CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 816773 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/816773.

Nodus 816773 in documento marul-mar-inst.xml


Caput I / DE CVRA ET MODO ORANDI

Age igitur, hinc iam sanctarum precum exempla perscrutemur, deinceps etiam contemplationis altitudinem ostensuri, qua diuini homines in terra degentes mente cęlos permeabant. Hi uero, quantum orandi studio dediti fuerint uel quam efficaciter orarint uel quantas inter orandum diaboli molestias tolerarint, si quem consyderare non piguerit, nec imitari fortasse pigebit; quando quidem nihil est, quod petenti salubre futurum sit, ut illud non impetret oratio, dicente Domino: Petite, et dabitur uobis; quęrite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. Omnis enim, qui petit, accipit, et qui quęrit, inuenit, et pulsanti aperietur.

Dux Israhelitici populi Moyses, quam olim solicite pro eorum delictis Domino supplicarit, ipse confitetur dicens: Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret uos, ut fuerat comminatus. Vtinam nos nostris peccatis tam impense atque perseueranter ueniam posceremus quam ille alienis!

Septies in die laudem Domino dicens, ipse sanctus propheta Dauid septem canonicarum horarum, quas nunc seruat Ecclesia, orandi documentum reliquit. Quali autem quantoue mentis affectu orauerit, testatur dicens: Deprecatus sum faciem tuam ex toto corde meo.*add. Et item: Clamaui in toto corde meo:*add. exaudi me, Domine! In corde ad Dominum clamant, qui ardenter orant, non qui tantum uocibus obstrepunt et, quod labiis uolutant, mente non concipiunt.

Post illum Salomon, omnium Iudeę regum sapientissimus, in eo libro (si modo illius liber est) qui Sapientię inscribitur: Adii, inquit, Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis pręcordiis meis. Ex toto quippe corde rogandus est, qui ex toto corde pręcipitur diligendus. Negligenter autem orantes, et eum, a quo aliquid petunt, parum reuereri, et id, quod petunt, non satis magnipendere arguuntur, ideoque nec impetrant. Reprobatur enim eiusmodi rogator dicente Domino in Apocalypsi: Quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te euomere ex ore meo.

Vir desyderiorum Daniel ingressus coenaculum, id est, superiorem partem ędium, apertis fenestris contra Hierusalem, ter in die statutis horis genua sua flexisse et adorasse Deum suum dicitur. Hinc tu, quoties orare uolueris, domum Dei ingressus, mente cęlum conscende apertisque fenestris purę synceręque intentionis Spiritui Sancto ad cor tuum aditum para et semper ad cęleste Hierusalem animo conuersus terrena contemne ac die uno ter genua flectens Trinitatem personarum Vnitatemque substantię in Deo crede, confitere, adora.

Tobias cum lachrymis orasse perhibetur, et cum casu quodam oculos amisisset, ab angelo Raphaele de cęlo in terras misso meruit curari. Adeo inter orandum illi fleuisse profuit.

Tobię autem, filio eius, etiam nuptiarum celebritatem sacris precationibus placuit initiari. Cum Sarra enim, uxore sua, priusquam copulę coniugali operam darent, tres noctes totas in cubiculo simul orando consumpserunt. Inde illa, quę primo statim concubitu iam septem extulerat uiros, cum hoc postremo diu feliciter uixit.

Post hęc quaque et pater a cęcitate et filius ab internicione liberati, ut pro beneficio gratias agerent, uterque in faciem se prosternentes per horas tres benedixerunt Deum. Et cum exurrexissent (ut ait Scriptura) narrauerunt omnia mirabilia eius, ut scias, peractis etiam precibus a laudibus Creatoris non esse cessandum. Pręterea orationes eorum coram Deo ab angelo oblatas fuisse legimus, nequid precemur, nisi quod angelorum relatione dignum sit quodque Dei aures delectet audire.

Delectat autem illum, quicquid de Scripturarum fontibus haustum orando effundimus, quod prophetę, quod apostoli nobis tradiderunt, sed pręcipue quod Dominus noster Iesus Christus. Ipse enim est Patris uerbum, ipse Filius suus dilectus, in quo sibi bene complacuit, ipsum audiamus!

