CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 816467 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/816467.

Nodus 816467 in documento marul-mar-inst.xml


Caput IX / DE VITA SOLITARIA

Diximus de obseruatione paupertatis. Nunc de his dicemus, qui, ut liberius cęlestium contemplationi uacarent innocentiusque se haberent, delinquendi occasione sublata, relictis urbibus in solitudine uictitarunt, habentes iam olim propositi huius duces: Heliam in torrente Charith prope Iordanem a coruis nutritum, Heliseum in monte Carmeli cum prophetarum choro habitantem, filios Rechab sub tentoriis demorantes et incertis sedibus uagos, Ioannem denique Baptistam in Ennon iuxta Salim iam baptismi mysteria auspicantem et eos, qui ad se confluerent, nunc arguentem, nunc docentem. Erat enim uox clamantis in deserto: Dirigite uiam Domini, rectas facite semitas eius! Et quoniam hos omnes, quo magis a consuetudine mortalium semoti erant, eo familiarius Dei colloquiis reuelationibusque usos nemo dubitat, multi deinde ex Christianis eorum exemplis incensi solitarię uitę conuersationem iniere.

Quorum primus Paulus Thebeus apud inferiorem Thebaidem,* corr. ex Thebaidam cum Decii et Valeriani persecutionem fugeret, sedecim annorum adolescens solus deserta petiit. Et inuenta in montis radicibus saxea spelunca, quam iuxta molliter fluens riuulus terram irrigabat et effusis desuper ramorum umbraculis palma solis defendebat ardores, captus amoenitate loci, ubi latere concupierat, habitare coepit; intantum, ut, cum centum et tredecim uixisset annos, nusquam inde decesserit, hominem nunquam uiderit, pręterquam die uitę supremo Antonium, a quo et humatus fuit. Palmę primo fructibus nutritus est, deinde per annos sexaginta dimidiati panis fragmentum singulis diebus comedit coruo alite homini ministrante. Neque aliud quam aquam bibit. Indumento de palmarum foliis contexto nuditatem operuit. Hoc tenore uitę in Dei seruitio tandiu perdurans non effugisse mihi uidetur martyrium, sed protraxisse et, qui diei unius mortem non tulerit, mortem annorum septem et nonaginta tulisse. Tanto quippe tempore hic perpetuus eremi cultor, humanis inspectibus semper inuisus, quotidianis corporis mortificationibus sese afficere, ut in ęternum cum Christo uiueret, non cessauit.

Antonius uero triginta quinque annorum erat, quando eremum adiit, multas demonum insidias, insuper et uerbera passus a proposito deterrentium, cum scirent se in solitudine uincendos, qui in frequentia solerent esse uictores. Superatis igitur eorum machinationibus, montem conscendens in quodam castello ab hominibus deserto se inclusit, ubi pane tantum et aqua sustentatus, cum iam uiginti peregisset annos, ui eductus et abbas ordinatus obstructis monasterii foribus manere coepit, ita ut mutasse latebram uideretur, non deseruisse. Cum tamen multi uariis morbis laborantes eo uentitarent et sani reuerterentur cresceretque in dies confluentium numerus, gloriam fugiens procul in ulteriorem deserti partem solus abiit et in loco ab angelo monstrato consedit, ubi etiam sementem fecit et holuscula coluit, fratrum labori parcens, ne sibi necessaria deferendo fatigarentur, cum tridui iter ab eis distaret. Ibidem ultimum Deo spiritum reddidit, cum centum et quinque uixisset annos, miraculis ac uirtutibus clarus.

