CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 810024 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/810024.

Nodus 810024 in documento getaldi-m-promo.xml


Exemplum.

Qvidam proponit aliquod corpus liquidum notae grauitatis, et vult scire quanta erit grauitas alicuius solidi, magnitudinem habentis proposito Corpori liquido aequalem.

Sit propositum aliquod corpus aqueum B, cuius grauitas sit 100. etoporteat scire quanta erit grauitas plumbi magnitudinem habentis aequalem propositae aquae B, verbi gratia sit vas aliquod plenum aqua, cuius aquae grauitas sit 100, et oporteat scire, si illud idem vas repleatur plumbo, quanta illius plumbi erit grauitas. Accipiatur aliquod plumbeum corpus D, cuius grauitas sit 23, deinde aquae magnitudinem habentis aequalem plumbo D, inueniatur grauitas, quod quomodo fieri oporteat iam dictum est in antecedentis problematis exemplo: sit igitur ea inuenta grauitas 2, et fiat ut 2, ad 23, ita 100, ad alium numerum qui sit 1150, is igitur numerus erit grauitas plumbi magnitudinem habentis propositae aquae B, aequalem, hoc est illius plumbi, quod in vase continetur.

At vero si propositum fuerit inuenire quanta erit grauitas cerae, aut ligni, aut cuiuscunque solidi leuioris quam aqua, nihil diuersi in opere accidet, nisi quod ratio inueniendi grauitatem aquae magnitudinem habentis aequalem corpori solido leuiori, quam aqua, differt in aliquo a ratione, qua inuenitur grauitas aquae magnitudinem habentis aequalem solido corpori grauiori, quam aqua, sed utramque rationem exemplo antecedentis Problematis illustrauimus, in eo enim satis explicatum est de utraque.

Sed ne exemplorum inopia laborare videamur, sit inuenienda grauitas cerae magnitudinem habentis aequalem propositae aquae B, accipiatur aliquod cereum corpus D, cuius grauitas sit 21, deinde aquae magnitudinem habentis aequalem cerae D, inueniatur grauitas, ut in antecedentis Problematis exemplo dictum est, quae grauitas sit 22, et fiat ut 22, ad 21, ita 100, hoc est grauitas aquae B, ad alium numerum qui sit 95 5/11. is igitur numerus indicabit quanta erit grauitas cerae magnitudinem habentis aequalem propositae aquae B.

Similiter si propositum liquidum corpus B, fuerit olei, aut vini, aut cuiuscumque liquidi, praeter argenti viui, eadem omnino via, qua ante, inuenietur quaesita corporis solidi grauitas, sed de argento viuo tractabimus ad finem propositionis decimae quartae.