Sic, inquit, orabitis: Pater noster, qui es in cęlis. Si Pater in cęlis, filii, quę sursum sunt, quęrant, quę sursum sunt, sapiant, non quę super terram. Sanctificetur nomen tuum. Ita, nequid a nobis existimetur sanctius. Adueniat regnum tuum. Ne in nobis regnet peccatum. Fiat uoluntas tua sicut in cęlo et in terra. Quoniam, qui facit uoluntatem tuam, manet in ęternum. Panem nostrum supersubstantialem, uel quotidianum, da nobis hodie. Panem, qui de cęlo descendit. Nostrum, quia pro nobis oblatus est. Supersubstantialem, quia omnibus substantiis, omnibus pręeminet creaturis. Vel quotidianum, quia Christus Iesus heri et hodie, ipse et in secula. Da nobis hodie. Da semper, ne unquam separemur ab eo. Quoties enim separamur, toties deficimus in uia. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vt, cum ignouerimus in nos peccantibus, tu nobis ignoscas, quicquid peccauimus tibi. Et ne nos inducas in tentationem. Id est, ne patiaris nos tentari supra id, quod possumus. Sed libera nos a malo. Vt tandem sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus tibi in sanctitate et iustitia coram te omnibus diebus nostris. Amen.

Veruntamen idem Saluator noster ac Dominus, sicuti nos orare docuit, ita etiam ante orationem ut pie nos pręparemus, iubet fidem, spem, charitatem exigens a nobis. Fidem ibi: Omnia, quęcunque petieritis in oratione credentes, accipietis. Spem ibi: Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri uestro dare uobis regnum. Charitatem ibi: Cum stabitis ad orandum, dimittite, siquid habetis aduersus aliquem.

Quo deinde corporis gestu, quaue humilitate orandum esset, suo sępe exemplo monstrauit, dum (sicut ueritatis scriptores retulerunt) nunc procidens in faciem, nunc positis genibus, nunc eleuatis in cęlum oculis obsecrat Patrem.

Locum quoque orantibus aptum designauit, uel dicens: Domus mea domus orationis uocabitur, uel monens: Cum oraueris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito, uel faciens: quando dimissa turba ascendit in montem solus orare.

Tempus etiam orandi pręscripsit, et uespertinum, uespere facto orans in monte, et nocturnum, pernoctans in oratione, et antelucanum, ualde diluculo surgens et in desertum locum secedens, ut ibi oret, et pene continuum, dicens: Vigilate omni tempore orantes!

Assiduitate denique in orando opus esse tum uerbis docuit, tum exemplo significauit. Dormientibus apostolis ipse uigilans iterum et tertio eundem repetendo sermonem orasse dicitur. Et ut Lucas ait: Factus in agonia prolixius orabat; ne scilicet aliter egisse uideretur quam pręcepisset. Pręceperat autem similitudinem afferens ac dicens: Siquis nocte intempesta ad amici pulsans fores perseueret, ipsa poscendi improbitate coget illum de stratu suo surgere et panes, quos petierat, sibi mutuo dare. Parabolam etiam proponens iudicis Deum hominesque contemnentis, qui uiduę quotidie interpellantis uictus tędio eam ab aduersarii sui calumnia tandem decreuit uindicare: Audite, inquit, quid iudex iniquitati: dicit! Deus autem non faciet uindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Non uindictam intelligas contra inimicos, quo: diligere iubemur, sed contra tentationes, quibus resistere nemo ualet, nisi Domini ope auxilioque adiutus fuerit. Quandiu ergo cum his nobis colluctandum est, tandiu et orandum. Neque huic sententię illam contrariam putemus, quam idem salutis nostrę autor ac doctor protulit dicens: Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici faciunt. Ethnici enim, id est, gentiles longas orationes orabant, orandi affectum non habebant. Itaque non multum orare prohibuit, sed eos, qui labiis multum corde parum orant, imitari. Ideoque subiunxit: Nolite uos assimilari eis!

Siquidem et apostoli, postquam ille deuicta morte ad cęlos, unde uenerat, rediit, in Hierusalem reuersi cum coenaculum ascendissent (ut Lucas in Actis eorum testatur) perseuerantes erant unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria, matre Iesu, et fratribus eius. Inde refert Spiritum Sanctum aduenisse, domum, ubi erant sedentes, repleuisse, supra singulos eorum linguas tanquam ignis apparuisse, ut intelligas perseueranti ac iugi oratione Spiritus Sancti gratiam conciliari solere.

Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam, et languido ante uestibulum mendicanti pro elemosina sanitatem dederunt. Itaque documento nobis sunt, ne soli orationi uacantes misericordię in egenos obliuiscamur. Scriptum est enim: Non apparebis ante conspectum Domini uacuus!

Arrogantiam quoque in orando fugiendam humilitatemque sequendam hinc phariseus, hinc publicanus monent. Alter insolenter sese efferens et inani iactatione cęteris pręponens reprobatur: alter uero cęlum intueri non ausus, sed in terram pronus pugnis pectus uerberans rediit (ut Veritas ait) iustificatus prę illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Oratio humiliantis se (ut Ecclesiasticus inquit) nubes penetrabit.

