CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 816261 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/816261.

Nodus 816261 in documento marul-mar-inst.xml


Caput VIII / DE PAVPERTATE SERVANDA

Diximus, qua constantia sancti, ne Deum offenderent, munera recusarunt. Nunc, quali patientia, ut illi soli placerent, paupertatem coluerint, pertractemus. Hinc altera dirę cupiditati inuratur nota, dum monstratur, quam hi, qui hominibus benefacientes hominum mercedem respuerunt, paruo modicoque contenti uitam sustentarint.

Petrus, Andreas, Iacobus, Ioannes piscatu sibi uictum quęrebant, relictis retibus et naui secuti sunt Christum et dixerunt: Ecce dimisimus omnia, et secuti sumus te. Constat igitur eos et ante apostolatum fuisse pauperes et in apostolatu pauperiores. Eisdem insuper pręcipitur, nequid auri, nequid argenti possideant, non pecuniam in zonis, non peram in uia, non duas tunicas, non calciamenta, non uirgam habeant. Quid hac uita tenuius, quid hoc angustius statu? Veruntamen, quibus rerum copia interdicitur, iis nosse mysterium Dei datur, iis curandi, ligandi, soluendi potestas conceditur et, ut demoniis imperent, hominibus euangelizent, angelis exęquentur, cum Christo regnent, impartitur. Vere ergo Dominus esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes, quos eligere contempsit.

Quod de iis dicimus, idem de reliquis apostolis dicendum, quando quidem eadem lex omnibus pariter dicta sit et omnes Dominicis mandatis ęque obnoxii fuerint neque alicui plus alio quicquam habere possidereue aut aliquo frui utiue licuerit. Vnde etiam interrogat illos Dominus dicens: Quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? Et respondent: Nihil! Vt ex hoc etiam intelligas quantumuis inopi homini nihil unquam defuturum, cui affuerit Christus.

Quid defuit Abrahę illi Aegyptio uasta in solitudine, clausa etiam cęllula demoranti, cui nihil omnino supellectilis erat pręter catinum uestemque cilicinam et rusticum sagum? Sic usque ad quinquagesimum ętatis suę annum (qui uitę ultimus fuit) dicitur perdurasse, ita ut nihil unquam amplius concupisset. Bona enim, et ea non modica, in quibus hęreditario absens successerat, egenis dilargiri mandauit, ne obolum quidem passus ex his ad se deferri. In summa igitur inopia tam diues fuit, ut nihil appeteret, in summis opibus tam largus, ut omnia donaret, semper diuitiis pręferens paupertatem. Mennę quoque, Samnitum prouincię solitario (ut Gregorius tradit) paucula tantum apum aluearia uictum suppeditabant. Eo accedens quidam Longobardus latro frustraque, ne aliena raparet, monitus sacrilegas apibus intulit manus. Sed sicut Esaias ait: Vę qui prędaris! Nonne et ipse prędaberis? Continuo sceleris ultor Deus raptorem tradidit Sathanę uexarique permisit. Indoluit autem Mennas inimici casum. Sciebat enim et inimicos diligere, ut obediret Christo. Indoluit ergo, ita ut uellet nec apes habuisse. Et cum decretum ei fuisset nihil in uita possidere, nihil quęrere, proximi uici beneficio sustentatus est, in diem panem afferentibus, quos ille pręceptis imbuebat salutis.

Narratur et aliud de illo miraculum, quo facile cognoscas pauperis uirtutem diuitum potentię anteferendam. Sępe enim syluestres ursos ferula, qua gradus ambulando firmabat, a suis alueariis dicitur abegisse. Et qui frequenter uenatorum tela contempserant, ferulę ictum imbelli senis manu molliter uibratę pertimescebant. Proh facinus indignum, pauperem belluę fugiunt et lędere formidant, hominis auaritia, quod inuideret, inuenit! Et quod inuiderat, rapuisset, nisi in operibus manuum suarum comprehensus peccator prius poenas dedisset quam coeptum peregisset scelus. Non est autem passus Dominus eam paupertatem ludibrio esse malis, qua boni mercantur sibi diuitias regni cęlorum.

