CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 817890 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/817890.

Nodus 817890 in documento marul-mar-inst.xml


Caput VII / DE FIDE CHRISTI CONTRA IVDEOS

Credere deinde in Iesum Christum, Dei Filium, patribus promissum, nobis datum, et quicquid de illo apostolica autoritate sancitum firmatumque esse nouimus, quam certum atque indubitatum sit, cum ueterum prophetarum iam impleta uaticinia, tum quotidiana pene miracula, tum etiam itidem, ut supra, multorum in diuersum agentes, eiectę tamen explosęque sententie docent.

Primus ergo religionis nostrę propugnator Stephanus, cum signa et prodigia faceret in populo, infidelium in se inuidiam concitauit. Conspirant omnes de synagoga Libertinorum, Cyrenensium, Alexandrinorum, Cilicum et Asiaticorum, ut inita cum illo disputatione fidem ab illo prędicatam, quoquo modo possint, sugillent. Nec tamen resistere potuerunt sapientię et spiritui, qui in sancto loquebatur. Et dum pudet tam multos ab uno superatos, innocentem blasphemię aduersus Moysen insimulant. Postremo, quem argumentis uincere non poterant, ui opprimunt et lapidibus obruentes enecant. Tantum autem profecerunt, ut, nisi sic egissent, minus patuisset eos de fide disceptando succubuisse. Obstinatorum enim est, cum ratione nequeunt, malignitate contendere. Sed si fidelis cęlos ad se suscipiendum apertos uidit, quis dubitat, quin infidelibus ad eos deglutiendos aperiatur infernus?

Nec tamen omnes usque adeo obfirmato nisu repugnarunt, ut non quam plurimi eorum uictos se faterentur ueritatique concederent. Nam (ut Lucas de apostolorum gestis scribens testatur) Petro Hierosolymis Christum euangelizante die uno tria milia hominum baptizati sunt, et quidem in tanta fidei unitate, ut omnia inter eos communia haberentur. Altero etiam die eorum, qui Christo credidere, quinque milium numerus fuit, in dies pręterea crescente multitudine de Synagoga ad Ecclesiam, de circumcisione ad baptismata confluentium.

Sed dicet aliquis ueritatis calumniator facile fuisse rudem plebeculam uerbis decipere, suasione supplantare. Quid Paulus in Lege doctissimus, qui prius spirans minarum et cędis in Christi discipulos erat, nonne mox conuersus eorum, quos persequebatur, factus est socius, collega, coapostolus? Nonne synagogas ingressus prędicauit, quod Iesus esset Christus, Dei Filius? Denique, qui prius in gratiam Iudeorum uinciebat Christianos, idem deinde pro Christianis confundebat Iudeos, qui Damasci erant. Qui cum, quod responderent, non habuissent, in necem illius coniurarunt. Sed qui iam apertis mentis oculis Christum aspiciebat, nullis minis, ne illum prędicaret, coerceri poterat atque in ipsum, qui uita est, credens mortem non pertimescebat.

Contendit cum illis et Syluester pontifex, sed ita felici successu, ut superatos baptizaret. Hic primus Romanum imperium Christo subdidit, Constantino cęsare in fidem recepto. Constantini uero mater Helena, cum esset in Bithynia, ut conuersionem filii audiuit, eidem scripsit se quidem gaudere, quod idola uana reliquerit, sed moleste ferre, quod hominem crucifixum adorare maluerit quam deum Iudeorum. Postremo, cum, utra eorum uera esset opinio, disceptatione dirimi placuisset, Helena Romam rediens phariseorum scribas in Lege peritos secum aduexit. Ex his duodecim pręstantissimos delegit uni Syluestro aduersaturos. Causę cognitio alienę sectę uiris defertur, ne iudicium suspectum foret, id est, gentilibus philosophis Cratoni Zenophiloque. Quibus tandem Syluestri rationes approbantibus uentum est ad experientiam miraculorum. Iudeus Zambri magicis incantationibus taurum ferocissimum repente corrui mortuum fecit, sed eundem Syluester Christum suum precatus, et uiuum et mansuetum reddidit, quod ille efficere nequibat utpote mortis, non uitę scientiam tenens. Omnes ergo se uictos fatentes ipsi Syluestro consensere et Iesum, quem modo calumniati fuerant, sancte colere atque adorare coeperunt. Impletum est illud Esaię uaticinium dicentis: Venient ad te curui filii eorum, qui humiliauerunt te, et adorabunt uestigia pedum tuorum, qui detrahebant tibi.

Constantinus pręterea Christiano nomini templa posuit, dona contulit, urbem, oppida, agros cessit. Quod idem propheta pręuiderat futurum sic olim ad nostram hanc nouam Hierusalem loquens: Aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi. Et iterum: Suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Tunc primum quidem Roma ipsa Ecclesię iugum suscepit, multo felicius iam Christo seruiens quam quondam orbi terrarum imperitans.

Basilius Magnus eo quidem maior, quod iam desperatę pertinacię uirum euidentissimi tandem experimenti argumento ad credulitatem egit. Cum enim morbo grauiter affectum Ioseph, Iudeus medicus, adiens, deprehensis mortis signis, eum uesperi illius diei decessurum dixisset: Quid, inquit, si et alterum diem superuixero? Ille tunc Christianum fore, cum id contigisset, respondit. Igitur Basilius non uitę suę in terris producendę, sed salutis proximi cupidus, orando a Domino impetrauit exitus dilationem. Maneque hora tertia sanus de lectulo consurgens ad ecclesiam uenit ac Iudeum tanto miraculo stupentem baptizauit. Et quem sępe antehac testimoniis conuictum Scripturarum flectere nequiuerat, fidei tandem uirtute molliuit. Mox deinde ad stratum suum rediens extemplo expirauit, ita ut dubium non sit, quin hora illa, qua prędictum erat, fuerit moriturus, nisi mortis suę mora uitam medico esset allatura.

Iosephi huius cęterorumque conuersionem minus mirabitur, qui animum attenderit, quod Ioannes Damascenus, Mesuę Iudei filius, Iudeorum omnium doctissimus, Hebreis Gręcisque litteris ęque eruditus, nemine cogente, contulerit sese ad Christianitatem. Nunquid nesciuit Legem? Ignorauit prophetas? Non intellexit Psalmos? Immo, quia ista omnia percalluit, ideo credidit in eum, quem in iis scriptum reperit, ipso dicente: Scrutamini Scripturas! Illę sunt, quę testimonium perhibent de me. Et iterum: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit. Signanter, ut mihi uidetur, dixit forsitan. Sciebat enim quosdam ex illis futuros, qui etiam Moysi credentes magis eligerent obstinatione sua perire quam Christum a Moyse et prophetis pręmonstratum confitendo suscipere et per eum saluari. Neque enim est aliud nomen sub cęlo datum hominibus (ut Petrus apostolus ait) in quo oporteat nos saluos fieri.