Hinc ipse uas electionis Paulus in Apostolorum Gestis ubique memoratur positis genibus preces Domino obtulisse. Bartholomeum quoque centies in die et centies in nocte flexisse genua, dum orationes iteraret, ferunt, Iacobo Alphei utrunque genu, in modum camellorum, procumbendi assiduitate occaluisse. Quod si sic orarunt, qui iam Spiritus Sancti igne excocti omni purius auro renitebant, quid nos facere oportet, qui peccatis peccata cumulantes, quotidie diuinam in nos indignationem prouocamus? Submissius supplicare debet, qui grauius delinquit.

Porro, Bartholomeum imitatus Apollonius abbas et ipse centenis genu flexionibus die noctuque precationes repetisse perhibetur. In repetendo assiduitas, in genu flectendo laudem meretur humilitas.

Antonius abbas, et ipse non nisi submissis genibus orans, sępe diem noctemque peregisse dicitur precatione perpetua. Nescio, quod maius miraculum, an illo corporis gestu tandiu immotum perstitisse, an tam continenter orasse. Vtrunque sane difficile, sed timor gehennę et amor Christi omnem uincunt difficultatem.

Pastumius quoque abbas usque adeo orandi studio ducebatur, ut nulla corporis debilitas animi sedulitatem coerceret. Aduersa ualitudine pressus, cum de lectulo surgere non ualeret, iacens orabat. Iam langor uehemens expeditius loquendi ademerat facultatem, et tacitus labiorum motus etiamtum illum orare testabatur. Denique discedens anima non prius orationem quam corpus reliquit. Orantem adhuc angeli exceperunt et ad cęlum tollentes Domino obtulerunt, ut semper lętari possit eam se beatitudinem impetrasse, quam semper petierat. Moysen etiam abbatem noctem pene totam orandę peruigilare solitum ferunt ac, dum oraret, recto corpore patentibusque oculis, ne sopori succumberet, perstitisse. Sic superasse demonum tendiculas atque dolos, qui sopitum uoluptuosis phantasmatum imaginibus ad illicita prouocabant. Experimento ergo didicit, quanti momenti illud Domini pręceptum sit: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem!

Stantem atque orantem et Ioannem abbatem in superioris Thebaidis eremo, sub quodam* corr. ex quadam cauę rupis fornice, annos treis perseuerasse legimus, nunquam procubuisse, ne minus orare, quam uellet, cogeretur, quoniam cubanti citius obreperet somnus. Quietis mollitiem standi frangebat labor, standi laborem leuabat auiditas deprecandi. Miraculum auxit toto eo tempore nihil gustans, pręterquam Dominicis diebus sacrosanctam eucharistię communionem, quę illi simul et animę cibus et sustentamentum corporis erat.

Par obsecrandi cura Sisinium, Elpidii abbatis discipulum, commendat. Qui cum annos septem sub illius institutionibus fuisset conuersatus, tandem discedens et in quodam satis grandi lapideo monumento se occludens, per triennium semper rectus orasse dicitur neque interim aut sedisse aut iacuisse aut inde pedem extulisse. Quid prius mirer, nescio, anguste habitantem, an immobiliter stantem, an continenter orantem. Cuncta quidem dura factuque difficilia, nisi quod corporis lassitudinem animus Deo intentus minus sentire potuit. Qui enim tam perseueranter orauit, is in cęlo magis quam in sepulchro fuit.

Paulus, in finibus Aphricę quingentorum monachorum quondam pater, nullo uitę suę die quicquam prius egit quam trecentas orationes genibus prouolutus Domino obtulisset, quas calculos in sinum ingerendo numerabat. Atque hi multo felicius in sinum iactati sunt quam illi in sitellam, quibus in senatu decerni magistratus solent. Alteris terrenus honor quęritur, alteris Paulus cęlestem gloriam est adeptus.

Isaac Syrus, tunc quidem monachus, deinde etiam ipse abbas, postquam Spoletum, Piceni oppidum, appulisset, presbyteros rogauit, ut ibidem orandi, quandiu uellet, copiam sibi concederent nec sinerent interim oranti quenquam impedimento esse. Ea re impetrata dies treis continuos et totidem noctes genibus innixus orauit. Hoc quidam hypocrisis uitio deputans eo processit dementię, ut post uerborum insultationem etiam colaphum illi incuteret. Sed quoniam parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus, repente maligno arreptus spiritu uexari coepit. At Isaac, pietatis memor, iniurię immemor, percussorem suum precatione a supplicio liberauit offensamque omnem tunc remisit, cum accepit, et eodem die remissam beneficio rependit, ut addito benignę patientię cultu triduanę orationis huberior fructus fieret.

