CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 817849 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/817849.

Nodus 817849 in documento marul-mar-inst.xml


Caput VI / DE FIDE VNIVS DEI CONTRA GENTILES

Quam ipsam fidem nos peropportune nunc more nostro exemplis astruere pergemus, nequis in scrupulum aliquem incidat infidelitatis, cum nusquam plus periculi sit. Impossibile enim est (ut Apostolus ait) sine fide placere Deo.

Per hanc autem primum placuit pater noster Abraham. Cum enim promissiones seminis sui, id est, Christi, in quo benedicendę omnes nationes erant, accepisset, sic de illo scriptum legimus: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, inquit Apostolus, quia reputatum est illi ad iustitiam, sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitauit Iesum Christum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Ad hęc, fidei ueritatem sępissime apertissimeque ostendit errantium pertinax contentio.

Moysi signa et miracula diuinitus operanti cum diu restitissent Pharaonis malefici incantatores, uicti tandem confitentur dicentes: Digitus Dei est hic. Pharao, qui credere noluit, periit. Fidelibus uero mare ipsum discussis aquis, ut illęsi euaderent, siccum prębuit iter fideique uirtutem etiam insensibilia senserunt, Pharaonis duritia non admisit. In aquis maris Pharao, in aquis baptismi diabolus interiit, credentes uero saluati sunt.

Helias quoque propheta cum prophetis idoli Baal contendens coram Achab rege in monte Carmeli, ut eos, qui auersi erant, reuocaret, ita conuenit, uti duos boues in frusta concisos super geminam lignorum struem separatim componerent offerentes holocausta pro se quisque Deo suo. Et cuius Deus ignem mitteret ad perficiendum sacrificium, is esset omnium Deus, aliis diis repudiatis. Sacerdotibus ergo Baal et prophetis nomen dei sui a mane usque ad meridiem frustra inuocantibus, ubi ad Heliam sors inuocandi peruenit, struxit altare de lapidibus, fossa circumdedit, ligna cum carnibus superposuit, omnia aquis perfundi, donec fossa impleretur, iussit. Et cum Deum Abraham et Isaac et Israhel inuocasset, illico ignis e cęlo delapsus carnes, ligna, lapides aquamque et omnem fossę limum hausit atque absumpsit. Quo miraculo commotus populus, et in Deum uerum credidit et Helię, seruo eius, obediuit, mactans prophetas Baal, Deo uolente, ut, qui mortiferum idolorum cultum aliis persuaserant, impietatis crimen morte luerent. Et quoniam propter illorum flagitium atque scelus diutina siccitate (annos enim tres et menses sex non pluerat) omnia in agris exaruerant, orante Helia Dominus dedit pluuiam et terra protulit fructum. Fides restaurauit, quod uastauerat perfidia.