Eadem sane benignitate Hilarionem quoque abbatem a latronum iniuria tutatus est. Hunc adolescentulum in solitudine habitantem tota nocte quęritantes inuenire nequiuerunt, cum nec locus illis ignotus esset, grassationibus eorum frequens, nec hominis nuper illuc appulsi sedes. Vt autem illuxit, inuentum de improuiso circumstetere et mirati, quod intrepidus expectaret rei euentum: Quid tu hic, inquiunt, adolescens, si te adorirentur latrones? Nudus latrones non timet, respondit. At si uitę, aiunt, pręsens intentaretur periculum? Nec id quidem timet, inquit, qui paratus est mori. Tunc illi stupentes tantam in tam tenera ętate constantiam atque in Deum fidem pariterque noctis errorem reuoluentes extemplo animos demittunt, propositum mutant, crimen confitentur. Et quem uel terrere uel spoliare uenerant eidem ueniam poscentes supplicant, et impetrata reuerenter discedunt.

Idem sanctus ad Siciliam nauigio applicans cum discipulo suo Gazano nec aliud habens, quod pro mercede uectori daret, Euangelium manu sua exaratum coepit offerre. Sed qui accipere rogabatur, cum nihil eos habere cerneret pręter codicem illum et ea, quibus tecti erant, oblatum recusauit neque deinde quicquam exigere uoluit, et inopiam eorum miseratus omni debito solutos dimisit. O et periculorum uictrix paupertas et libera pensionum, inter rapacissimos latrones securitatem, inter mercenarios nautas inuenisti tibi remissionem! Hi operam gratis pręstiterunt, illi terrere non potuerunt offendere noluerunt. Cui unquam locupletum hoc contigisset, qui, quocunque sese uerterint, neque inuidia neque insidiis carere possunt. Et dum omnia metuunt quantum diuitiis, tantum animi solicitudinibus abundant.

At uero Hilarioni pauperculo, tametsi pene nihi: esset, cum tamen nihil appeteret, nihil deerat. In secretiori Sicilię angulo manens succisiuis temporibus ligna colligebat, ut uenditis uitam sustentaret ac demum mereretur audire: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Detestabatur autem monachos, qui infidelitatem quandam prę se ferre uidebantur uictui prouidentes in futurum et curam habentes sumptuum aut indumentorum aut cęterarum huiusmodi rerum, quę non magni momenti sunt. Quas quicquam ex his deesse possit Deo seruientibus, cum nequam seculo seruientibus non desit!

Quendam ergo de fratribus cum percepisset hortuli fructus intentius custodire et habere aliquantulum nummorum, a consuetudine sua submouit ac repulit. Ille in gratiam reduci cupiens, ciceris uirentes scapos dono fratribus misit. Quos mensę appositos solus Hilarion grauiter olere persensit et in cicere foetere mittentis auaritiam dixit statimque totum proiici iussit, ne mutos quidem greges tam foetidam frugem comesturos clamitans. Et fidem fecit euentus. Fasciculo enim illo ante boues in pręsepium proiecto non modo gustare noluerunt, sed immugientes atque auersi perfractis stabuli repagulis diffugerunt, pręcipitatiore impetu proruendo quam si stimulis uerberibusque agitarentur. Hinc patet neutiquam esse communicandum neque cum iis, qui sua cupide seruant, neque qui aliena turpiter appetunt, et cupiditatem, tanquam malum uirus, omnibus quidem, sed pręcipue Christi seruis uitandam fugiendamque.