Non alienum uidetur de hoc Antonii habitaculo uerba Hieronymi apponere in Hilarionis abbatis uita sic dicentis: Saxeus et sublimis mons per mille circiter passus ad radices suas aquas exprimit, quarum alias harenę ebibunt, alię ad inferiora delapsę paulatim riuum efficiunt, super quem ex utraque ripa palmę innumerabiles multum loco et amoenitatis et commodi tribuunt. De Hilarione deinde loquens, cum post obitum Antonii discipulos eius uisendi gratia adisset: Videres, inquit, senem huc atque illuc cum discipulis beati Antonii Isaac et Pelusiano discurrere. Hic, aiebant, psallere, hic orare, hic operari, hic fessus residere solitus erat; has uites, has arbusculas ipse plantauit. Illam areolam manibus suis ipse composuit. Hanc piscinam ad irrigandum hortulum multo sudore fabricatus est; istum sarculum ad fodiendam terram plurimis annis habuit. Iacebat in stratu eius Hilarion et quasi calens adhuc cubile deosculabatur. Erat autem cęllula non plus mensurę per quadrum tenens, quam homo dormiens extendi poterat. Pręterea in sublimi montis uertice, quasi per cochleam ascendentibus, et ardue ualde, duę eiusdem mensurę cęllulę uisebantur, in quibus uenientium frequentiam et discipulorum suorum contubernium fugiens moratus est. Verum hęc in uiuo excisę saxo ostia tantum adita habebant. His quidem uerbis diuus Hieronymus, ut mihi uidetur, non solum loci formam atque naturam pulchre expediteque descripsit, uerum etiam eleganter effinxit enucleateque expressit, quantus in illis Dei seruis intimi amoris feruor accendebatur, dum singula circumspectando sic penitus Antonii memoria commouentur, tanquam pręsentem cernerent, non tanquam desyderarent absentem. Vsque adeo ille efficax atque admirandum sanctitatis exemplum fuit.

Porro ipse Hilarion, uiuente adhuc Antonio, quindecim annos natus, cum uisendi eius cupiditate flagraret, ad eremum est profectus. Vt autem eum uidit, repente mutato habitu non ante discessit quam uitę eius ordinem morumque pręstantiam edidicisset. Deinde frequentiam uentitantium non ferens, cum quibusdam monachis ad patriam rediit. Et postquam defunctis parentibus omnem hęreditatem partim fratribus, partim pauperibus distribuisset, solitudinem, quę in septimo milliario a Maioma, Gazę emporio, per littus euntibus Aegyptum ad leuam flectitur, ingressus est. Sacco tantum membra coopertus et pelliceum habens ependyten, quem beatus Antonius proficiscenti dederat, sagumque rusticum uasta et terribili eremo fruebatur, nunquam in eodem loco manens, ne latronum pateret iniurię. Sed et demonum ibi multas uariasque terrificationes constanter tolerauit, multas eorundem euasit insidias. A sexto decimo usque ad uicesimum suę ętatis annum ęstus et pluuias iunco et carice texto tuguriunculo declinauit. A uicesimo usque ad tricesimum primum cęllula usus dicitur, cuius latitudo pedum quatuor erat, altitudo quinque, longitudo paululo protensior quam eius corpusculum patiebatur, ut, sicut Hieronymus ait, sepulchrum potius quam domum crederes. Profecto, qui talibus delectantur habitaculis, etiamsi tacuerint, clamare cum Apostolo mihi uidentur: Non habemus hic ciuitatem manentem, sed futuram inquirimus.

Honophrius quoque monachus, cum Hermopoli in monasterio sese aliquandiu exercuisset, quasi e ludo ad certamen progredi cupiens, ad quandam uastissimam Aegypti eremum solus abiit et in ea annos sexaginta hominibus prorsus incognitus permansit. Consumptis autem, quę secum tulerat, indumentis superiorem corporis partem barba et capillis, inferiorem, ubi plus pudoris inest, arborum foliis uirgultisque contexerat. Annos triginta non alio pabulo usus est quam quod arbores herbęque syluestres dabant. Totidem pane se et aqua frigida sustentauit. Hunc tandem humaniorem uictum sibi ab angelo, a quo etiam eucharistiam Dominico quoque die accipere solitus erat, suppeditatum ferunt. Pafnutius abbas, qui uitam eius Gręco sermone scriptam edidit, dum desertum illud peragraret, eodem die, quo in cum incidit, cum uiuo collocutus est et defunctum sepeliuit. Non est enim passus Dominus serui sui, tantę sanctitudinis uiri, neque corpusculum dimitti inhumatum neque conuersationem posteros latere. Illi prouidit tumulum, nobis uirtutis exemplum.

