CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 812161 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/812161.

Nodus 812161 in documento getaldi-m-promo.xml


PROBLEMA IX. PROPOS. XVIII.

Portionem metalli, alteri metallo mistam, ponderis ratiocinatione discernere.

QVONIAM de Hieronis corona facta est mentio, sit ea B, eiusque grauitas EK, et oporteat argentum, quod sit in ea permixtum, ab auro discernere, hoc est oporteat inuenire quanta erit portio argenti, et quanta auri. Intelligantur duo corpora A, D, unum aureum, alterum argenteum aeque grauia atque corona, deinde trium corporum ex aqua, magnitudine aequalium, aureo scilicet corpori unum, alterum coronae, tertium corpori argenteo, inueniantur grauitates, id autem poterit fieri facillime, si accipiantur duo corpora unum ex auro, alterum ex argento, grauitate quacunque, ut dictum est in propositionis octauae exemplo, non enim necesse est habere duo corpora ex auro et argento, grauitatem habentia eandem quam et corona, et hac de causa diximus supra intelligantur duo corpora, non autem accipiantur. sit igitur primi corporis aquei aequalis aureo A, inuenta grauitas G, secundi vero aequalis coronae B, grauitas F, et tertij aequalis corpori argenteo D, grauitas H, et fiat ut differentia inter G, et H, ad EK, ita differentia inter G, et F, ad aliam grauitatem, quae sit K. Dico K, grauitatem esse portionis argenti, quod est in corona, E vero grauitatem auri.

Vel si pro tertio proportionis termino sumatur differentia inter F, et H, et quartus terminus sit E, Dico E, grauitatem esse portionis auri, K vero argenti.

Quartus autem utriusque proportionis terminus * minor est secundo EK, quod et tertius minor est primo, primus enim terminus est differentia inter G, et H, tertius vero, vel est differentia inter G, et F, vel differentia inter F, et H, uterque minor primo. Exemplis autem res fiet illustrior.

14. 5 Elen