CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 813250 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/813250.

Nodus 813250 in documento getaldi-m-promo.xml


Compositio eiusdem tabulae.

Si ea quae hactenus sunt dicta recte intelligantur liquido apparebit compositionem tabulae in eo consistere, ut inueniatur grauitas quam aurum cuiusuis qualitatis habet in aqua, hoc est si intelligantur propositae plures massae auri, singulae singularum librarum, et alia sit qualitatis 24, partium alia 23, alia 22, etc. quanta sit grauitas uniuscuiusque in aqua, id quod hoc extremo loco inuestigare docebimus.

Et primum sit propositum aurum purum, seu 24, partium. quoniam igitur grauitas auri in aere, ad grauitatem eiusdem in aqua se habet ut 19, ad 18, fiat ut 19, ad 18, ita lib. 1, auri puri ad aliam grauitatem nempe lib. 1/19, quae grauitas ad uncias, scrupula, et grana reuocata valet unc. 11, Scrup.8. Gran. 20 4/19, atque haec est grauitas auri puri in aqua, quam in tabula e regione denominatoris 24, posuimus; fractione excepta cuius loco substituta est fractio 372/1767, propter causam superius allatam.

Sit deinde propositum quod vis aliud corpus aureum unius librae, sitque exempli gratia illud aurum 20, partium, patet igitur ex definitione qualitatis, ex 24, semiunciis totius grauitatis, 20, semiuncias esse auri puri, duas argenti, et reliquas duas aeris et quoniam grauitas misti in aere, ad grauitatem eiusdem in aqua rationem habet ut 279, ad 250, ut ex iam dictis patet, fiat ut 279, ad 250, ita quatuor semiunciae, vel potius , unciae misti quod componit qualitatem auri 20, partium, paulo ante propositam ad alias uncias. inuenientur enim pro grauitate illius misti in aqua unc. 1 221/274. Est autem grauitas auri puri 20, semiunciarum vel 10, unciarum in aqua unc.9 9/19, eo quod ita se habeant 10, ad 9 9/29, ut 19, ad 18, Quare si hae duae grauitates inuentae colligantur in unam summam, inueniemus totam massam auri propositam, cuius grauitas in aere ponebatur lib. 1, in aqua habere grauitatem unc. 11 1409/5301. et facta reductione fractionis ad scrupula, et grana, unc. 1 1, Scrup.6. Gran. 9 177/1767, ut videre est in tabula e regione denominatoris 20, partium. Atque eodem modo deprehendentur grauitates auri in aqua quarumcunque aliarum qualitatum.

Quia vero permolestum videri posset omnes grauitates totius tabulae hac via eruere; obseruari quidem poterit praedicta Methodus quando seorsim inuestiganda fuerit alicuius auri grauitas in aqua, in compositione vero tabulae sic fortassis compendiosius quis processerit.

Equidem, cum huius tabulae constructionem diligentius mecumpertracto, video grauitates illas, quae in eius area descriptae sunt necessario eadem differentia procedere, sicut et denominatores qualitatum eadem differentia procedunt; atque adeo differentiam illam esse eam, qua grauitas semiunciae auri puri in aqua superat in aqua grauitatem semiunciae misti, quae quidem differentia est Gra. 14 1174/1767. Considerentur enim quaecunque duae grauitates proximae in tabula expressae, ut exempli gratia grauitates auri 20, et 19, partium. Quoniam igitur in auro 20, partium sunt auri puri 20. semiunciae, misti vero 4, et in auro 29, partium sunt auri puri 19. semiunciae, misti vero 5, erit in auro 20. partium una semiuncia auri puri plusquam in auro 19, partium, in auro autem 19, partium erit una semiuncia misti plus quam in auro 20, partium; quare grauitas auri 20, partium in aqua superabit in aqua grauitatem auri 19, partium grauitate, qua semiuncia auri puri superat semiunciam misti. Quod erat demonstrandum. Et eadem est ratio de alijs grauitatibus, non solum quae in hac tabula describuntur, sed etiam de illis, quae describentur in alijs, copiosioribus, in quibus videlicet denominatores non essent partes integrae, sed partes partiam; dummodo etiam illae partes per unam eandemque differentiam progrederentur.

Quibus in hunc modum prae ostensis, si construenda fuerit tabula per continuam additionem eiusdem numeri, sic erit progrediendum. Primo inuenienda erit grauitas quam habet semiuncia auri puri in aqua, quae inuenietur si fiat ut 19, ad 18, ita semiuncia ad alium numerum qui sit unc. 9/19, is enim dabit grauitatem quaesitam, quae valet scrup.1 1, Gran. 8 16/19.

Secundo quaerenda est grauitas semiuncie misti in aqua, quae habebitur si fiat ut 279, ad 250, ita semiuncia, ad alium numerum, qui sit unc. 125/229, is enim dabit grauitatem quaesitam, quae reducta ad scrupula, et grana valet scrup. 10, Gran. 18 2/3.

Tertio exploranda est differentia inter duas grauitates proxime inuentas, quam per subtractionem inuenies Gran. 14 452/589, cuius tamen fractio reducta est ad partes 1767, nempe ad 1374/1767, propter tabellam partis proportionalis.

Postremo inuestiganda erit grauitas in aqua unius librae misti, quae inuenietur si grauitas secundo loco reperta per 24, multiplicetur, productus enim numerus unc. 10, scrup. 18, Gran. 969/1767, dabit quaesitam grauitatem. Qua in calce tabulae descripta, componentur reliquae grauitates omnes per continuam additionem differentiae tertio loco inuentae. Si enim addatur ad grauitatem auri partis o, idest ad grauitatem misti unius librae in aqua, componeturgrauitas auri 1, partis. addita vero ad grauitatem 1, partis, procreabit grauitatem 2, partium, etc. propter rationem quam paulo ante aperuimus.

Hoc eodem artificio composita est quoque tabella partis proportionalis, primo enim inuenta est vigesima quarta pars differentiae secundum quam tabula progreditur quam supra inuenimus esse Gran. 14 1374/1707, cuius pars vigesima quarta est 1072/1707, deinde hanc particulam addidimus primum sibi ipsi, et produximus differentiam 2, particularum Gran. 1 409/1707 et huic differentiae iterum adiecimus eandem particulam, et inuenimus pro tribus particulis gran. 1 1497/1767. et ita deinceps progressi sumus usque ad differentiam Gran. 14 1374/1767, quae respondet 24, particulis, seu differentiae, secundum quam tabula progreditur.