Ioannes Aegyptius, anachoreta, cuius responsis Theodosium principem in suis aduersus barbaros expeditionibus usum accepimus, habitauit in ea Thebaidis eremo, quę adiacet oppido Lyco. Spelunca eius in pręrupti montis uertice, ascensu difficili adituque obstructo erat, ita ut nemo ad cum ingressus sit a quadragesimo usque ad nonagesimum ętatis suę annum. Per fenestram uenientibus pręcepta salutis dabat eisque extrinsecus, ubi commode requiescerent, hospitiolum fecerat. Ipse intus solus (si tamen solus dici potest, cum quo Deus est) morabatur, finem expectans uitę, ut uitam, quę finem non habet, inchoaret. Ea spe lętus forsan etiam decantabat: Singulariter sum ego, donec transeam; transiturus utique ad consortium angelorum, qui se a consortio secluserat hominum.

Theonam etiam intra suam cęllulam clausum habitasse apud Thebaidem* corr. ex Thebaidam non procul ab urbe atque etiam porrectę de fenestra manus tactu infirmos curasse, sed tamen noctibus ad eremum progredi solitum tradunt. De Domino quoque Lucas ait: Erat diebus docens in templo, noctibus morabatur in monte, qui uocatur Oliueti. Discamus igitur et Domini et serui exemplo locum tempusque seruare: aliud, quo iuuetur proximus, aliud, quo Deus adoretur.

Apollonius abbas, ut ętatis primitias Domino consecraret, quindecim annos natus eremum adiit, in finibus Hermopolis apud Thebaidem. Quadragesimo secessionis suę anno propius urbem redire diuinitus iussus discipulos congregauit. lam enim dignum se fecerat, per quem et cęteri immortalitatis pręmia consequerentur.

Helias monachus in finibus ciuitatis Antinoi* corr. ex Athineos (quę quondam Thebaidis metropolis fuit) annos septuaginta in uastissima solitudine perdurauit. Erat desertum horroris plenum, semita, quę ad ipsum ducebat, angusta scrupeaque et inuentu etiam difficilis. Antrum quoque, quod inhabitabat, tetrum atque horrens ac statim propius accedentibus nescio quid terroris incutiens. Hunc se ibi uidisse diuus Hieronymus testatur, iam centum et decem annorum senem. Ferebatur autem interdum etiam futura prędicere, euentu haud incerto, ut super eo quoque Helię prophetę spiritum requieuisse dicerent, cuius et nomen sortitus fuerat et secutus propositum, Deo in solitudine seruiendo.

Rarissimum est, quod de Ioanne quodam relatum legimus. Dicitur enim, cum primum ad eremum secessisset, tribus continuis annis sub cuiusdam saxi rupe stans semper orasse, nunquam resedisse, tantum somni cepisse, quantum rectus capere potuit; cibum quoque non alium gustasse quam Dominicis duntaxat diebus eucharistię sacramentum a sacerdote sibi delatum. Denique de pedibus, quod tandiu immobiles perstiterint, fluxisse saniem aiunt. O beatum uirum, qui tantam gratiam consecutus est, ut hęc agere uellet, beatiorem, ut posset! Non immerito igitur post hęc angelum Domini aduenisse dicunt, hulcera eius tactu curasse, labia sapientię spiritalis perfudisse et, ut deinceps cęteros fratres per eremum uisitando instituere ac docere pergeret, simul iussisse. Dignus quippe magisterio iudicatus est, cuius uel solus conspectus potuit esse non paruum hortamentum aspera quęque pro Christo subeundi atque perferendi. Dicerem equidem talia nemini factu possibilia esse, si quicquam impossibile esset credentibus.

Neque tamen, ut mihi uidetur, minus stupendę uitę speciem prębuit Simon, Susotionis filius. Hic annum tantum cum fratribus in monasterio Antiochię conuersatus ad eremum abiit, annos tres in spelunca clausus permansit. Sed hoc ei commune cum multis. Illud autem proprium et peculiare, quod deinde super columnas dicitur habitasse, quarum altissimam cubitorum triginta fuisse ferunt; in una cum perstitisse annos quatuor, in alia duodecim, in alia rursum duodecim, in alia iterum quatuor et in illa postremo, quę procerissima erat, usque ad obitum uitę, sedecim. Eas pro pulpitis habuisse satis probabiliter uideri potest, quando quidem multi ex gentibus rei nouitate exciti ad uidendum illum confluebant et ab idolis ad Christum prędicationibus ipsius conuertebantur. Vtcunque tamen sit, procul dubio durum atque difficile, et quod nemo uel ante eum fecerit uel postea imitatus sit.

