CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 813454 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/813454.

Nodus 813454 in documento getaldi-m-promo.xml


ERRATA SIC CORRIGE.

Contractiorem quoque ad inuenies dimidij pedis mensuram in margine pag. 34. appositam, quia madefacta papyrus, dum imprimeretur recipiebat veram mensuram, exsiccata breuiorem reddidit. Itaque si quarta decima pars unius uncia addatur ipsi mensura componetur dimidij pedis mensura; vel si ipsa mensura duplicetur, et ei addatur septima pars unius uncia fiet mensura unius pedis, ad cuius rationem omnes calculi in tabulas optime respondebunt.

Denique pagina 38. et 39. tabularum praeposterus est ordo. ex quo tamen nihil srreris sequitur si tituli recte accipiantur.