Arsenium abbatem (sicuti alibi iam diximus) hunc morem habuisse satis constat, ut unoquoque sabbati die submissis genibus a uespere usque mane orationem protelaret, facie semper ad orientem uersa, illum adorans orientem, de quo per prophetam dicitur: Ecce uir, Oriens nomen eius.

Sed nequando (ut usu uenire solet) inter orandum sopore correpti dimidiatas relinquamus preces, Stephani, presbyteri Constantinopolitani, exemplum nos hortatur. Qui cum totum psalterium singulis noctibus perlegere moris haberet atque aliquando citius, quam consueuerat, consopitus ipsum semilectum dimisisset, monitus est a Petro apostolo in somnis, ut surgeret et coeptum opus intentius perficere curaret. Quę res argumento est non nisi peractis finitisque orationibus dandum esse quieti locum.

Nequando a missarum auditione orante tunc pro nobis sacerdote res aliqua non ita necessaria nos abducat, meminisse debemus, quod quidam a Martino, Bituricensi monacho, uocatus, uti die Dominico missam una secum audiret, nondum finita, ne tardius negocio tunc urgenti occurreret, abire uoluit. Sed ascenso equo frustraque calcaribus fatigato, ubi bestiam, ut inde se moueret, compellere nequiuit, semetipsum reprehendens desiliit et missam perfecte integreque audiuit. Atque eodem equo statim, quo optabat, est auectus. Et in tempore domum reuersus rei gerendę occasionem non amisit, sed promptiorem expeditioremque, quasi pręuenisset, habuit.

Hac eadem in re Ioannis, patriarchę Alexandrini, imprimis laudanda est solertia, qua populum, audito Euangelio mox ab ecclesia delabi solitum, curauit continere. Et ipse enim intermissa celebratione sequi egredientes coepit, dicens, ubi oues, ibi et pastorem adesse oportere. Hoc modo redargutis pudorem iniecit, ita ut nunquam postea prius ab altari discederent quam sacerdos peracto sacrificio benedictionem daret.

Assiduus autem deprecandi labor etiam Bonifacium episcopum ad cęlum, immo supra cęlum, ad Dei usque conspectum exaltauit, quotidie duplicatum laudis sacrificium Domino offerentem. Monasticas enim canonicasque precationes simul iungens alteras episcopus factus assumpsit, alteras iampridem monachum professus non deseruit. Ad inferiorem Mysiam perueniens primus Christum prędicauit, Ruthenorum regem baptizauit martyrio coronatus est.

Martinus uero, Turonensis episcopus, ne tunc quidem, cum quicquam operis manibus exerceret, linguam ab oratione cohibebat effecitque, ut illud Apostoli pręceptum: Sine intermissione orate, illi etiam, qui simpliciter dictum intelligant, a se plane seruatum non negent.

Idem sanctus diem obiturus extremum frigescentibus membris iam immotus iacebat, labia tamen mouebantur. Denique orare non destitit, donec subito lumine circumfusus reddidit spiritum. Dum ergo moriendo ora et orando moritur, mortis tenebras non sensit.

Seruatio autem, Traiectensi episcopo, oranti igneus supra uerticem radius apparuit, qui mox in sublime euolans cęlum petiit, testatus (ut mihi uidetur) in ignis specie orationum eius feruorem, in splendore uitę puritatem, in ascensu meritorum altitudinem.

Philiberti quoque, abbatis apud Rothomagum, Galliarum urbem, in ecclesia deprecantis oculi uelut duo sydera fulgere uisi sunt, ut ex hoc cognoscas humiliter intenteque deprecantium mentis oculos Spiritus Sancti fulgore illuminari, ne unquam obdormiant in morte, nequando dicat inimicus eorum: Pręualui aduersus eos.

Nunc, ut alter etiam sexus sua habeat exempla, foeminarum in orando studia breuiter explicemus.

Anna, Helcanę uxor, ita ardenter orauit ad Dominum, ut temulenta putaretur. Heli sacerdoti sibi ebrietatem exprobranti nihil turbata respondit: Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. Et tunc quidem homo faciem tantum uidens deceptus est. Sed scrutator cordis et renum Deus conpunctionem consyderauit orantis et misertus, quod rogabatur, concessit, ut, quę propter sterilitatem contemnebatur, propter partum multis matribus honorabilior appareret edito Samuele, sacerdote simul et propheta.

