CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 806233 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/806233.

Nodus 806233 in documento aa-vv-carmina-vgc.xml


Iacobus Bonus Bartolino Taccholetto S. D.

Quum me diui Martini festo in Aedem sacram contulissem, altare sanctum debita deo soluendi pro more meo petebam. Et ecce Paulus filius tuus ex insperato sese mihi a latere tulit obuium. Protinus amplexatus hominem de salute tua ex eo sciscitari coepi. O amicissimi mei desideratum mihi nuncium, te bene ualere retulit. Deo Max. Opt. gratias ago. Tu quoque me recte ualere scias, quin etiam beate. Nactus enim sum hic inter ignotos solamen sane unicum, uirum cuius amicitia laetus fruor, uirum desiderabilem, uirum inquam Termegistum; scribit hic inaudita, mira pandit, de quo alias (uita comite) plura dicemus. Opus illud meum τὸ εὐαγγέλιον quod probe nosti Pont. Max. Aegydio S. R. E. Cardinali uidendum probandumque delegauit. Viro plane tum doctrina singulari, et auctoritate magna, tum gratia et uitae probitate praecipua, pontificios inter senatores primario, qui laudat illud enixe, magnopere admiratur. Nos autem hic in urbe moram trahemus, donec ab impressoribus dies noster elucescat omnibusque sui uolentibus copiam faciat, quod ut breui fiat operam nauamus.

Bene uale. Romae XV. Cal. Decembres. MDXXV.