CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 809192 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/809192.
BENEVOLO LECTORI.
Diversa. corporum genera duplici ratione comparari inter se a Mathematicis possunt mole ac pondere.Pondere comparatio fit, cum inter corpora diuersi generismole aequalia , quaeritur, quae sit ratio ponderis: quanto videlicet, unum altero grauius, aut leuius sit.Magnitudine autem sit collatio, cum posita pari grauitate, quaeritur, quae sit ratio magnitudinis; quanto sit alterum altero maius, aut minus.Quae comparatio mihi cum videretur et iucunda cognitu, et usum nonnullum habere, nec fuse a quopiam explicata, non ita pridem super ea non nihil coepi me liris sed nihil de luce ac publico cogitabam.Is enim ego sum, qui malim scire, quamnescire , discere, quam docere.Sed tamen cum Michael Saegnerus in rebus.Mathematicis excellens vir, ac Magister meus, cui ego plurimum debere me fateor, ab eo enim prima elementa habui, reposcere a me publicum aliquem doctrina sua fructum videretur ac Federicus Saminiatuseuius suorum suauitatem, etbeneuolentiam erga me diu, dum simul hisce studijs condiscipuli operam dedimus, expertus sum, me ut aliquid auderem tum oratione, tum exemplo suo excitaret, coepi minus ab ea cogitatione alienus esse.Deinde vero summosviros habuihortatores. Etenim cum Clauium, quod tam diu cupiebam, vidissemminorem tanta scientia, et fama viri benignitatem perissem. Ab eo simul ac Theodosio.Rubeo homine mihi tum ex studiorum similitudine, tum praecipue ex eius humanitate amicissimo, ad Reuerendissimum Seraphinum deductus sum.Isque me tantus Praesul non solum humanissime complexus est, verum etiam ita hortatus adeualganda ,quae scripseram; plane ut mihi nefas putauerim non parere.Accipe igitur et tuLector optime amico ac benigno animo laborem hunc, quem a me talium virorum summa benignitas expressit.Argumentum quidem, ut dicebam non iniucundum est, nec ab usu alienam.Huiusmodi enim comparatione Archimedes mixtionemargenti in aure deprehendit, et furtum Aurificis in corona aurea patefecit.de quae re suo loco ego tractabo, et facilem monstrabo viam, quae vel argentum in aure, vel quod vis metallum in quolibet admistum deprehendi queat, et alterum ab alieno discerni et simul explicabo, quo pacto ex auri grauitatequalitas, at perfectio intelligi possit. Tati vere opusculo nomen ab Archimede, quem Ducem sequor, imposui Nam cum ille, ut erat summus Magister, setis habuisset hunc, totum quasi fabricum posito fundamento delineare in primo lib. vbi agit de ijs quae vehuntur in aqua.Opus ego proeique fundamento molem inijcere conatus sum paribus suis et elaboratam, atque distinctam.Qua in re si quid assequutus sum, quod publice probetur, gaudeo causa et mea et publica illud quidemspero fore ut conatus non displiceat.