CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 815195 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/815195.

Nodus 815195 in documento marul-mar-inst.xml


Prologus

Operęprecium mihi uisum est quędam, quę de diuinis hominibus in historiis ecclesiasticis diffusius narrata sunt, carptim collecta breuiter describere, ut propositis euangelicarum uirtutum, id est, Christianę perfectionis exemplis et me desidia adhuc torpentem excitarem et alios excitatos alacresque, ne lassescerent, magis animarem, alios uero etiam redderem cautiores, ne, tametsi boni sanctique sint, facile de se popularibus auris credant. Quam enim periculosa sit humilibus Christi seruis mortalium laudatio, tunc plane intelligent, cum relatu legerint non aliam ob causam quosdam reliquisse monasteria uastasque penetrasse solitudines annosque plurimos feris tantum peruias habitasse terras. Tu igitur, cuius nutu cuncta reguntur fautor mihi adsis, Deus, dictantem inspires, scribentem adiuues, ingenium, uerba, manum, calamum moderare, ut nusquam ab eo, quod tibi placitum fuerit, declinasse argui possim. Tuque, Fili Dei, Deus Christe, mentem animumque eorum, qui hęc legent, tua gratia sic penitus confirmes, ut istos sectatores tuos emulari cupiant, pariter et possint, atque ad tui solius cultum inflammati iisdem tandem uestigiis ad te perueniant, quibus illi peruenere. Sed quoniam iis, qui te sequi uolunt, dimittenda esse primum omnia pręcepisti, ab illis potissimum, qui ingentioribus se abdicarunt bonis, dicendi initium capiamus, ut, et qui pari fortunarum copia perfruuntur, in promptu habeant, quos imitentur, et qui tenuiores diuitias possident possederuntue, eas uel erogare uel iam erogasse pro tui nominis amore minus grauari possint.