Quantum autem illam cauerit idem ipse omnis sanctitatis exemplum Hilarion, cum ex his, quę diximus, perspicuum sit, tum ex epistola, quam spiritum Domino redditurus iam octogenarius ad Hesichium discipulum suum scripsisse fertur. Diuitiarum, inquit, mearum hęres esto. Hę autem sunt: Euangelium, tunica saccea, cuculla et paliolum. Qui tantam tenuitatem diuitias suas uocat, satis declarat, quam a diuitiarum cupiditate semper fuerit alienus.

Porro, Alexius, nobilis Romanus, clam patre Euphemiano in Syriam abiens intantum adamauit paupertatem, ut gauderet se a seruis patris, qui ad quęrendum eum missi fuerant, et non agnitum fuisse et* corr. ex ut elemosina donatum. Ex his, quę emendicabat, in diem uiuens, quicquid sibi supererat, aliis impertiebat, nihil solicitus in crastinum. Tall uitę tenore cum septendecim annos in Syria peregisset, Romam rediit et maioris etiam in paupertate constantię exemplum domi quam foris dedit. In paternis enim ędibus pro mendico susceptus, nee ulli cognitus nec ipse se prodens totidem peregit annos. Mortuus postremo indicauit, quod uiuens cęlauerat, relicto breui chyrographo, quo quis esset, quidue egisset, descriptum continebatur, ut tunc demum se manifestum faciendo, cum pro temporali inopia diuitias esset recepturus sempiternas, et patri adhuc orbitatem suam lugenti causam pręberet consolationis et nobis materiam imitationis.

Pari paupertatis uoto ardens Minorum pater Franciscus. Et nescio, an etiam magis in proposito firmus, quando quidem neque persecutionibus auerti potuit, quin nudus nudum Christum sequeretur. Tam primum Romam profectus, cum pauperculo cuidam occurrisset, suas cum illius uestibus permutauit. Quibus indutus mendicantium turbę se coniunxit et cum ipsis die illo consedit, cum ipsis manducauit; ipsis sese exęquari concupiuit. Tam tum tacitum gloriari uidebatur ac si diceret: Ego mendicus sum et pauper; Dominus solicitus est mei.

Cum autem haberet fortasse non parum pecuniarum, ut qui antehac mercaturę operam dederat, et egenis distribueret idque percrebuisset, a patre, cuius pietatem in furorem uerterat auaritia, manum sibi iniici iniuriamque irrogari ęquanimiter tulit atque eidem, quicquid sibi reliquum uel pecunię uel tegumenti fuit, tam lubenter cessit, quam auide petebatur. Simulque abdicatione impetrata, et nudus et lętus abiit; nec minus lętus quam olim Ioseph, cum de manu adulterę dominę relicto euasit palio, nec minus nudus quam adolescens ille, qui reiecta syndone pharisaicas effugit manus. Nuditatis pudorem libertatis gaudium superabat, in illam forsan erumpens uocem: Diripuisti, Domine, uincula mea: tibi sanctificabo hostiam laudis.

Exinde uili tunica contentus detectisque incedens uestigiis uerbum Dei disseminare coepit, sanctorum apostolorum uitam aggressus effingere, sicuti nuditate, ita et prędicandi cura.

Victu quam tenuissimo utebatur, et tamen uinci se dolebat, siquis ipso pauperior apparuisset. Paupertatem dominam suam uocabat, se non modo pauperem constituens, sed etiam pauperum seruum. Dum cum fratribus posita mensa recumberet, supermensarium lectorem de Virginis Puerperę in Bethlehem hospitantis angustia mentionem fecisse audiuit et continuo consurgens, humi resedit atque ait: Nunquid ego peccator, ego nequam et inutilis seruus, ad mensam sedere debeo, cum Dei Genitrici in diuersorio locus non fuerit, cum mundi Opifex ac Dominus natus sit in stabulo reclinatus in pręsepio? Sic dicens panem suum prouolutus in terra cum gemitu comedit.