Quanti autem profectus sit quantęque utilitatis Christi seruis ipsa solitarię uitę obseruatio, locupletissimus testis est Arsenius. Etenim antequam religionem inisset, rogasse dicitur sibi a Domino reuelari, qua se potissimum ratione saluare posset; et responsum accepisse, uti consortia hominum pręcipueque secularium declinaret. Factus uero monachus inter precandum rursus uocem audiuit dicentis: Arseni, fuge, tace, quiesce; ut scilicet deuitet fuga frequentiam, taciturnitate iactantiam, quiete fluxarum atque fragilium rerum solicitudinem. Proinde secendens in partes Syrię eo loci, qui Troen dicitur, sedit solitarius annos quadraginta, deinde in deserto uastiore ultra Babylonem, Memphim uersus annos decem, postea ad Canopum Alexandrię annos tres, rursum in Troen* corr. ex Troe annos duos. Sicque peracto uitę cursu nonagenarius terram reliquit et ad Dominum migrauit, bonis cęlestibus semper fruiturus.

Idem, cum Theophilus, Alexandrię archiepiscopus quodam nobili Alexandrino ciue comitatus ad eum non multo procul a Canopo habitantem uenisset, rogatus ab eis sermonem dixit se facturum, si modo, quicquid pręciperet, seruare uellent. Sponsione autem facta: Pręcipio, inquit, ut, ubicunque Arsenium morari audieritis, illuc ne accedatis. Alia quoque die, cum ab eodem pontifice per nuncium, ut sibi adeundi copiam concederet, solicitaretur: Si ueneris, ait, et quod petis concedam et loco cedam. Itaque Theophilus mutauit aditionis propositum, ne ille longius discedendo mutaret habitaculi locum. Grata enim ei erat in sua dioecesi talis ac tanti uiri mansio, cuius merita sibi quoque adiumento esse credebat ad conciliandam gratiam apud Deum.

Quamobrem autem Arsenius se ab ullo hominum adiri ęgre pateretur, breui responso declarauit. Id enim a Marco abbate interrogatus, cum Deo et hominibus simul se omnino esse non posse dixit. Vsque adeo uel modica alicuius interpellatione a diuinę contemplationis dulcedine se auocari indigne ferebat. Quanuis enim adhuc in terris esset, iure suo tamen cum Apostolo dicere poterat: Conuersatio nostra in cęlis est.

Hinc illud est, quod sanctus Iudocus non dubitarit eremi angustias pręponere Britannię regno malueritque in deserto Christo seruire quam in patria Britannis imperare. Inde fugitans ad Alzeium fluuium agri Pontini peruenit. Et cum ibidem sedem sibi ponere uellet ab Hymeone, regionis tetrarcha, prohibitus est. Sed neque ideo propositi poenitens, dum ad ulterioris solitudinis loca pergit, ab eo ipso, a quo pulsus fuerat reuocatus rediit atque etiam ope illius adiutus, in qua coeperat ripa, gurgustiolum compegit et cum unico discipulo solitarius habitauit. Vis nosse, quantum in ea solitudine manens profecerit? Pro terrena et caduco regno, quod contempserat, cęleste et ęternum accepit, quod concupierat.

