CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 815619 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/815619.

Nodus 815619 in documento marul-mar-inst.xml


Caput III / DE HOSPITALITATE SERVANDA

Post elemosinas hospitalitas sibi postulat locum, ex eodem fonte manans charitatis. Nam ut mendicanti porrigere aliquid misericordię opus est, sic peregrinos suscipere hospitio humanitatis officium. Quę profecto uirtus uel qualiter exercenda uel quanti apud Deum momenti sit, et Patrum exemplis patet et aliorum deinceps sanctorum, quos aut apostolicus sermo celebrat aut celebrandos postea censuit Ecclesia.

Abraham in ualle Mambre ante ostium tabernaculi sedet, nequis pertranseat, quem ad se diuertere non roget. Tres uenire uidet neque, donec adueniant, expectat, sed currit obuiam atque adorat, ut hospites non fouendos solum, sed etiam honorandos scias. Orat, ne se prętereant, quasi accepturus, non daturus beneficium. Et primum aquam pedibus parat, ut doceat omnium uirtutum fundamentum esse humilitatem. Subcineritios panes, butyrum et lac et uitulum coctum apponit, ut copiose potius quam luxuriose hospites pascendos esse demonstret. Denique discedentes deducit, ut, quos benigne accepimus, eosdem cum honore discamus dimittere, ne, si incomitati hospitii limen exierint, expulsi magis quam dimissi esse uideantur. Nec arbitreris ideo illos ab eo sic acceptos, quia scierit angelos esse, sed potius, quia sic homines acceperit, angelos quoque accipere meruisse, et tales angelos, in quibus sub Trinitatis typo maiestas unius Dei adoranda facile appareret.

Eadem erga externos obseruatione et Loth Sodomę usus, eosdem etiam angelos hospitio suscipere meruit, licet plures ad Abraham accesserint, quia pater multarum gentium ille. Sed Loth non rogasse solum, uerum etiam compulisse eos, ut ad se diuerterent, dicitur. Itaque alter exoratos statim suscipiendos monet, alter, si ulterius recusarint, cogendos suadet; arguens nempe illos, qui sic summis labiis etiam notos interdum inuitant, ut palam sit ipsos hospitales uideri quam esse malle. Loth pręterea tanto affectu hospites suos ab iniuria nefandissimorum hominum erripere nixus est, ut duas uirgines filias pro illis stuprandas offerret. Sed perturbatus flagitium flagitio uoluit commutare. Nos in illo fidem hospitii imitemur, non mentis turbationem, ne, dum hospes pręter modum defenditur, offendatur Deus. Denique angeli, ut Loth gratiam referrent, illum de consortio eorum, quos pro scelere ultum aduenerat, cum suis simul incolumem eduxerunt. Cumque euerterent Sodomam et Gomorram sulphure et igne de cęlo misso, pepercerunt Segor propter eum, quia illuc confugerat, ne simul cum impiis perderent iustum et cum aduenarum infestatoribus aduenarum susceptorem.

Non dissimilis hac in re mihi uidetur senis illius fides, qui (ut in Iudicum libro legimus) habitans in Gabaa, urbe tribus Beniamin, cum uidisset hospiti suo leuitę uim parari ab infrenatę libidinis uiris, loco ipsius filiam eis uirginem tradere uoluit. Hospes uero, ne illi, a quo benigne exceptus fuerat, dedecoris ignominięque causa existeret, sua, quam secum habebat, coniuge raptoribus satisfecit, qua illi sic abusi sunt, ut extinctam reddiderint. Digna imitatu et senis humanitas et leuitę gratitudo, si modum seruet affectus. Sed defugiendum execrandumque exitiale Gabaonitarum scelus, quo effectum est, ut tribus Beniamin prope deleta fuerit, urbes uicique eius incensi et his, qui cędem fuga euaserant, connubia reliquarum tribuum diu interdicta. Tam magni mali causam prębuit libido paucorum.

Ad recentiora ueniamus!

Onesiphorus Ephesius discipulos Christi suscipere solitus, sic ab apostolo Paulo benedicitur, ut dubitandum non sit, quin hospitalitatis officiis ęternę uitę pręmia sibi compararit. Det, inquit, misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia sępe me refrigerauit, et catenam meam non erubuit. Sed cum Romam uenisset, solicite me qu ę siuit, et inuenit. Det illi Dominus inuenire misericordiam a Deo in illa die. Et quanta Ephesi ministrauit mihi! O felix igitur Onesiphorus, qui aliquando auditurus est optatissimam uocem illam uocantis Domini ac dicentis: Veni, benedicte Patris mei, posside tibi regnum paratum a constitutione mundi! Hospes enim eram, et collegisti me; in carcere eram, et uenisti ad me. Amen dico tibi, quicquid fecisti uni de his fratribus meis minimis, mihi fecisti.

