CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 810187 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/810187.

Nodus 810187 in documento getaldi-m-promo.xml


Exemplum.

Qvidam proponit aliquod corpus solidum notae magnitudinis, et vult scire quanta erit magnitudo alicuius liquidi, grauitatem habentis proposito corpori solido aequalem.

Sit propositum aliquod corpus plumbeum A, cuius magnitudo sit 10, et oporteat scire quanta erit magnitudo aquae grauitatem habentis aequalem proposito plumbo A, accipiatur aliquod corpus plumbeum D, cuius grauitas 23, deinde aquae magnitudinem habentis aequalem plumbo D, inueniatur grauitas, ut in exemplo propos. 8. dictum est, quae sit 2, et fiat ut 2, ad 23, ita 10, ad alium numerum qui sit 115, is igitur indicabit quanta erit magnitudo aquae grauitatem habentis aequalem proposito plumbo A.

Quod si propositum corpus plumbeum A sit regulare ut pote sphaericum, cuius sphaerae diameter sit 10, et oporteat inuenire quanta erit diameter sphaerae ex aqua, grauitatem habentis aequalem propositae sphaerae A, ita faciendum erit.

Accipiatur, ut diximus, aliquod corpus plumbeum D, cuius grauitas 23, deinde aquae habentis magnitudinem aequalem plumbo D, inueniatur grauitas quae sit 2, et fiat ut 2, ad 23, ita cubus ex 10, qui est 1000, ad alium numerum qui sit 11500, is igitur numerus erit cubus diametri sphaerae ex aqua grauitatem habentis aequalem propositae sphaerae A, quare eius latus cubicum, quod est 22 57/100. proximum vero indicabit ipsam diametrum.

Similiter si propositum corpus plumbeum A, fuerit cubicum, vel alicuius alterius formae regularis, eadem ratione inueniemus latus cubi ex aqua grauitatem habentis aequalem proposito cubo A, nam si cubi A, datum sit latus 10, erit numerus 11500, cubus ex aqua aequalis grauitate proposito cubo A, quare latus cubicum numeri 11500, quodest 22 17/100. proximum vero indicabit quaesitum latus cubi ex aqua.

Neque dissimili ratione inuenietur magnitudo olei, aut argenti viui, aut cuiuscumque generis liquidi grauitatem habetis proposito corpori solido aequalem, sed quomodo inuenienda sit grauitas argenti viui magnitudinem habentis aequalem corpori solido, docebimus post exemplum propositionis decimae quartae.