Denique, quemadmodum ipse seruandę paupertatis imprimis maximeque studiosus erat, haud aliter etiam fratres suos instituendos curauit, iussos proprii habere nihil, possidere nihil et, quo se submissius gerant, uictum mendicando quęrere.

Inhient nunc struendis facultatibus mortales et totis uiribus congregare nitantur diuitias, nisi plus glorię Francisco sua compararit inopia quam ulli unquam regum suum regnum, nisi eius nomen etiam regibus ipsis honori habeatur et hominibus pariter et angelis celebre sit!

Vos uero, Ecclesię antistites, qui uillici personam induistis dicentis: Fodere non ualemus, mendicare erubescimus, uillici saltem et exemplo facite uobis amicos de Mammona iniquitatis, fideliter dispensantes, quę uobis commissa sunt, alioquin audituri: Si in alieno infideles fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? Bona, quę habet Ecclesia, pauperum sunt, bona uero sacerdotis, uita ęterna. Qui ergo ea, quę pauperibus debentur, in suos conuerterit usus, uitam ęternam, quę sibi propria erat, amittet. Et cum nec illa secum ferre poterit, quoniam uelit-nolit relinquenda sunt, nonne egere incipiet? Nonne, qui dudum mendicare erubescebat, iam etiam illis, qui mendicauerunt, inuidebit? Et more diuitis purpurati nequaquam uerecundabitur opem poscere ab iis, quibus, cum deberet, dare neglexit. Tormenta patietur, et nemo miserebitur, sed dicetur ei : Memento, quia recepisti bona in uita tua, mendicantes autem mala! Tu nunc cruciaris, illi consolantur. Igitur, quisquis ecclesiastici dispensatoris curam gerit, si metu supplicii liber et spe pręmii securus esse desyderat, agnoscat se pauperis Domini seruum et paupertatem, quam ille coluit, et ipse colat. Pontificali dignitate fulges, non est, cur Christi uitam imitari non debeas, qui Christi in terra uicem tenes. Non est, inquit, discipulus super magistrum, nec seruus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et seruo, sicut dominus eius. Attende itaque, cuius magistri discipulus es, cuius domini seruus. Nempe illius, quem etiam prophetę non nisi pauperem uenturum prędixerunt, ut est illud Zacharię dicentis: Exulta satis, filia Syon, iubila, filia Hierusalem! Ecce rex tuus ueniet tibi iustus et saluator; ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinę. Tam autem pauper, tam inops, tam egenus, ut (sicut euangelicę ueritatis testatur autoritas) non habuerit, ubi reclinaret caput suum, non unde pro se et apostolo didragmam solueret. Alieno usus est hospitio, alienis impensis sustentatus, aliena syndone inuolutus, alieno conditus sepulchro. Denique suum habuit nihil, cuius sunt omnia. Quęris, quare tam pauper uixerit in terra, qui tam diues est in cęlo? Quare, nisi ut discas terrena contemnere et amare cęlestia? Hęc apprehendi non possunt, nisi illa relinquantur. Hinc ipse ait: Vade, quęcunque habes, uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni, sequere me! Qui ergo pauper non fuerit, Christum sequi non poterit.

Primi quidem illum secuti sunt apostoli, qui et ipsi quam pauperes fuerint, in principio capitis huius diximus euangelicę historię sequentes fidem. Id si parum est, age modo, citentur etiam prophetarum uaticinia, ut utriusque Scripturę collatis testimoniis nullus ambiguitati relinquatur locus. Esaias propheta: Conculcabit, inquit, eam (hoc est Hierusalem) pes pauperis, gressus egenorum. Rursus idem: Pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt ... Sanctificabunt Sanctum Iacob, et Deum Israhel prędicabunt. Item Hieremias: Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos. Sophonias quoque ait: Derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini – dicit Dominus. Quę quidem omnia de ipsis Domini apostolis fuisse significata, expositorum nostrorum assertio consentit. Igitur, si Ecclesię Christianę fundatores atque ędificatores iam ab initio pauperes et egeni a Deo optimo maximo electi sunt, quid est, quod te pudeat pigeatue pauperem esse, qui operi illorum prępositus es minister et custos?