Syluestrum quoque hospitalitatis pręter cętera studiosum fuisse ferunt. Timotheum ab Antiochia uenientem presbyterum, et ipse presbyter, domi suę benignissime suscepit. Eundem mox, quia Christum prędicabat, martyrio coronatum condidit et sepeliuit. Cui enim uiuo hospitium pręstiterat, mortuum tumuli honore carere non sustinuit. Deinde ad pontificale officium promotus effecit, ut omnibus ad urbem aduentantibus apud se hospitandi ius esset. Itaque* corr. ex Ita ut cum beato Iob iure suo dicere poterat: Foris non mansit peregrinus; ostium meum uiatori patuit.

Gregorius uero pontifex non solum facilem ad se aditum concessit peregre aduenientibus, sed etiam per fora et compita passim quęsitos inuitauit. Insuper discumbentibus interdum ipsemet ministrauit. Qua humilitate meruit aliquando conuiuam habere Christum. Semel enim inter ministrandum, dum se paulisper auertisset, conuersus deprehendit unum ex conuescentibus non apparuisse. Quam rem uehementer secum admiranti nocte proxima affuit in uisu Dominus dicens: eo quod cęteris quidem diebus membra sua hospitio mensaque acceperit, dignum fuisse, qui hesterno acciperet et caput. Palam quippe fieri uoluit Saluator noster, qui est caput nostrum, seipsum in peregrinis recipi, quos sua membra esse dixit sibique pręstitum imputari, quicquid pręstaretur illis. Si ergo Iesum suscipere cupimus, aduenas et peregrinos non contemnamus.

Quos quidam sub tecto receptos sic tutati sunt, ut eorum salutem sua potiorem haberent. Cerbonius, * corr. ex Gerbonius Populonii episcopus, occidi potuit, cogi autem, ut hospites proderet, non potuit. Totilę regis irati minas contempsit, nolens prorsus latebras indicare eorum, qui ad se confugerant. Et cum ursis ferocissimis obiiceretur lacerandus atque inter illos illęsus uersaretur, uerecundia regem cepit nolle ei parcere, cui ferę beluę pepercissent, ac protinus hominem dimitti iussit.

Ad Marinum monachum paruulo sub tugurio in solitudine habitantem, aprum aliquando a uenatoriis canibus actum confugisse legimus. Quem ille apud se tam diu latere permisit, donec ei sine periculo ad sua lustra redeundi facultas affuit. Cui tantę curę fuit tutum bęstię pręstare hospitium, quo eum studio uel suscepisse homines uel suscepturum fuisse putabimus? Certe etiam rationis expers ac syluestre animal humanitatem fidemque illius quodam naturę pręsagio uidetur persensisse, cum in tam pręsenti periculo sese ei credere quam syluas fuga petere maluerit.

Nunc pauca foeminarum exempla referantur. Neque enim multis conuenit uirorum consortium, ne, dum hospitalitas seruatur, periclitetur pudicicia.

Mulier Sunamitis transeuntem Heliseum legitur tenuisse et secum panem comedere compulisse tam familiariter, ut deinde non pigeret prophetam ad illam uirumque eius frequenter diuertere, eorum consuetudine uti, cum ipsis una cibum sumere. Multus hospitis aduentus, putas, restinxerit studium erga se eorum? Minime quidem, sed magis inflammauit, ut etiam coenaculum illi construerent, in quo ueniens requiesceret et diutius apud se manendi occasionem haberet. Quibus meritis precante Eliseo et filium genuerunt, cum antea steriles extitissent, et eundem, cum decessisset, uitę restitutum receperunt.

His iungatur Marthę mira sedulitas. Postquam excepit Iesum in domum suam, ministerio intenta parandique conuiuii solicitudine ardens nequit facere animo suo satis. Proinde Mariam sororem, uti se adiuuet secumque collaboraret, citat. Itaque, quali cura quantoque affectu hospes honorandus sit, documento nobis est. Nec ideo nos negligentiores esse debemus aduenam aliquem suscipientes, quia seruum, non Dominum suscipimus, cum ipse protestetur ac dicat: Qui susceperit unum paruulum talem in nomine meo, me suscipit. Et iterum: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Nec quenquam moueat, quod Maria sedens secus pedes Iesu et uerbum illius audiens optimam partem dicitur elegisse. Non enim propterea hospitalitatem Marthę improbatam credimus, sed bono melius pręlatum, actioni contemplationem. Ad quam tamen non potest peruenire qui non prius iustitię exercitationibus labem expiauerit delictorum, ut tunc demum ad consyderanda Dei inuisibilia animus attollatur, cum liberum se esse persenserit onere peccatorum.

Denique duo illi ex Discipulis in castellum Amaus tendentes, cum Iesu simul eunt, simul fabulantur, et externum ac peregrinum esse putant, donec compulsum secum manere et secum recumbere in fractione pani agnouerunt eum. Sic igitur hospitalitatis officium ad agnitionem Dei nos adducit, ut, quem nunc in ęnigmate et per speculum uidemus, post hęc facie ad faciem, et sicuti est, uidere ualeamus.

Iccirco Paulus apostolus Hebreis pręcipiens ait: Charitas fraternitatis maneat in uobis, et hospitalitatem nolite obliuisci! Per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis. Et Dominus ad Discipulos: Qui recipit uos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetę, mercedem prophetę accipiet. Et quicunque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquę frigidę tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non perdet mercedem suam.