Quid mirum igitur, si et ipse aliquando uastę solitudinis, nunc paradisi incola Hieronymus, dum Heliodorum inuitat, sic demum illam laudibus efferat dicens: O desertum Christi uernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus, in Apocalypsi, ciuitas magni regis construitur! O eremus familiarius Deo gaudens! Quid agis, frater, in seculo, qui maior es mundo? Quandiu te tectorum umbrę premunt? Quandiu fumosarum urbium carcer includit? Crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio. Libet sarcina corporis abiecta ad purum ętheris uolare fulgorem. Paupertatem times? Sed beatos pauperes Christus appellat. Labore terreris? Nemo athleta sine sudore coronatur. De cibo cogitas? Sed fides famem non timet. Supra nudam metuis humum exesa ieiuniis membra collidere? Sed Dominus tecum iacet. Squalida capitis horret inculta cęsaries? Sed caput tuum Christus est. Infinita eremi uastitas terret? Sed tu paradisum mente deambula! Quotiescunque illuc mente conscenderis, toties in eremo non eris. Scabra sine balneis attrahitur cutis. Sed qui in Christo semel lotus est, non habet necesse iterum lauare. Et breuiter, ad cuncta audias Apostolum respondentem: Non sunt condignę, inquit, passiones huius seculi ad superuenturam gloriam, quę reuelabitur in nobis. Delicatus es, frater, si et hic uis gaudere cum seculo et postea regnare cum Christo. Beatus seruus, quem Dominus inuenerit uigilantem!

Ipse uero Hieronymus in illa, in qua hęc scripsit, eremo, in illa, inquam (ut ipse ait) uasta solitudine, quę solis exusta ardoribus horridum monachis pręstabat habitaculum, annos quatuor moratus est, scorpionum tantum et ferarum socius, sacco uestitus, humi cubans, aquam frigidam bibens et cibis crudis utens coctumque comedere luxurię deputans, carnis lasciuientis pugnas hebdomadarum interdum inedia uincens. Et tamen inter has tantas corporis fatigationes adeo spiritu exultabat, ut diceret : Oppidum mihi carcer, solitudo paradisus est. Post hęc, cum ad Bethlehem accessiset constructo monasterio cum fratribus habitaret, flens fateri solebat se iam non esse eum, qui fuerat; adeo in solitudine sibi melius fuisse existimauit. Post labores inquit, et lachrymas et cęlo inherentes oculos nonnunquam mihi uidebar agminibus interesse angelorum et lętus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus.

Haud equidem dubitauerim, quin pari consolatione perfrui solitus sit etiam Martinus ille, quem Gregorius in Massico, Campanię monte, uitam duxisse tradit. Etenim tanti solitudinem fecit, ut, nequando ulla uel rerum difficultate uel demonum molestia superatus inde recederet, ad ferream catenam, quam saxo affixerat, uix solubili compede ipse se deuinxerit. Attamen beatus Benedictus abbas, ubi id resciuit, uolens, ut iugis deserto commoratio constantię potius uiri quam ferreis nexibus ascribi posset, protinus nuncium ad cum misit inquiens: Si seruus Dei es, non te teneat catena ferrea sed catena Christi! Quamobrem ille uincula quidem deposuit, sed tamen speluncam ingressus aditu obstructo* corr. ex obstruso habitare coepit. Deinde etiam discipulos aliquot secum adunauit multisque pręterea miraculis nobilitatus atque inter sanctos habitus. Nunc spacia metitur paradisi, qui tam anguste habitauit in terris.

Fuisse etiam quoddam monachorum genus legimus, qui per diuersa solitudinum loca errantes ac uagi, sedibus semper incertis, ne ab hominibus conueniri possent, peregrinabantur. Hos, quia procul secedebant, anachoretas appellatos; alios ex illis pane et sale ad deserta secum delato uictitasse, alios uero herbas tantum et radices pro cibis habuisse. Tanta uitę asperitas intolerabilis prorsus uideretur, nisi etiam intolerabilia tolerabilia fecisset Dei amor et Dei timor.

Subiiciamus aliquot etiam infirmioris sexus exempla, ut appareat foeminas quoque habere de sanctarum collegio duces, quas ad eremum sequi secundum diuinę gratię donum aut optent tantum aut simul et possint. Maria Magdalena omnia peccata sibi dimissa esse iam pridem audierat, optimam partem, quę non auferetur ab ea, Domino attestante se elegisse cognouerat, resurgentem Dominum prima uidere meruerat, pro amore illius omnia contempserat. Denique apud Massiliam, Gallię urbem, inanium deorum simulachra Christi prędicatione iam prostrauerat salutiferęque crucis uexillum errexerat, necdum tamen se fecisse satis putauit, donec solitudinis angustiis carnem suam aliquando delicti ream macerasset afflixissetque. Annos itaque triginta nulli hominum uisa, nulli cognita uixit in deserto, non humano cibo, sed angelicis fomentis assidue sustentata, ut ex hoc intelligas angelorum ministeria promereri, quisquis propter Deum declinauerit hominum consortia. Die uero obitus sui imminente sacram communionem de manu Maximini episcopi accepit, ne sine illo ad cęlum ascenderet, cui in terra toto corde, totis uiribus seruierat, fidem ipsius in urbibus prędicando, gloriam in solitudine meditando.

