoque fidem a Ioanne apostolo prędicatam recepturi, ut eam signis approbaret, petierunt. Qui Christi nomine inuocato uetustum Dianę templum ruere fecit, ut, in qua illi plus confidebant, minus pro ipsis ualere intelligerent, quando quidem semetipsam dea defendere nequibat. Aristodemus uero, templi antistes, adhuc incredulus aliud etiam experimenti genus perquisiuit. Venenum propinat, quo dudum capitis reos necauerat. Id acceptum apostolus hausit inoffense. Et impletum est, quod Dominus noster de credentibus prędixerat: Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Ipsos insuper, qui necati fuerant, ad uitam reuocauit. Tunc demum Aristodemus et, qui spectaculo aderat, consul reliquumque uulgus, derelicta idolorum superstitione, ad salutis lauacrum confugerunt et apostoli iussu per omnem Asiam euersis deorum simulachris crucis uexillum errexere, cum iam compertum haberent uerbum crucis pereuntibus quidem stulticiam, his autem, qui salui fiunt, Dei uirtutem esse.

Aretii uero Tiburtius pręfectus Pergentinum et Laurentinum fratres, ne Christum prędicaren±, suasionibus primum blanditiisque lactat. Vbi id parum successit, comprehensos fustibus uerberari iussit; uerberantium brachia aruerunt. In carcere conclusis cibum denegat; ab angelo aliti sunt. Eductos super candentes prunas ambulare nudis pedibus cogit; ut super harenam ierunt illęsi. Allato Iouis simulachro, ut adorarent, minaciter hortatur. Illis autem Iesum inuocantibus ęneus Iuppiter in puluerem solutus periit. Parum nempe fuerat Tiburtii sęuitiam immanitatemque calcasse, nisi et deos eius contriuissent. Multi gentiles, cum illos diis suis fortiores uidissent, ad Christum conuersi sunt. At impiissimus tyrannus capite eos postremo cędi iussit, nullo tamen manifestiore indicio uictum se ostendens, uiuere permissurus, quos occidit, si uicisset.

Augustinus preterea, Anglorum episcopus, a Gregorio pontifice (ut Beda tradit) in Britanniam missus, cum Iesum, Dei Filium, asseruisset, Edilbertum regem magnamque procerum eius partem credentes baptizauit. Cęterum multis adhuc religioni refragantibus cum idolorum pontificibus contendit. Qui quoniam satis firmam rationem, qua causam suam tueri possent, non habebant, miraculis certare decernunt. Atque oculis captum quendam in medium producunt, nescientes minus ueri se uidere quam ille lucis. Pro eo, ut uisum reciperet, supplicarunt diis; quasi uero lapides preces possent audire et non etiam ipsi cęci, insuper et surdi et muti essent. Cum ergo cura laborque eorum omnis incassum recidisset, Augustinus Christum suum deprecatus, sine cunctatione hominem sanum reddidit et reliquam plebem eo signo conuertit, Britanniam totam erripiens diabolo et subiiciens Christo. Tunc terra illa inculta (iuxta Ezechielem) facta est ut hortus uoluptatis, iam exhuberans fructibus salutis.

Quid de Mutio abbate dicemus? Qui dum esset gentilis, natura ferox et latrociniis deditus, ita ut etiam sanctorum delubra expoliando prophanaret, uidit tandem in quiete uirum forma habituque augustiore quam humano, comminantem sibi necem, nisi protinus a flagitiis sacrilegioque se submoueret. Cumque pauore perculsus repente euigilasset, nihil moratus ad ecclesiam confugit et baptismate suscepto eremum petiit. Tantęque sanctitatis fama breui illustratus est, ut aliquando iter faciens solem stare (sicut de Iosue et Ezechia legimus) fecisse feratur. Iactent se gentiles Romani orbem subegisse terrarum, uirtute ac robore ante omnes semper stetisse; syderibus imperare non nisi fidelium fuit. Pręter hęc etiam, licet populus Romanus omnes reliquas nationes suo subiecerit imperio lateque dominatus sit, fidem tamen Christianam euertere (cum maxime conaretur) non potuit. Cędes passim in Christianos sęua atque horrenda peragebatur, sed interdum et ii, qui eos cędebant, repente mutati conuertebantur et iam credentes in martyrum numero censeri gaudebant. Ita unius supplicium conuersionis multorum causa erat. Videbant enim signa inde sequi, pro quibus uitam hanc deseri non graue uidebatur, sed iocundum. Aut si nihil uiderint (ut quidam calumniati sunt) maius profecto miraculum est nullo apparente miraculo simplici nudoque sermoni credidisse mundum et ipsos quoque Romanos imperatores iis tandem cessisse, quos disperdere decreuerant. Qui cum omnium potentissimi essent, totis uiribus persequebantur pauperculos homines, inermes, nudos, non repugnantes, sed occidi pro Christo cupientes. Et ecce persequendo, torquendo, occidendo uicti sunt. Quam enim religionem diis suis obsequendo delere nitebantur, eandem contempta inanium deorum cultura ultro susceperunt. Neque illis rubori fuit fidem Christi palam profiteri, quam palam oppugnantes expugnare nunquam potuerunt. Reliquum est, ut tanto triumpho lęti ac gestientes concinamus: Omnes dii gentium demonia, Dominus autem cęlos fecit.