CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 805778 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/805778.

Nodus 805778 in documento aa-vv-carmina-vgc.xml


Ad reuerendissium D. D. Augustinum Triuulcium sancti / Hadriani Diaconum Cardinalem bene augurat a die / quo se ad santissimum Dominum cum opere hoc / et munere praesentauit. / Iacobus Bonus Rhacusaeus. Lux Augusta mihi uenit, mihi candida fulsit Illa secunda dies octobres ante Calendas, Qua celebris festo nitet ut deus ore Michael Augustinus enim fuit augustissimus augur Eius, et ipse mihi diuinitus extitit auctor. Nam me diua pii sub principis ora uocatum, Sanctorumque pedum post ocula uidit ouantem, Lucraque Pontifici geminata talenta ferentem. Qualis ubi ingentem proceri a stipitis umbram Vitis onusta micat praedulcibus alta racemis, Talis eram paruus magna sed in arbore ramus. O utinam sic me ducat super aethera summu, Sic quoque me sistat super atra Triuulcius heros. Interea dum me sublimi a uertice princeps Regum animaduertit, mea munera dictaque celsa Mente recognoscit, recte hinc ait, omnia quadrant Os et opus, sic fruge bona bona noscitur arbos. Et quia tu uirtute graui censore probari Hoc opus exposcis, docta quoque Pallade fulto, Qualis es, at tua maior adest in carmina censor Aegydius (nostri decus immortale Senatus) Tertius Augusto uenit Augustinus Olympo, Ille tibi, huic nostro diuinitus additus alter, Fas sit eo hinc omnes censeri iudice Musas. O mea quale mihi perfudi uiscera nectar, Audito Aegydii sic nomine regis ab ore. Hoc meus est pastor, mea tibia laeta magistro. Nam quis eo heroa uirtutum luce nitescat Cultor? aut cui rerum prudentia maior? Quis tanto Christi manauit flumine praeco? Venturo, aut nostro melius quis consulat aeuo?