CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 809743 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/809743.

Nodus 809743 in documento getaldi-m-promo.xml


PROBLEMA I. PROPOS. VIII.

Propositis duobus corporibus magnitudine aequalibus, uno solido, altero liquido, data solidi corporis grauitate, grauitatem liquidi inuenire.

SINT duo proposita corpora magnitudine aequalia A, B, quorum A, sit solidum, B, vero liquidum, et sit solidi data grauitas CD, Oportet inuenire quanta erit grauitas liquidi B. Si solidum A, grauius sit liquido, demittatur in liquidum, et habeat in liquido grauitatem ED, quoniam igitur solidum A, grauius est liquido, demissum in liquidum erit* in liquido tanto leuius, quanta est grauitas liquidi magnitudine aequalis solido A, sed solidum A, leuius est in liquido, quanta est grauitas CE, ergo grauitas liquidi magnitudine aequalis solido A, erit CE.

huius

Si vero solidum A, sit leuius liquido, accipiatur aliquod aliud corpus solidum F, grauius liquido, ita ut solidum constans ex utrisque solidis A, F, demissum in liquidum feratur deorsum, et sit solidi F, grauitas DG, item eiusdem solidi F, in liquido videlicet existentis sit grauitas HG,* ergo liquidi magnitudine aequalis solido F, erit grauitas DH.

5.huius

Et quoniam solidi A, grauitas est CD, solidi vero F, grauitas DG, erit utrorumque solidorum A, F, grauitas CG. coniungantur solida A, F, et solidum ex utrisque constans demittatur in liquidum, et habeat in liquido grauitatem GI, (habebit autem in liquido minorem grauitatem, quam solum solidum F, quoniam solidum F, grauius liquido fertur deorsum nullo prohibente, et coniunctum cum solido A, leuiori liquido ab eo sustinetur, ne deorsum feratur tanta vi, qua seiunctum) quoniam igitur solidi, quod constat ex utrisque solidis A, F, grauitas est CG, in liquido vero existentis grauitas GI, * erit liquidi habentis magnitudinem aequalem utrisque solidis A, F, grauitas CI, sed grauitas liquidi aequalis magnitudine solido F, est DH, ergo reliqui liquidi aequalis solido A, erit grauitas CD, IH, sed liquidum B, aequatur magnitudine solido A, ergo grauitas liquidi B, erit CD, IH, inuenta igitur est liquidi corporis B, grauitas CD, IH, de qua quaerebatur.

5.huius

Placet huic Problemati exemplum apponere, ut unicuique etiam disciplinae Mathematicae experto ad usum pateat aditus; quare etiam sequentibus Problematis apponemus similia exempla.