Sarra, Raguelis filia, superiori cubiculo se recludens, dies treis in oratione perseuerauit, cibi ac potus expers, Qua solicitudine a Domino meruit obtinere, ne priorum uirorum interfectrix crederetur. Tobia uiro seruato, cum hoc unico felici admodum matrimonio iuncta, ad decrepitam usque ętatem uixit sine querela.

Porro Iudit oratorium ingressa, cilicio induta, cinere conspersa, in terram prostrata Domino supplicauit, et sola meruit Iudeam uniuersam die uno ab Assyriorum oppressione liberare. Ausa enim facinus omnibus seculis memorandum, inter tot armatorum milia Olophernem ducem sua occidit manu. Quo cęso reliqui metu perculsi in fugam conuersi sunt. Si sic orauerimus, sternetur Sathanas, uitia recedent, malarum tentationum nexus dissoluentur. Annam uiduam in Euangelio legimus de templo nusquam discedentem, ieiuniis et obsecrationibus nocte ac die seruientem, et eodem in templo uidisse Iesum, uiso credidisse, creditum prophetando prędicasse. Tot illi simul attulit bona nec sola uiduitatis castitas nec solum corporis ieiunium, sed utrique accedens etiam assidua deuotę mentis obsecratio.

Veruntamen, ne continenter orando defatigatus quandoque concidat animi uigor et cogitationibus diffluat atque dilabatur, recte maiores nostri horas diuiserunt, alias orationi, alias actioni, alias uero lectioni. Hinc quidam tradunt Virginem Beatam, postquam a parentibus in templo cultui diuino fuit dedicata, a mane ad horam tertiam precibus, a tertia ad nonam manuum labori, tum sumpto cibo a nona ad uesperam Scripturarum meditationi operam dare consueuisse. His uicissitudinum successionibus Deo seruiens, intantum se a uitio alienam et uirtutibus refertam pręstitit, ut sola eligi mereretur, quę Deum et hominem pareret et uirgo permaneret. Sic illa igitur sacris uirginibus, sicuti est humilitatis integritatisque et cęterarum uirtutum, ita et bene dispensandi temporis exemplum, ut scilicet nec semper orent, nec semper operentur, nec semper legant, et tamen semper hęc omnia, nequis unquam sit ocio locus. Quoniam multam maliciam (ut Ecclesiasticus inquit) docuit ociositas.

In orando autem fidem, patientiam, humilitatem necessaria esse etiam Cananeę mulieris monstrauit euentus. A Domino sanari posse filiam credidit, et despecta supplicare non destitit, et canibus comparata non modo non contradixit, sed etiam ad catellorum uilitatem se submisit. Quamobrem audire meruit: O mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut uis! Sic et tu, quanuis multum aliquid diuque petitum nondum acceperis, petere tamen adhuc ne cesses. Ideo dare differt Dominus, ut perseueranter instanti cumulatius tribuat.

Martham*corr. ex Martha centies per diem et centies per noctem submittere genua solitam ferunt, dum illum supra cęlos regnantem adorat, quem in terris morantem suscepisse hospitio beneficii loco habuit, non iam minus in supplicando solicita quam olim fuerat in ministrando.

Huiuscemodi solicitudinis ęque mirandum exemplum in Gregorii pontificis Dialogo relatum legimus. Ipse enim testatur in uita Trasillę uirginis, amitę suę, cum uita defunctam lauare uellent, genibus cubitisque callorum duritiem apparuisse palamque factum exanimi iam corporis indicio, quanta illi adhuc uiuenti sanctarum precum cura studiumque fuerit. Sic conseruatur uirginitas, sic ad cęlestis thalamum Sponsi peruenitur.

Sed neque coniugatis, quo minus orationi animum intendant, maritalem thorum impedimento esse Elizabeth, lantgrauii, Thuringię principis, uxor, suo ostendit exemplo. Impetrata enim a uiro noctis continentia ad orationem secedebat, super pauimentum distento tapetulo cubitans, ne mollius iacenti altior somnus horas interciperet orandi. Vir quoque sanctitudine illius delectatus, ad ea, quę Dei sunt, magis magisque inflammabatur. Inde et, quod petitus erat, facilius concedere et ipsemet impensius orare. Diceres eos identidem recordari illud ab Apostolo pręceptum: Nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. Ita ambo eiusmodi curę pariter incumbentes spiritui magis quam carni seruiebant. Sed illa deinde uiduitate facta liberior, tanto soli Deo intenta orauit ardentius, quanto a rebus familiaribus iam aliena uixit expeditius.