Respiciendum est, et quid uas electionis Paulus ea de re decernat, diligenter attendendum. Habentes, inquit, alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desyderia multa inutilia et nociua, quę mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas.

Iccirco sanctissimi uiri habentes tantum, sine quibus hic uiui non potest, nihil pręterea quęsierunt et illi, quibus res erat, eis, quibus non erat, erogabant. Multa id genus exempla posuimus, cum de elemosinis tractaremus, et nunc repetere superuacaneum est. Ioannes tamen, Alexandrinus patriarcha (a quo pauperes dominos diximus appellatos) non est silentio prętermittendus. Cum enim ex hac uita migraret, haud parum lętatus esse dicitur, dum gratias Deo ageret, quod morienti sibi nihil superesset pręter unum nummum, sed et hunc statim indigenti dari pręcepisse. Annuum quippe illi patriarchatus uectigal annuę in egenos elemosinę erant, nihil sibi reseruanti pręter Christum. Neque enim quicquam aliud suum esse aiebat, asserens ideo sacerdotibus neque possessionem neque partem neque hęreditatem inter reliquas tribus datam, quoniam pars et hęreditas et possessio eorum esset Dominus. Vę ergo uobis (ut Amos propheta ait) qui opulenti estis in Syon, et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Talibus et per Ezechielem comminatur Dominus dicens: pastoribus Israhel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et, quod crassum erat, occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Vbicunque autem positum est in Scripturis, poenam ęternam obnunciat delinquenti. Quod tanto magis cauendum est, quanto quis maiori dignitate officioque pręcellit. Scriptum est enim: Iudicium durissimum in eos, qui pręsunt, fiet. Potentes potenter tormenta patientur. Fortioribus fortior instat cruciatio.

Sed dum nos auaritię ardorem extinguere cupimus paupertatis commendatione, pene modum excessit oratio. Ne tamen et foeminę sua laudatione hac quoque in parte fraudentur, uno duntaxat exemplo eam concludamus, iam ad reliquas tractationes generatim processuri.

Elizabeth, regis Pannonum filia Ludouicoque lantgrauio, Thuringię principi, matrimonio iuncta, non ignara dictum a Propheta: Si diuitię affluant, nolite cor apponere, cum inter opes luxumque potentię secularis uersaretur, paupertatem animo affectabat. Interdum domi sola cum ancillis manens uilissimum sumebat amictum totamque sese ad paupercularum morem componebat, dicens haud alio ornatus genere usuram, siquando tandem dignatus fuerit pius et misericors Dominus expeditius uiuendi copiam sibi concedere. Ad hęc; quoties ad ecclesiam audiendę euangelicę prędicationis gratia accedebat, non nisi inter infimas foeminarum sibi deligebat considendi locum, ut iam aperte concupiscere uideretur se de illarum numero fieri, quarum tam libenter inibat consortium. Defuncto itaque uiro omnia, quę habere potuit, indigentibus dedit parumque putauit fortunas tantum pro Christo impendisse, nisi amore illius etiam seipsam addiceret seruitio miserorum. Igitur, postquam constructo diuersorio non modicam egenorum ęgrotantium turbam coegisset, ministram se eorum fecit. Cumque a patre in Pannoniam reuocaretur, noluit eo ire, talem uitam pręponens regno Hinc, ubi ea postremo in sanctorum gloriam recepta miraculorum patuit indiciis, apparuit uerum esse, quod Propheta ait, quia melius est modicum iusto, super diuitias peccatorum multas, et uerissimum, quod a Domino dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum! Vę autem diuitibus, qui habent consolationem suam. Argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini, dicit Dominus.