Maria Aegyptiaca, cum corpus suum uulgaret, uiuens mortua erat. Sed qui uenit quęrere, quod perierat, et non iustos, sed peccatores uocare ad poenitentiam, ipse tandem cordis eius domum ingressus ait: Puella, tibi dico, surge! Et confestim surrexit, quę diu iacuerat in impudicicię coeno. Surrexit, ut Iesum, quem in deliciis amiserat, in amaritudine animę suę quęreret. Cum enim de Alexandria Hierosolymam uenisset, non potuit templum Dei ingredi uique inuisibili inhibita, substitit in limine, miratur, stupet, erubescit et pedem inuita refert. Vbi recognouit sacro aditu se indignam, quod prophanis uitę obscoenitatibus esset polluta, nequiter actę ętatis poenitudine grauiter angi animo coepit et lachrymas effudit, decernens ibi turpitudini finem imponere, ubi Dei erga se indignationem coeperat experiri. Rursumque tentato ingressu libere absque impedimento introiuit. Mox ante crucem Domini suppliciter prostrata tandiu flere non destitit, donec audiuit, si saluti suę consultum uellet, Iordanem transiret. Transmisso ergo Iordane desertum penetrauit, iam aliam uitam, alios mores sequens quam quos ad eam usque diem non deseruerat. Iam primum caput illud, quod sępe margaritis et auro ornauerat, cęli obiecit iniurię, nullo tecto contenta; crines, quos frequenter calamistro intortos crispauerat, cum desecuisset, pedibus conculcandos proiecit; faciem, quam pluries cerussa et purpurisso fucauerat, lachrymis rigauit et solis excoxit ardoribus; pectus, quod fasciolis papillarum tumorem cohibentibus astringere consueuerat, pugnis diuerberauit. Totum denique corpus, quod prius omni uoluptatum genere diffluxerat, extenuauit ieiuniis, uexauit uigiliis, fatigauit laboribus, solicitauit assiduitate orationum, deuenustauit nuditate, oppressit inopia. Sic penitus immutatam post quadragesimum conuersionis suę annum Zosimas abbas (dum forte per desertum illud solus incederet) uidit deprehenditque orantem procul a terra subleuari, trans flumen euntem super aquas siccis uestigiis ambulare. Ad tantam perfectionem eremi cultrix deuenit, tam disperdita urbium cultrix.

Verum, nequis solitarię uitę affectione incautus in laqueum incidat diaboli, cum scriptum sit: Vę soli, quia, cum ceciderit, non habet subleuantem se,* add. ante pręparet domi uiatica uirtutum, qui uult diu uagari peregre foris. Exerceatur prius in simulachro pugnę, qui ad singulare certamen callidissimi hostis cupit prodire. Hoc congrediendi genus ueteranos desyderat, non tyrones. De ludo monasteriorum Hieronymus noster inquit: Volumus huiuscemodi egredi milites, quos eremi dura rudimenta non terreant, qui specimen conuersationis suę multo tempore dederint, qui omnium fuerint minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries ali/ quando nec saturitas superauit, qui paupertate lętantur. Quorum habitus, sermo, uultus, incessus, doctrina uirtutum est, qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines demonum pugnantium contra se portenta confingere, ut apud imperitos et uiles homines miraculum sui faciant et exinde lucra sectentur. Qui ergo talis erit, quam hic Ecclesię nostrę Plato luculenter explicuit, huic solitudo non periculum, sed periculorum effugium erit et puppis diu in alto iactatę portus, et animi soli Deo uacanti quies, et locus myrrha, lacte, casia, omnibus sanctimonię aromatibus fragrans, mannę inuisibilis rore perfusus Sanctique Spiritus lumine illustratus, noctes quoque lucidas habens et iam quidam in terra paradisus.